QUOD CORRESPONDENTIA VOLUNTATIS CUM CORDE,
ET INTELLECTUS CUM PULMONE SIT.
心臓と意志の対応が
また肺と理解力の〔対応が〕あること
(1) 原文
371. Hoc in hac serie demonstrandum est:-
(i.) Quod omnia mentis se referant ad voluntatem et intellectum, et omnia corporis ad cor et pulmonem.
(ii.) Quod correspondentia voluntatis et intellectus sit cum corde et pulmone, et inde correspondentia omnium mentis cum omnibus corporis.
(iii.) Quod voluntas correspondeat cordi.
(iv.) Quod intellectus correspondeat pulmoni.
(v.) Quod per correspondentiam illam detegi possint multa arcana de voluntate et intellectu, ita quoque de amore et sapientia.
(vi.) Quod mens hominis sit ejus spiritus, et quod spiritus sit homo, et quod corpus sit externum per quod mens seu spiritus sentit et agit in suo mundo.
(vii.) Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore sit per correspondentiam voluntatis et intellectus ejus cum corde et pulmone ejus, et disjunctio per non correspondentiam.
(2) 直訳
Hoc in hac serie demonstrandum est:- このことはこれらの系列(連鎖)の中に論証される(べきである)―
(i.) Quod omnia mentis se referant ad voluntatem et intellectum, et omnia corporis ad cor et pulmonem. (i.) 心のすべてのものは意志と理解力に関係があること、また身体のすべてのものは心臓と肺に〔関係がある〕。
(ii.) Quod correspondentia voluntatis et intellectus sit cum corde et pulmone, et inde correspondentia omnium mentis cum omnibus corporis. (ii.) 意志と理解力の対応(するもの)が心臓と肺とにあること、またここから心のすべてのものと身体のすべてのものとに〔対応(するもの)がある〕。
(iii.) Quod voluntas correspondeat cordi. (iii.) 意志は心臓と対応すること。
(iv.) Quod intellectus correspondeat pulmoni. (iv.) 理解力は肺と対応すること。
(v.) Quod per correspondentiam illam detegi possint multa arcana de voluntate et intellectu, ita quoque de amore et sapientia. (v.) その対応によって意志と理解力について多くの秘義が明らかにされる☆ことができること、このように(したがって)愛と知恵についてもまた。
☆ 「明らかになる」はよくわからなかったことが説明などによって「明らかになる」という意味と、それまで隠されていたことが「明らかになる」と意味がありますが、ここは後者です。
(vi.) Quod mens hominis sit ejus spiritus, et quod spiritus sit homo, et quod corpus sit externum per quod mens seu spiritus sentit et agit in suo mundo. (vi.) 人間の心は彼の霊であること、また霊は人間であること、また身体は外なるものであること、それによって心、すなわち、霊はその世界の中で感じ、活動する。
(vii.) Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore sit per correspondentiam voluntatis et intellectus ejus cum corde et pulmone ejus, et disjunctio per non correspondentiam. (vii.) 人間の霊の身体との結合はその意志と理解力の心臓と肺との対応によっていること、また分離は対応がない〔こと〕によって〔いる〕。
(3) 訳文
371. このことは次の一連のものの中で論証される―
(i.) 心のすべてのものは意志と理解力に、身体のすべてのものは心臓と肺に関係すること。
(ii.) 意志と理解力は心臓と肺に対応し、またここから心のすべてのものは身体のすべてのものと対応すること。
(iii.) 意志は心臓と対応すること。
(iv.) 理解力は肺と対応すること。
(v.) その対応によって、意志と理解力について、したがって愛と知恵についても、多くの秘義が明らかにされることができること。
(vi.) 人間の心は霊であり、霊は人間であること、また身体は、それによって心が、すなわち、霊が、その世界の中で感じ、活動する外なるものであること。
(vii.) 人間の霊が身体と結合するのは、意志と理解力が心臓と肺に対応することに、また分離するのは対応がないことによっていること。
(1) 原文
