(1) 原文
374. (ii.) Quod correspondentia voluntatis et intellectus sit cum corde et pulmone, et inde correspondentia omnium mentis cum omnibus corporis.- Hoc novum est, quia hactenus non notum, ex causa quia non notum fuit quid spirituale, et quae differentia ejus a naturali, et inde non notum quid correspondentia; correspondentia enim est spiritualium cum naturalibus, et per illam conjunctio eorum. Dicitur quod hactenus non notum fuerit, quid spirituale, et quae ejus correspondentia cum naturali, et inde quid correspondentia, sed usque utrumque potuit notum esse. Quis non scit quod affectio et cogitatio sint spirituales, et inde quod omnia affectionis et cogitationis sint spiritualia? Quis non scit quod actio et loquela sint naturales, et inde omnia quae actionis et loquelae sunt, naturalia sint? Quis non scit quod affectio et cogitatio, quae spirituales sunt, faciant ut homo agat et loquatur? Quis inde non scire potest quid correspondentia spiritualium cum naturalibus? Annon cogitatio facit ut lingua loquatur, et affectio una cum cogitatione ut corpus agat? Sunt duo distincta. Cogitare possum et non loqui, et velle possum et non agere: et scitur quod corpus non cogitet et non velit, sed quod cogitatio cadat in loquelam et voluntas in actionem. Annon etiam affectio elucet ex facie, et sistit ibi typum sui? Hoc quisque novit. Estne affectio in se spectata spiritualis, ac mutationes faciei, quae etiam vultus vocantur, sunt naturales? Quis non inde potuit concludere, quod correspondentia sit, et inde quod correspondentia omnium mentis sit cum omnibus corporis? et quia omnia mentis se referunt ad affectionem et cogitationem, seu quod idem est, ad voluntatem et intellectum, et omnia corporis ad cor et pulmonem, quod correspondentia sit voluntatis cum corde, ac intellectus cum pulmone? Quod talia non nota fuerint, tametsi nota potuerunt esse, est causa, quia homo tam externus factus est, ut nihil nisi quam naturale voluerit agnoscere; hoc jucundum amoris ejus fuit, et inde jucundum intellectus ejus fuit; quare elevare cogitationem supra naturale ad quoddam spirituale separatum a naturali injucundum ei fuit: ideo non potuit aliter ex naturali suo amore et ejus jucundo cogitare, quam quod spirituale esset purius naturale, ac correspondentia esset aliquod influens per continuum. Immo mere naturalis homo non potest separatum quid a naturali cogitare; hoc illi est nihilum. Causa quod illa non visa et inde nota hactenus fuerint, est quoque quod omnia religionis, quae vocantur spiritualia, removerint e conspectu hominis per dogmaticum in toto Christiano orbe, quod theologica, quae sunt spiritualia, quae Concilia et quidam antesignani concluserunt, caece credenda sint, quia, ut dicunt, intellectum transcendunt; inde quidam putaverunt spirituale esse sicut avis quae volat supra aerem in aethere, quo oculus visu non pertingit; cum tamen est sicut avis paradisiaca, quae volat prope oculum, et pulchris suis alis tangit pupillam ejus, et vult videri: per visum oculi intelligitur visus intellectualis.
