原典講読『神の愛と知恵』 367, 368

 

(1) 原文


367.  (iv.) Quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte, est quia totum, quod est cerebrum et simul corpus, originitus non consistit nisi ex fibris quae procedunt ex suis principiis in cerebris; non aliunde est origo, ut patet ex illis quae mox supra (n. 366) ostensa sunt; inde ex qualibet parte est totum: quod etiam vita per principia illa ex toto sit in qualibet parte, est quia totum subministrat cuilibet parti suum pensum et requisitum, et per id facit ut sit pars in toto. Verbo, totum existit ex partibus, et partes subsistunt ex toto. Quod talis reciproca communio sit, et per illam conjunctio, patet a multis in corpore. Est enim simile ibi, sicut in civitate, republica et regno, quod commune existat ex hominibus qui sunt partes, et quod partes seu homines subsistant ex communi. Simile est cum omni re, quae in aliqua forma est; maxime in homine.


 


(2) 直訳


Quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte, est quia totum, quod est cerebrum et simul corpus, originitus non consistit nisi ex fibris quae procedunt ex suis principiis in cerebris;  (iv.) いのちはその源(原理)を通してそれぞれの部分から全体の中に、また全体からそれぞれの部分の中にあることは、全体は、それは脳と一緒に身体である、起源的に繊維からでないなら構成されなかったからである、それら〔繊維〕は脳の中のその源(原理)から生み出される。


non aliunde est origo, ut patet ex illis quae mox supra (n. 366) ostensa sunt; 別の出所から起源は存在しない、それらから明らかなように、それはすぐ上に(366)示された。


inde ex qualibet parte est totum: ここから(したがって)どんなものでも(それぞれ別々の)分から全体がある。


quod etiam vita per principia illa ex toto sit in qualibet parte, est quia totum subministrat cuilibet parti suum pensum et requisitum, et per id facit ut sit pars in toto. というのは、いのちはその源(原理)通して全体からどんなものでも(それぞれ別々の)分の中にあるから、全体はどんなものでも(それぞれ別々の)分にそれ自体の賃金(定量)と必要なものを供給する(与える)から、またそのことによって部分が全体の中にあるようにする。


Verbo, totum existit ex partibus, et partes subsistunt ex toto. 一言でいえば、全体は部分から存在するようになる、また部分は全体から存在し続ける。


Quod talis reciproca communio sit, et per illam conjunctio, patet a multis in corpore. このような相互の交際(連絡している状態)があること、またそれによって結合〔があること〕、身体の中の多くのものから明らかである。


Est enim simile ibi, sicut in civitate, republica et regno, quod commune existat ex hominibus qui sunt partes, et quod partes seu homines subsistant ex communi. というのは、そこに同様のものがあるから、都市、共和国(国家)、また王国のように、公共のものは人間から存在するようになること、彼らは部分である、また部分、すなわち、人間は公共のものから存在し続けること。


respublicaは二つの部分respublicaで格変化します。


Simile est cum omni re, quae in aliqua forma est; すべてのもの(事柄)に同様である、それは何らかの形の中にある。


maxime in homine. 人間の中に、最大に。


 


(3) 訳文


367. (iv.) いのちは、その源を通して、それぞれの部分から全体の中に、また全体からそれぞれの部分の中にあることは、脳とともに身体である全体が、起源的に脳の中の源から生み出される繊維からでないなら構成されなかったからである。直前(366)に示されたことから明らかなように、別の出所からの起源は存在しない。したがって、それぞれ別々の部分から全体がある。というのは、いのちはその源通して全体からそれぞれ別々の部分の中にあり、全体はそれぞれ別々の部分にそれ自体の定まったもとと必要なものを与え、そのことによって部分が全体の中にあるようにするからである。一言でいえば、全体は部分から存在するようになり、また部分は全体から存在し続ける。このような相互の交わりがあり、またそれによって結合があることは、身体の中の多くのものから明らかである。なぜなら、都市、共和国、また王国のように、公共のものは部分である人間から存在するようになり、また部分、すなわち、人間は公共のものから存在し続け、そこに同様のものがあるからである。何らかの形をもつすべてのものに、人間では最も、同様である。


 