372. (i.) Quod omnia mentis se referant ad voluntatem et intellectum, et omnia corporis ad cor et pulmonem.- Per mentem non aliud intelligitur quam voluntas et intellectus, quae in suo complexu sunt omnia quae hominem afficiunt, et quae homo cogitat: ita omnia quae affectionis et cogitationis hominis sunt: illa quae afficiunt hominem sunt voluntatis ejus, et illa quae homo cogitat, sunt intellectus ejus. Quod omnia cogitationis hominis sint ejus intellectus, scitur, quoniam homo cogitat ex intellectu; at quod omnia affectionis hominis sint ejus voluntatis, non ita scitur. Quod non ita sciatur, est causa, quia homo cum cogitat, non attendit ad affectionem, sed solum ad illa quae cogitat; sicut cum audit loquentem, non attendit ad sonum, sed ad ipsam loquelam, cum tamen affectio in cogitatione similiter se habet sicut sonus in loquela; quare ex sono loquentis cognoscitur affectio ejus, et ex loquela cogitatio ejus. Quod affectio sit voluntatis, est quia omnis affectio est amoris, et amoris receptaculum est voluntas, ut supra ostensum est. Qui non scit quod affectio sit voluntatis, confundit affectionem cum intellectu; dicit enim unum esse cum cogitatione, at usque non unum sunt, sed ut unum agunt. Quod confundantur, patet a communi loquela, quod dicatur, “Hoc cogito facere,” hoc est, Hoc volo facere; quod autem duo sint, patet etiam a communi loquela, quod dicatur, “De hac re volo cogitare;” et cum de illa cogitat, inest affectio voluntatis cogitationi intellectus, sicut sonus inest loquelae, ut dictum est. Quod omnia corporis se referant ad cor et pulmonem, notum est; sed quod correspondentia sit cordis et pulmonis cum voluntate et intellectu, non notum est, quare de hac re in sequentibus agetur.
(2) 直訳
Quod omnia mentis se referant ad voluntatem et intellectum, et omnia corporis ad cor et pulmonem.- 心のすべてのものは意志と理解力に関係がある、また身体のすべてのものは心臓と肺に〔関係がある〕―
Per mentem non aliud intelligitur quam voluntas et intellectus, quae in suo complexu sunt omnia quae hominem afficiunt, et quae homo cogitat: 心によって意志と理解力以外の何ものも意味されない、それらは統一体として(全体として)すべてのものである、それらは人間を働きかける(感動させる)、またそれらを人間は考える。
ita omnia quae affectionis et cogitationis hominis sunt: このようにすべてのもの〔である〕それらは人間の意志と思考のものである。
illa quae afficiunt hominem sunt voluntatis ejus, et illa quae homo cogitat, sunt intellectus ejus. それら人間を働きかける(感動させる)ものは彼の意志のものである、またそれら人間が考えるものは彼の理解力のものである。
Quod omnia cogitationis hominis sint ejus intellectus, scitur, quoniam homo cogitat ex intellectu; 人間の思考のすべてのものが彼の理解力のものであることは、知られている、人間は理解力から考えるので。
at quod omnia affectionis hominis sint ejus voluntatis, non ita scitur. しかし、人間の情愛のすべてのものが彼の意志のものであることは、このように知られていない。