(2) 直訳
(ii.) Quod correspondentia voluntatis et intellectus sit cum corde et pulmone, et inde correspondentia omnium mentis cum omnibus corporis.- (ii.) 意志と理解力の対応(するもの)が心臓と肺とにあること、またここから心のすべてのものと身体のすべてのものとに〔対応(するもの)がある〕―
Hoc novum est, quia hactenus non notum, ex causa quia non notum fuit quid spirituale, et quae differentia ejus a naturali, et inde non notum quid correspondentia; このことは新しい(ものである)、今までよく知られていないので、その理由は何が霊的なものかよく知られていないからである、またそれ〔霊的なもの〕が自然的なものからのその相違〔が何か〕、またここから何が対応かよく知られていない。
correspondentia enim est spiritualium cum naturalibus, et per illam conjunctio eorum. というのは、対応が霊的なものと自然的なものにあるから、またそれによってそれらの結合が。
Dicitur quod hactenus non notum fuerit, quid spirituale, et quae ejus correspondentia cum naturali, et inde quid correspondentia, sed usque utrumque potuit notum esse. 今までよく知られていなかったと言われる、何が霊的なものか、またそれ〔霊的なもの〕が自然的なものとのその対応が〔が何か〕、またここから何が対応か、しかしそれでも、二つ(両方)とも知られることができる。
Quis non scit quod affectio et cogitatio sint spirituales, et inde quod omnia affectionis et cogitationis sint spiritualia? だれが知らないか? 情愛と思考が霊的なものであること、またここから情愛と思考のすべてのものが霊的であること。
Quis non scit quod actio et loquela sint naturales, et inde omnia quae actionis et loquelae sunt, naturalia sint? だれが知らないか? 行動と話すことが自然的なものであること、またここから行動と話すことのすべてのものが、自然的であること。
Quis non scit quod affectio et cogitatio, quae spirituales sunt, faciant ut homo agat et loquatur? だれが知らないか? 情愛と思考が、それらは霊的である、人間が行動し、話すようにすること。
Quis inde non scire potest quid correspondentia spiritualium cum naturalibus? ここからだれが知ることができないか? 何が対応か、霊的なものと自然的なもの〔との〕。
Annon cogitatio facit ut lingua loquatur, et affectio una cum cogitatione ut corpus agat? 思考は舌が話すようにしないのか? また情愛は思考と一つ〔となって〕身体を動かす〔ようにしないのか?〕
Sunt duo distincta. 二つの別々のものがある。
Cogitare possum et non loqui, et velle possum et non agere: 私は考えることと話さないことができる、また私は意志することと行動しないことができる。
et scitur quod corpus non cogitet et non velit, sed quod cogitatio cadat in loquelam et voluntas in actionem. また知られている、身体は考えない、また意志しないこと、しかし、思考は話すことの中に意志は行動の中に落ち込むこと。
Annon etiam affectio elucet ex facie, et sistit ibi typum sui? さらにまた情愛は顔から輝き出るのではないか? またそこにそれ自体の型(象徴)を見せる。
Hoc quisque novit. このことをだれもが知っている(知った)。
Estne affectio in se spectata spiritualis, ac mutationes faciei, quae etiam vultus vocantur, sunt naturales? 本質的に眺められた情愛は霊的なものではないのか? そして顔の変化は、それらは容貌ともまた呼ばれる、自然的なものである。
Quis non inde potuit concludere, quod correspondentia sit, et inde quod correspondentia omnium mentis sit cum omnibus corporis? だれがここから結論することができないか? 対応が存在すること、またここから対応が、心のすべてのものと、身体のすべてのものにある。
et quia omnia mentis se referunt ad affectionem et cogitationem, seu quod idem est, ad voluntatem et intellectum, et omnia corporis ad cor et pulmonem, quod correspondentia sit voluntatis cum corde, ac intellectus cum pulmone? また心のすべてのものは情愛と思考に関係するので、すなわち同じものであること、意志と理解力に〔関係する〕、また身体のすべてのものは心臓と肺に〔関係する〕、意志の対応が心臓とにあること、そして理解力の〔対応が〕肺と。
Quod talia non nota fuerint, tametsi nota potuerunt esse, est causa, quia homo tam externus factus est, ut nihil nisi quam naturale voluerit agnoscere; このようなものが知られなかったこと、それでも知られることができること、理由は、人間がこのように外なるものになったからである、自然的なもの以外でないなら何も認めることを欲しないように。
hoc jucundum amoris ejus fuit, et inde jucundum intellectus ejus fuit; これ〔自然的なもの〕が彼の愛の快さであった、またここから彼の理解力の快さであった。
