(1) 原文
344. Audivi binos Praesides Societatis Anglicanae, Sr. Sloan* et Sr. Fock** in mundo spirituali inter se colloquentes de existentia seminum et ovorum, et de productionibus ex illis, in terris. Prior adscripsit illa naturae, et [dixit] quod illi a creatione indita sit potentia et vis medio solis calore producendi talia. Alter dixit, quod illa vis continua sit a Deo Creatore in natura. Ut lis illa dirimeretur, visa est Sr. Sloan avis pulchra; et dictum illi est, ut lustraret illam, num in aliquo minimo differret a simili ave in terra: tenebat illam manu, lustrabat, et dixit quod non esset discrimen; sciebat enim quod illa non esset aliud quam affectio cujusdam angeli extra illum repraesentata sicut avis, et quod evanesceret seu desineret cum affectione ejus, quod etiam factum est. Sr. Sloan ex hac experientia convictus est, quod natura nihil prorsus conferret ad productiones vegetabilium et animalium, sed solum id quod e spirituali mundo influit in naturalem. Dixit, si illa avis in minimis suis foret impleta materiis correspondentibus ex tellure, et sic fixata, quod foret avis perdurans, sicut sunt aves in terris; et quod simile sit cum illis quae ab inferno sunt. Addidit dicendo, quod si novisset illa quae nunc novit de mundo spirituali, non plus adscripsisset naturae, quam quod inserviret spirituali quod a Deo, pro figendo illa quae continue in naturam influunt.
* Sir Hans Sloane.― Ed.
** Martin Folkes.― Ed.
(2) 直訳
Audivi binos Praesides Societatis Anglicanae, Sr. Sloan* et Sr. Fock** in mundo spirituali inter se colloquentes de existentia seminum et ovorum, et de productionibus ex illis, in terris. 私は、霊界の中でイギリスの協会の二人の会長、スローン卿とフォークス氏☆が彼らの間で種と卵の存在するようになることについて、またそれらからの産出について会話しているのを聞いた。
☆ Sr.はラテン語になく(英語にもなく)、英語のSirつもりでしょう。なおフォークス(綴りがフォックとなっています)に爵位はないので、Sr.を付けているのはスヴェーデンボリの勘違いです。
ここからは、スヴェーデンボリの著作といえども、細かいところまでは厳密に書かれていないことがわかります。
Prior adscripsit illa naturae, et [dixit] quod illi a creatione indita sit potentia et vis medio solis calore producendi talia. 前者はそれらを自然に帰した、また(言った)、それらは創造から能力(潜在力、可能性)と力(活動力)を植え付けられた(与えられた)、太陽の熱によって、このようなものを生み出すこと。
Alter dixit, quod illa vis continua sit a Deo Creatore in natura. 別のもの(後者)は言った、その永続する力(活動力)は創造者である神から自然の中にあること。
Ut lis illa dirimeretur, visa est Sr. Sloan avis pulchra; その論争を解決する(収める)ために、スローン卿に美しい鳥が見られた。
et dictum illi est, ut lustraret illam, num in aliquo minimo differret a simili ave in terra: また、彼に言われた、それを調べるように、何らかの最小のものの中で地の中の同様の鳥から異なっているかどうか。
tenebat illam manu, lustrabat, et dixit quod non esset discrimen; それを手につかんだ、調べた、また言った、相違がなかったこと。
sciebat enim quod illa non esset aliud quam affectio cujusdam angeli extra illum repraesentata sicut avis, et quod evanesceret seu desineret cum affectione ejus, quod etiam factum est. というのは知ったから、それ〔鳥〕はある天使の情愛が彼の外で鳥のような表象された〔もの〕以外の何ものでもなかったこと、また消える、または存在をやめる(終わる)こと、彼の情愛とともに、そのこともまた行なわれた。
Sr. Sloan ex hac experientia convictus est, quod natura nihil prorsus conferret ad productiones vegetabilium et animalium, sed solum id quod e spirituali mundo influit in naturalem. スローン卿はこの経験から確信した、自然は植物と動物の産出に向けてまったく何も寄与しないこと、それはただ霊界から自然〔界〕への流入だけ〔である〕こと。
Dixit, si illa avis in minimis suis foret impleta materiis correspondentibus ex tellure, et sic fixata, quod foret avis perdurans, sicut sunt aves in terris; 〔彼は〕言った、もし、その鳥がその最小のものの中で地からの対応する物質で満たされるなら、またこうして固定される、持続する鳥となる、地の中の鳥のように。