(1) 原文


368.  (v.) Qualis est amor talis est sapientia, et inde talis est homo. Nam qualis est amor et sapientia, talis est voluntas et intellectus, voluntas enim est receptaculum amoris, ac intellectus est receptaculum sapientiae, ut supra ostensum est; et haec duo faciunt hominem, et ejus quale. Amor est multiplex; et tam multiplex ut varia ejus sint indefinita; ut constare potest ex humano genere in terris et in caelis: non datur unus homo et unus angelus alteri ita similis, ut nulla distinctio sit; est amor qui distinguit, quisque enim est suus amor. Putatur quod sapientia distinguat, sed sapientia est ex amore; est forma ejus; nam amor est Esse vitae, et sapientia est Existere vitae ex illo Esse. Creditur in mundo, quod intellectus faciat hominem; sed hoc creditur, quia intellectus potest elevari in lucem caeli, ut supra ostensum est, et homo sic apparere sicut sapiens; sed usque id intellectus quod transcendit , hoc est, quod non est amoris, hoc apparet quod sit hominis, ita quod homo talis sit, sed est apparentia: id enim intellectus quod transcendit, est quidem amoris sciendi et sapiendi, sed non est simul amoris applicandi vitae id quod scit et sapit; quare id in mundo vel tempore recedit, vel extra res memoriae in terminis ut deciduum moratur; quapropter post mortem separatur, et non plus remanet, quam quod cum amore proprio spiritus concordat. Quia amor facit vitam hominis, et sic ipsum hominem, ideo sunt omnes societates caeli, et omnes angeli in societatibus, ordinati secundum affectiones quae sunt amoris; et nulla societas et in societate nullus angelus secundum aliquid intellectus separatum ab amore ejus. Similiter in infernis et illorum societatibus, sed secundum amores caelestibus amoribus oppositos. Ex his constare potest, quod qualis est amor talis sit sapientia, et quod inde talis sit homo.


 


(2) 直訳


(v.) Qualis est amor talis est sapientia, et inde talis est homo.- (v.) 愛がどのようなものであるか〔によって〕、知恵はそのようなものである、またここから人間はそのようなものである―


Nam qualis est amor et sapientia, talis est voluntas et intellectus, voluntas enim est receptaculum amoris, ac intellectus est receptaculum sapientiae, ut supra ostensum est; なぜなら、愛と知恵がどんなものであるか〔によって〕、意志と理解力はそのようなものであるから、というのは、意志は愛の容器である、そして理解力は知恵の容器であるから、上に示されたように。


et haec duo faciunt hominem, et ejus quale. また、これら二つが人間をつくる、またその性質を。


Amor est multiplex; 愛は多種多様である。


et tam multiplex ut varia ejus sint indefinita; またこれほどに多種多様〔である〕その変化が限りないように。


ut constare potest ex humano genere in terris et in caelis: 地の中と天界の中の人類から明らかにすることができるように。


non datur unus homo et unus angelus alteri ita similis, ut nulla distinctio sit; 他の者とこのように似ている一人の人間と一人の天使はいない、違いが何もないような。


est amor qui distinguit, quisque enim est suus amor. 愛である、それが区別する、というのはだれもが自分自身の愛であるから。


Putatur quod sapientia distinguat, sed sapientia est ex amore; 思われている、知恵が区別すること、しかし、知恵は愛からである。


est forma ejus; 〔知恵は〕その形である。


nam amor est Esse vitae, et sapientia est Existere vitae ex illo Esse. なぜなら、愛はいのちのエッセ(本質)☆であるから、また知恵はそのエッセ(本質)からのエキシステレ(実存)☆である。


EsseExistereについては前の358番での解説参照。


Creditur in mundo, quod intellectus faciat hominem; 世の中で信じられている、理解力が人間をつくること。


sed hoc creditur, quia intellectus potest elevari in lucem caeli, ut supra ostensum est, et homo sic apparere sicut sapiens; しかし、このことが信じられる〔のは〕、理解力は天界の光の中に高揚されることはできるので、上に示されたように、また人間はこうして賢明〔である〕ように見えること〔ができる〕。


sed usque id intellectus quod transcendit , hoc est, quod non est amoris, hoc apparet quod sit hominis, ita quod homo talis sit, sed est apparentia: しかしそれでも、それは☆、理解力、それは越える、すなわち、愛のものでないもの、これは人間のものであるものに見える、このように人間がそのようであること、しかし外観である。


id以下、単語を並べただけの直訳となっていますが、idの指すものが後のquod節であることをふまえて内容を把握してください。


id enim intellectus quod transcendit, est quidem amoris et sapiendi, sed non est simul amoris applicandi vitae id quod scit et sapit; というのは、それは、理解力、それは越える、確かに愛のものと知恵のものである、しかし、同時にそれ☆を生活に適用しようとする愛のものではないから、知り、賢明になるもの。