quare elevare cogitationem supra naturale ad quoddam spirituale separatum a naturali injucundum ei fuit: それゆえ、思考を自然的なものの上に高揚させることは、自然的なものから分離したある霊的なものへ、彼に不愉快なものであった。
ideo non potuit aliter ex naturali suo amore ejus jucundo cogitare, quam quod spirituale esset purius naturale, ac correspondentia esset aliquod influens per continuum. それゆえ、自分の自然的なもの(の)愛とその快さから、異なって考えることができなかった、霊的なものは純粋な自然的なものであること以外に、そして対応は連続による何らかの流入である。
Immo mere naturalis homo non potest separatum quid a naturali cogitare; 実に、単に自然的な人間は自然的なものから分離したものを何も考えることができない。
hoc illi est nihilum. これらは彼に無(無意味)である。
Causa quod illa non visa et inde nota hactenus fuerint, est quoque quod omnia religionis, quae vocantur spiritualia, removerint e conspectu hominis per dogmaticum in toto Christiano orbe, quod theologica, quae sunt spiritualia, quae Concilia et quidam antesignani concluserunt, caece credenda sint, quia, ut dicunt, intellectum transcendunt; これらのことが今まで見られ、知られなかったことは、理由である、宗教のすべてのものもまた、それらは霊的なものと呼ばれる、全キリスト教界の中で教義によって人間の視野から遠ざけられたこと、神学が、それらは霊的なものである、それらは教会会議とある指導者たちが結論した、盲目的に信じられなければならない、なぜなら、〔その結論に〕言われているように、理解力を超えているから。
inde quidam putaverunt spirituale esse sicut avis quae volat supra aerem in aethere, quo oculus visu non pertingit; ここから、ある者は霊的なものを鳥のようであると考えた、それは空気の上のエーテルの中を飛ぶ、そこに目の視覚はとどかない。
cum tamen est sicut avis paradisiaca, quae volat prope oculum, et pulchris suis alis tangit pupillam ejus, et vult videri: そのときそれでも、楽園の鳥(ゴクラクチョウ)のようである、それは目に近く飛ぶ、またその美しい翼は彼の瞳を触れる(作用する)、また見られること欲する。
per visum oculi intelligitur visus intellectualis. 目の視覚によって理解力の(知的な)視覚が意味される。
(3) 訳文
374. (ii.) 意志と理解力は心臓と肺に対応し、またここから心のすべてのものは身体のすべてのものと対応すること。
これは新しいものである。今までよく知られていなかったからであり、その理由は霊的なものとは何か、またその霊的なものと自然的なものとの相違がよく知られていない、またここから対応とは何か、よく知られていないからである。というのは、霊的なものと自然的なものに対応があり、またその対応によってそれらの結合があるからである。霊的なもの、そしてその霊的なものと自然的なものとの対応とは何か、したがって対応とは何か、今までよく知られていなかったと言われるが、しかしそれでも、その二つとも知ることができる〔ものなのである〕。
だれが、情愛と思考は霊的なものであること、またここから情愛と思考のすべてのものは霊的であることを知らないか? だれが、行動と話すことが自然的なものであること、またここから行動と話すことのすべてのものは自然的であることを知らないか? だれが、人間は霊的である情愛と思考によって、行動し、話すようになることを知らないか? ここからだれが、霊的なものと自然的なものの対応とは何か、知ることができないか? 舌は思考によって話すようになり、また身体は思考と一つとなった情愛によって動くのではないのか?
二つの別なものがある。私は考え、しかも話さないことができる、また私は意志し、しかも行動しないことができる。身体は考えず、また意志しない、しかし、思考が話すことの中に、意志が行動の中に落ち込むことが知られている。さらに、情愛は顔から輝き出て、そこにその象徴するものを見せないか? だれもがこのことを知っている。本質的に眺めたとき、情愛は霊的なものであり、容貌とも呼ばれる顔の変化は自然的なものではないのか? ここからだれが、対応が存在すること、したがって、心のすべてのものと身体のすべてのものに対応があることを結論できないか? また、心のすべてのものは情愛と思考に、すなわち同じことであるが、意志と理解力に関係し、身体のすべてのものは心臓と肺に関係するので、意志と心臓に、そして理解力と肺に対応がある。このようなものが知られず、それでも知られることができることの理由は、人間が自然的なもの以外に何も認めることを欲しないような外なるものになったからである。この自然的なものが彼の愛にとって快く、またここから彼の理解力にとって快かった。それゆえ、思考を自然的なものの上へ、自然的なものから分離したある霊的なものへ高揚させることは、彼に不愉快なものであった。それゆえ、自然的なものに対する自分の愛とその快さから、霊的なものは純粋な自然的なものであること、そして対応は連続による何らかの流入であるとしか考えることができなかった。実に、単に自然的な人間は自然的なものから分離したものを何も考えることができず、それは彼にとって無意味である。
今までこれらのことが見られ、知られなかったことは、霊的なものと呼ばれる宗教のすべてのものもまた全キリスト教界の中で教義によって人間の視野から遠ざけられたことの理由、〔そして〕教会会議やある指導者たちが霊的なものである結論した神学が盲目的に信じられなければならないという理由である。なぜなら、そこには理解力を超えている、と言われているからである。ここから、ある者は霊的なものを、空気の上のそこまで目の視覚がとどかないエーテルの中を飛ぶ鳥のようなもの、そのときそれでも、その鳥は、目の近くを飛び、またその美しい翼は彼の瞳をこらし、見られること欲する極楽鳥のようなものであると考えた。目の視覚によって理解力の視覚が意味される。