et quod simile sit cum illis quae ab inferno sunt. またそれらのものに同様であること、それらは地獄からである。
Addidit dicendo, quod si novisset illa quae nunc novit de mundo spirituali, non plus adscripsisset naturae, quam quod inserviret spirituali quod a Deo, pro figendo illa quae continue in naturam influunt. 言って付け加えた、もしそれらを知っていたなら、それらは今、霊界について知った、多くのものを自然に帰さなかった、〔自然が〕霊的なものに、それは神から、仕えること以外に、それらを固定するために、それらは絶え間なく自然の中へ流入する。
* Sir Hans Sloane.― Ed. (1660-1753, Praeses Societatis Regalis, 1727-1741)
** Martin Folkes.― Ed. (1690-1754, Praeses Societatis Regalis, 1741-1752)
ハンス・スローン卿(1660-1753)は(イギリス)王立協会の第13代(1727-1741)の会長。医師、植物学者。
マーティン・フォークス(1690-1754)は王立協会の第14代(1741-1752)の会長。
なお、第12代(1703-1727)王立協会会長はアイザック・ニュートン卿です。
(3) 訳文
344. 霊界で、私は、イギリスの王立協会の二人の会長、スローン卿とフォークス氏が、二人の間で、種と卵が存在するようになること、またそれらから産出されることについて話しているのを聞いた。
前者は、それらを自然に帰し、それらは創造から能力と力を与えられ、太陽の熱によって、このようなものを生み出す、と言った。後者は、その永続する力は創造者である神から自然の中にある、と言った。その論争を決着するために、スローン卿に美しい鳥が見せられ、地上の同じような鳥と最小の部分でも異なっているかどうか調べるように、と言われた。彼はそれを手に取り、調べ、違いがない、と言った。それは、その鳥はある天使の情愛が彼の外で鳥のような表象されたもの以外の何ものでもなく、彼の情愛とともに消えか、または存在しなくなること知ったからであり、そのことも行なわれた。スローン卿はこの経験から、自然は植物と動物を産出することに対してまったく何も寄与しないで、それはただ霊界から自然界への流入によることを確信した。彼は、もしその鳥の最小の部分が地からの対応する物質で満たされ、またこうして固定されるなら、地上の鳥のように持続する鳥となる、また地獄からのものも同様である、と言った。今、霊界について知ったことを知っていたなら、神からの霊的なものに仕えること以上に多くのものを自然に帰すことはしなかった、と言い、それらは自然の中で固定するために絶え間なく自然の中へ流入するのである、と付け加えた。
(1) 原文
345. (v.) Quod ultimum spirituale separatum a superiori suo id operetur.― In Parte Tertia ostensum est, quod spirituale a Sole suo usque ad ultima naturae defluat per tres gradus, et quod illi gradus dicantur caelestis, spiritualis et naturalis; et quod in homine a creatione, et inde a nativitate, tres illi gradus insint, et quod aperiantur secundum vitam ejus, et quod si aperitur caelestis gradus, qui est supremus et intimus, homo fiat caelestis; si gradus spiritualis, qui medius, aperitur, homo fiat spiritualis; et si modo naturalis gradus, qui est infimus et extremus, aperitur, homo fiat naturalis: et quod si modo fit naturalis, amet solum illa quae corporis et mundi sunt, et quod quantum illa amat, tantum non amet coelestia et spiritualia, et non spectet ad Deum, et quod tantum malus fiat. Ex his patet, quod ultimum spirituale, quod vocatur spirituale naturale, separari possit a superioribus suis, et quod hoc separetur apud homines, a quibus infernum. Ultimum spirituale a superioribus suis non potest a se separari, nec apud bestias, nec in terris, et spectare versus infernum; nisi solum apud homines. Ex his sequitur, quod ultimum spirituale separatum a superiori suo, quale est illis qui in inferno sunt, malos illos usus, de quibus supra, super tellure operetur. Quod noxia super tellure originem ducant ab homine, et sic ex inferno, confirmari potest ex statu terrae Canaanis, de quo in Verbo, quod cum filii Israelis vixerunt secundum praecepta, terrae dederint proventum suum, similiter greges et armenta; et quod cum contra praecepta vixerunt, terrae fuerint steriles, et sicut dicitur maledictae, loco messis dederint spinas et sentes, ac quod abortiverint greges et armenta, et ferae irruperint. Simile potest deduci ex locustis, ranis et pediculis in Aegypto.