もちろんこのidも後のquod節を指します。


quare id in mundo vel tempore recedit, vel extra res memoriae in terminis ut deciduum moratur;  それゆえ、それは世の中で、あるいは時が経るにつれて去る(減る)、あるいは記憶の事柄の外の、辺境の中に束の間のもの(一時的なもの)として残される(とどまる)


quapropter post mortem separatur, et non plus remanet, quam quod cum amore proprio spiritus concordat.  そのために、死後、分離される、またより多く残らない、〔その〕霊に固有な愛に一致するものを除いて。


Quia amor facit vitam hominis, et sic ipsum hominem, ideo sunt omnes societates caeli, et omnes angeli in societatibus, ordinati secundum affectiones quae sunt amoris; 愛は人間のいのち(生活)つくるので、またこうして人間そのものを、それゆえ、天界のすべての社会は、また社会の中のすべての天使たちは、愛のものである情愛にしたがって配列されている(秩序づけられている)


et nulla societas et in societate nullus angelus secundum aliquid intellectus separatum ab amore ejus. 何も社会はない、また社会の中に何も天使はない、何らかの理解力にしたがって、その愛から分離した。


Similiter in infernis et illorum societatibus, sed secundum amores caelestibus amoribus oppositos. 地獄の中、またそれらの社会も同様である、しかし、天界の愛に対立する愛にしたがって。


Ex his constare potest, quod qualis est amor talis sit sapientia, et quod inde talis sit homo. これらから明らかにすることができる、愛がどのようなものであるか〔によって〕、知恵はそのようなものである、またここから人間はそのようなものであること。


 


(3) 訳文


368.  (v.) 愛がどのようなものであるかによって、知恵もそのようなものであり、またここから人間はそのようなものである―


 なぜなら、愛と知恵がどんなものであるかによって、意志と理解力もそのようなものであるから、というのも、前に示されたように、意志は愛の容器であり、理解力は知恵の容器であり、これら二つのものが人間を、またその性質をつくるからである。


 愛は多種多様であり、その変化が限りないようにこれほどに多種多様であって、このことは地上と天界の人間から明らかにすることができる。違いが何もないようにも他の者と似ている人間や天使は一人もいない。区別するものは愛である、というのはだれもが自分自身の愛であるから。知恵が区別すると思われているが、しかし、知恵は愛からのものであり、その形である。なぜなら、愛はいのちの本質(エッセ)あり、また知恵はその本質(エッセ)からの実在(エキシステレ)あるから。


 世の中で、理解力が人間をつくると信じられている。このことが信じられているのは、前に示されたように、理解力は天界の光の中に高揚されることができ、こうして人間が賢明であるように見えることができるからである。


しかしそれでも、愛を越えた、すなわち、愛に属さない理解力は人間のものであるように、このように人間がそのようなものであるように見えるが、これは外観である。というのは、愛を越えた理解力も、確かに愛と知恵に属するが、しかし、同時に、知り、賢明になるものを生活に適用しようとする愛に属さないからである。それゆえ、それは世の中で、時が経過とともに減り、あるいは記憶の事柄の外の辺境の中に一時的なものとして残される。そのために、死後、分離され、その霊に固有な愛に一致するものを除いて残らない。


 愛は人間のいのち(生活)を、またこうして人間そのものをつくるので、それゆえ、天界のすべての社会は、また社会の中のすべての天使たちは、愛のものである情愛にしたがって配列されている愛から分離した何らかの理解力にしたがって配列された社会は、また社会の中の天使はない。地獄の中も、またそれらの社会も同様であるが、しかし、天界の愛に対立する愛にしたがって配列されている。これらから、愛がどのようなものであるかによって、知恵もそのようなものであり、またここから人間もそのようなものであること明らかにすることができる。