Quod non ita sciatur, est causa, quia homo cum cogitat, non attendit ad affectionem, sed solum ad illa quae cogitat; このように知られていないこと、理由である、人間は考えるとき、情愛へ注意しない、しかしそれらだけへ〔注意する〕それらを考える。
sicut cum audit loquentem, non attendit ad sonum, sed ad ipsam loquelam, cum tamen affectio in cogitatione similiter se habet sicut sonus in loquela; 発言(話し)を聞くとき、音(声)へ注意しない、しかし、発言(話し)そのものへ〔注意する〕ように、そのときそれでも情愛は思考の中で同様に振る舞う☆、音(声)が発言(話し)の中で〔振る舞う〕ように。
☆ se habereは「振る舞う、演ずる、~(の状態)である」という意味です。音声が振る舞うとは「音声によって、思考以外に情愛を伝えることができる」という意味でしょう。柳瀬訳「(情愛は思考に)関係し~」や長島訳「関係をもっている」では意味不明であり、よい訳とは思えません。
quare ex sono loquentis cognoscitur affectio ejus, et ex loquela cogitatio ejus. それゆえ、発言(話し)の音(声)から彼の情愛が知られる、また発言(話し)から彼の思考が。
Quod affectio sit voluntatis, est quia omnis affectio est amoris, et amoris receptaculum est voluntas, ut supra ostensum est. 情愛は意志のものであること、すべての情愛は愛のものであるので、また愛の容器は意志である、上に示されたように。
Qui non scit quod affectio sit voluntatis, confundit affectionem cum intellectu; 情愛が意志のものであることを知らない者は、情愛を理解力と混同する。
dicit enim unum esse cum cogitatione, at usque non unum sunt, sed ut unum agunt. というのは〔情愛が〕思考と一つであると言うから、しかしそれでも、一つではない、しかし、一つのように働く。
Quod confundantur, patet a communi loquela, quod dicatur, “Hoc cogito facere,” hoc est, Hoc volo facere; 混同されることは、普通の会話から明らかである、「私はこれを行なうことを考える」と言われること、すなわち、私はこれを行なうことを欲する(意志する)。
quod autem duo sint, patet etiam a communi loquela, quod dicatur, “De hac re volo cogitare;” しかしながら二つであることは、普通の会話からもまた明らかである、言われること、「私はこの事柄について考えることを欲する(意志する)」。
et cum de illa cogitat, inest affectio voluntatis cogitationi intellectus, sicut sonus inest loquelae, ut dictum est. また、それについて考えるとき、意志の情愛が理解力の思考に内在する、音(声)が発言(話し)に内在するように、〔今〕言われたように。
Quod omnia corporis se referant ad cor et pulmonem, notum est; 身体のすべてのものが心臓と肺に関係があることは、よく知られている。
sed quod correspondentia sit cordis et pulmonis cum voluntate et intellectu, non notum est, quare de hac re in sequentibus agetur. しかし、意志と理解力の対応(するもの)が心臓と肺とにあることが、よく知られていない、それゆえ、この事柄について続くものの中で扱われる。
(3) 訳文
372. 心のすべてのものは意志と理解力に、また身体のすべてのものは心臓と肺に関係すること―
心によって意志と理解力以外の何ものも意味されず、それらは統一体として、人間に働きかけ、人間が考えるすべてのものであり、したがって、人間の意志と思考に属するすべてのものである。人間に働きかけるものは彼の意志に属し、人間が考えるものは彼の理解力に属する。人間は理解力から考えるので、人間の思考のすべてのものは理解力に属することが知られている。しかし、人間の情愛のすべてのものはが意志に属することは、このように知られていない。このように知られていないことの理由は、人間は考えるとき、情愛へ注意を向けず、考えることだけに注意を向けるからである。話しを聞くとき、音声へ注意を向けず、話しそのものへ注意を向けるのと同じであり、そのときそれでも情愛は思考の中で、音声が話しの中で振る舞うのと同様に振る舞う。それゆえ、話しの音声から彼の情愛が知られ、話しから彼の思考が知られる。前に示されたように、すべての情愛は愛に属し、愛の容器は意志であるので、情愛は意志に属する。
情愛が意志に属することを知らない者は、情愛と理解力を混同する。情愛は思考と一つのものであると言うからであるが、しかしそれでも、一つのものではなく、一つもののように働くのである。混同されていることは、「私はこれを行なうと考える」、すなわち、私はこれを行ないたい(意志する)、という普段の会話から明らかである。しかし二つのものであることもまた、「私はこの事柄について考えたい(意志する)」という普段の会話から明らかである。また、考えごとをするとき、音声が話しに内在すると述べたように、意志の情愛が理解力の思考に内在しているのである。
身体のすべてのものが心臓と肺に関係することは、よく知られているが、しかし、意志と理解力が心臓と肺に対応することはよく知られていない。それゆえ、このことについて続くものの中で扱おう。