(2) 直訳
(v.) Quod ultimum spirituale separatum a superiori suo id operetur.― (v.) 最も低い霊的なものが、それ自体の高いものから分離された、そのことを働きかけること。
In Parte Tertia ostensum est, quod spirituale a Sole suo usque ad ultima naturae defluat per tres gradus, et quod illi gradus dicantur caelestis, spiritualis et naturalis; 第三部の中で示された、霊的なものはそれ自体の太陽から自然の最も低いもの(最後のもの、最外部のもの)にまで三つの段階を通って流れ下ること、またそれら三つの段階は、天的な、霊的な、また自然的な〔段階〕と言われること。
et quod in homine a creatione, et inde a nativitate, tres illi gradus insint, et quod aperiantur secundum vitam ejus, et quod si aperitur caelestis gradus, qui est supremus et intimus, homo fiat caelests; また、人間の中に創造から、またここから出生から、三つのそれらの段階が内在すること、また彼の生活にしたがって開かれること、またもし天的な段階が開かれるなら、それは最高の、また最内部のものである、人間は天的になること。
si gradus spiritualis, qui medius, aperitur, homo fiat spiritualis; もし霊的な段階が、それは中間のもの、開かれるなら、人間は霊的になる。
et si modo naturalis gradus, qui est infimus et extremus, aperitur, homo fiat naturalis: また、もし単に自然的な段階が、それは最も低い、また最外部のものである、人間は自然的になる。
et quod si modo fit naturalis, amet solum illa quae corporis et mundi sunt, et quod quantum illa amat, tantum non amet coelestia et spiritualia, et non spectet ad Deum, et quod tantum malus fiat. またもし単に自然的になるなら、それらだけを愛すること、それらは身体と世のものである、またどれだけそれらを愛するか〔によって〕、それだけ天的なものと霊的なものを愛さないこと、また神に目を向けない、またそれだけ悪となること。
Ex his patet, quod ultimum spirituale, quod vocatur spirituale naturale, separari possit a superioribus suis, et quod hoc separetur apud homines, a quibus infernum. これらから明らかである、最も低い(最後の)霊的なものは、それは霊的自然的なものと呼ばれる、それ自体のさらに高いものから分離されることができること、また、これは人間のもとで分離されること、その者から地獄〔がある〕。
Ultimum spirituale a superioribus suis non potest a se separari, nec apud bestias, nec in terris, et spectare versus infernum; それ自体のさらに高いものから分離された最も低い(最後の)霊的なものは、それ自体により分離されることはできない、獣のもとでも〔でき〕ない、地の中に〔あるもの〕でも〔でき〕ない、また地獄に向かって目を向けること〔もできない〕。
nisi solum apud homines. ただ人間のもとでなければ。
Ex his sequitur, quod ultimum spirituale separatum a superiori suo, quale est illis qui in inferno sunt, malos illos usus, de quibus supra, super tellure operetur. これらから、それ自体のさらに高いものから分離された最も低い(最後の)霊的なものは、地獄の中にいる者ら、彼らには、彼らの悪の役立ちのよう(なもの)であることになる、それらについては上に、地球の上で働きかける。
Quod noxia super tellure originem ducant ab homine, et sic ex inferno, confirmari potest ex statu terrae Canaanis, de quo in Verbo, quod cum filii Israelis vixerunt secundum praecepta, terrae dederint proventum suum, similiter greges et armenta; 地球の上の有害なものは〔その〕起源を人間から導くことは、またこうして地獄から、カナンの地の状態から確認されることができる、そのことについて、みことばの中に、イスラエルの息子たち☆が戒めにしたがって生活したとき、地はその産物を与えたこと、同様に羊の群れや牛の群れ〔も増えた〕。
☆ 直訳であり、通常は「イスラエル民族」と訳します。
et quod cum contra praecepta vixerunt, terrae fuerint steriles, et sicut dicitur maledictae, loco messis dederint spinas et sentes, ac quod abortiverint greges et armenta, et ferae irruperint. また、戒めに反して生活したとき、地は不毛となった、またこのように言われている、〔地は〕呪われた、収穫の代わりに刺(とげ)とイバラを与えたこと、そして羊の群れや牛の群れは流産した、また野獣が押し入ったこと。
Simile potest deduci ex locustis, ranis et pediculis in Aegypto. 同様に導かれることができる、エジプトの中のイナゴ、カエル、またシラミから。
(3) 訳文
345. (v.) 高い霊的ものから分離された最も低い霊的なものが、そのことを働きかけること。
第三部の中で、霊的なものはその太陽から自然の最も低いものにまで三つの段階を通って流れ下ること、またそれら三つの段階は、天的な、霊的な、また自然的な段階と言われること、また人間の中に創造から、ここから出生から、三つのそれらの段階が内在し、その生活にしたがって開かれること、また最高の、最内部のものである天的な段階が開かれるなら、人間は天的になり、中間の霊的な段階が開かれるなら、人間は霊的になり、最も低い、また最外部のものである単に自然的な段階が開かれるなら、人間は自然的になること、また単に自然的になるなら、身体と世のものだけを愛し、それらを愛するほど、それだけ天的なものと霊的なものを愛さず、神に目を向けず、またそれだけ悪となることが示された。これらから、最も低い霊的なものは、霊的自然的なものと呼ばれ、さらに高いものから分離されることができること、また、このことは地獄に行く人間のもとで分離されることが明らかである。高いものから分離された最も低い霊的なものは、ただ人間のもとででなければ、それ自体によっても、獣のもとでも、地上にあるものによっても分離されることはできず、また地獄に向かって目を向けることもできない。これらから、高いものから分離された最も低い霊的なものは、地獄の中にいる者らにとって、前に述べたように、地上で働きかける彼らの悪の役立ちのようなものとなる。
地上の有害なものの起源は、人間から、またこうして地獄から導かれることは、みことばの中のカナンの地の状態から確認されることができる。イスラエル民族が戒めにしたがって生活したとき、地はその産物を与え、同じく羊や牛の群れも増えた。また、戒めに反して生活したとき、地は不毛となり、地は呪われ、収穫の代わりにイバラとアザミが与えられ、羊や牛の群れは流産し、野獣が侵入したことが言われている。エジプトのイナゴ、カエル、またシラミからも同じことを導くことができる。