原典講読『神の愛と知恵』 369, 370

 

(1) 原文


369.  Agnoscitur quidem, quod homo talis sit, qualis est ejus amor regnans, sed modo talis quoad mentem et animum, non autem quoad corpus, ita non totus talis. At ex pluri experientia in mundo spirituali notum mihi factum est, quod homo a capite ad calcem, seu a primis in capite ad ultima in corpore, talis sit qualis ejus amor est. Omnes enim in illo mundo sunt formae amoris sui; angeli formae amoris caelestis, et diaboli formae amoris infernalis; hi sunt deformes facie et corpore, illi autem formosi et facie et corpore; et dum impugnatur illorum amor, facies illorum mutantur, et si multum impugnatur, quoad totum disparantur; hoc peculiare est in illo mundo. Ita fit, quia corpus eorum unum facit cum mente illorum. Causa ex supradictis patet, quod omnia corporis principiata sint, hoc est, contexta per fibras ex principiis, quae sunt receptacula amoris et sapientiae; et cum principia talia sunt, non possunt principiata alia esse; quare quo principia abeunt, principiata sequuntur; non possunt separari. Inde est, quod qui mentem suam elevat ad Dominum, ille totus ad Dominum elevatus sit; et quod qui mentem ad infernum dejicit, ille totus illuc dejectus sit. Quare homo totus, secundum amorem vitae ejus, vel in caelum vel in infernum venit. Ex sapientia angelica est, quod mens hominis sit homo, quia Deus est Homo; et quod corpus sit externum mentis quod sentit et agit; et quod sic unum sint, et non duo.


 


(2) 直訳


Agnoscitur quidem, quod homo talis sit, qualis est ejus amor regnans, sed modo talis quoad mentem et animum, non autem quoad corpus, ita non totus talis. 確かに認められている、人間がこのようであること、彼の支配愛☆がどのようであるか〔によって〕、しかし、単に心とアニムス(気質、性格)関してどのようか、しかしながら、身体に関してでない、このように全体がどのようかではない。


スヴェーデンボリ神学用語の「支配愛」です。原語に二種あります。ここはamor regnansですが、もっと使われるのはamor dominansです。私見では両者に「使い分け」はないようです。


At ex pluri experientia in mundo spirituali notum mihi factum est, quod homo a capite ad calcem, seu a primis in capite ad ultima in corpore, talis sit qualis ejus amor est. しかし、霊界の中の多くの経験から私によく知らされることがなされた、人間は頭からかかとまで、すなわち、頭の中の最初のものから身体の中の最後のものまで、このようである、彼の愛がどのようであるか〔によって〕。


Omnes enim in illo mundo sunt formae amoris sui; というのは、その世界の中のすべての者は自分自身の愛の形であるから。


angeli formae amoris caelestis, et diaboli formae amoris infernalis; 天使たちは天界の愛の形、また悪魔らは地獄の愛の形〔である〕。


hi sunt deformes facie et corpore, illi autem formosi et facie et corpore; 後者は顔と身体で醜い、しかしながら前者は顔と身体とで美しい。


et dum impugnatur illorum amor, facies illorum mutantur, et si multum impugnatur, quoad totum disparantur; また彼らの愛が攻撃されるなら、彼らの顔は変えられる、またもし大いに攻撃されるなら、全体に関して見えなくなる。


hoc peculiare est in illo mundo. このことはその世界の中で特有である。


Ita fit, quia corpus eorum unum facit cum mente illorum. このようになる(行なわれる、生ずる)、彼らの身体は彼らの心と一つであるので。


Causa ex supradictis patet, quod omnia corporis principiata sint, hoc est, contexta per fibras ex principiis, quae sunt receptacula amoris et sapientiae; 理由は上述のことから明らかである、身体のすべてのものは最初の源(原理)ら派生したものであること、すなわち、源(原理)から繊維によっての複合体(組織)、それらは愛と知恵の容器である。


et cum principia talia sunt, non possunt principiata alia esse; 源(原理)がこのようであるとき、最初の源(原理)ら派生したものは他のものであることはできない。


quare quo principia abeunt, principiata sequuntur; それゆえ、源(原理)が出かけるそこへ、最初の源(原理)ら派生したものは続く。


non possunt separari. 分離されることができない。


Inde est, quod qui mentem suam elevat ad Dominum, ille totus ad Dominum elevatus sit; ここからである、自分の心を主へ高揚させる者は、その全体が主へ高揚される。


et quod qui mentem ad infernum dejicit, ille totus illuc dejectus sit. また心を地獄へ投げ込む者は、その全体が投げ込まれる。


Quare homo totus, secundum amorem vitae ejus, vel in caelum vel in infernum venit. それゆえ、人間全体は、彼のいのち(生活)の愛にしたがって、あるいは天界の中へ、あるいは地獄の中へやって来る。


Ex sapientia angelica est, quod mens hominis sit homo, quia Deus est Homo; 天使の知恵からである、人間の心は人間であること、神は人間であるので。


et quod corpus sit externum mentis quod sentit et agit; また身体は心の外なるものであること、それは感じ、活動する。


et quod sic unum sint, et non duo. またこうして一つであること、また二つでない。


 


(3) 訳文


369. 人間の支配愛がどのようなものであるかによって、その人間はそのようなものであるが、しかし、ただ心と気質に関してであり、身体に関して、このように全体に関してそのようなものではない、と確かに認められている。しかし、霊界での多くの経験から私は、人間が頭からかかとまで、すなわち、頭の中の最初のものから身体の中の最後のものまで、彼の愛がどのようであるかによって、そのようなものである、とよく知らされることになった。というのは、霊界の中のすべての者は自分自身の愛の形であって、天使たちは天界の愛の形、悪魔らは地獄の愛の形であり、後者の顔と身体が醜く、しかし前者の顔と身体は美しいからである。また、彼らの愛が攻撃されるなら、彼らの顔は変えられ、もし大いに攻撃されるなら、全体的に見えなくなる。これは霊界に特有のことであり、このようなことが起こるのは、彼らの身体は彼らの心と一つであるからである。その理由は、身体のすべてのものは最初の源ら派生したもの、すなわち、源からの繊維による複合体であること、そしてそれらが愛と知恵の容器である、と前述したことから明らかである。源がこのようであるとき、派生したものは他のものであることはできない。それゆえ、派生したものは源が出かけるへ続き、分離されることができない。


 ここから、自分の心を主へ高揚させる者は、その全体が主へ高揚され、心を地獄へ投げ込む者は、その全体が投げ込まれる。それゆえ、人間全体が、彼のいのち(生活)の愛にしたがって、天界へ、あるいは地獄へ、やって来る。


神は人間であられるので人間の心が人間であり、感じ、活動する身体は心の外なるものであり、こうして〔心と身体は〕一つであって、二つではないことは、天使の知恵からのものである。


 


(1) 原文


370.  Observandum est, quod ipsae formae membrorum, organorum et viscerum hominis quoad ipsam contexturam sint ex fibris oriundis ex principiis suis in cerebris, sed quod fixentur per substantias et materias quales sunt in terris, et ex terris in aere et aethere, quod fit medio sanguine; quare ut omnia corporis in sua formatione subsistant, et sic in functionibus suis permaneant, homo nutriendus est cibo materiali, et jugiter redintegrandus.


 


(2) 直訳


Observandum est, quod ipsae formae membrorum, organorum et viscerum hominis quoad ipsam contexturam sint ex fibris oriundis ex principiis suis in cerebris, sed quod fixentur per substantias et materias quales sunt in terris, et ex terris in aere et aethere, quod fit medio sanguine; 述べておかなくてはならない、人間の肢体の、器官や内臓の形そのものは、構造そのものに関して脳の中のその源(原理)から生まれる(起こる)繊維からのものである、しかし、実体や物質によって固定されること、地の中にあるような、また地から空気やエーテルの中に〔あるような〕、〔このことは〕血によって行なわれること。


quare ut omnia corporis in sua formatione subsistant, et sic in functionibus suis permaneant, homo nutriendus est cibo materiali, et jugiter redintegrandus. それゆえ、身体のすべてのものがその形(構成)物の中にとどまる(残る)、またこうしてその機能の中にとどまるために、人間は物質の食物で養われなければならない、また常に回復(更新)されなければならない。