(1) 原文
269. (iv.) Quod illa, quae facta sunt amoris et inde vitae, ingenerentur proli.― Notum est, quod homo nascatur in malum, et quod id trahat ut haereditarium a parentibus: et a quibusdam creditur, quod non a parentibus, sed per parentes ex Adamo; sed hoc est error. Trahit id a patre, a quo est ei anima, ac induitur corpore apud matrem; semen enim, quod est ex patre, est primum receptaculum vitae, sed tale receptaculum, quale fuit apud patrem, est enim in forma amoris ejus, et amor cujusvis in maximis et minimis sibi similis est, et est in illo conatus in formam humanam, in quam etiam abit successive; inde sequitur, quod mala, quae vocantur haereditaria, sint a patribus, ita ab avis et atavis successive derivata in progenies. Hoc etiam experientia docet, est enim quoad affectiones similitudo gentium cum primo genitore suo, et magis similitudo familiarum, et adhuc magis similitudo domuum; immo talis similitudo, ut internoscantur generationes non modo ab animis, sed etiam a faciebus. Sed de ingeneratione amoris mali a parentibus in proles, in sequentibus, ubi de correspondentia mentis, seu voluntatis et intellectus, cum corpore et ejus membris et organis, plura dicentur. Hic solum haec pauca allata sunt, ut sciatur, quod mala a parentibus successive deriventur, et quod per accumulationes unius post alterum increscant, usque ut homo ex nativitate non sit nisi quam malum: et quod malignitas mali crescat secundum gradum occlusionis mentis spiritualis, sic enim mens naturalis etiam superius clauditur; et quod hoc in posteris non restituatur, nisi per fugere mala ut peccata ex Domino; sic non aliter aperitur mens spiritualis, et per illud mens naturalis in formam correspondentem reducitur.
(2) 直訳
(iv.) Quod illa, quae facta sunt amoris et inde vitae, ingenerentur proli.― (iv.) それら愛とここからいのち(生活)のものとなったものは、子孫に出生によって伝えられること。
Notum est, quod homo nascatur in malum, et quod id trahat ut haereditarium a parentibus: よく知られている、人間は悪の中に生まれていること、またそれを遺伝として両親から得ていること。
et a quibusdam creditur, quod non a parentibus, sed per parentes ex Adamo; またある者たちにより信じられている、両親からでないこと、しかしアダムから両親を通って。
sed hoc est error. しかし、このことは間違いである。
Trahit id a patre, a quo est ei anima, ac induitur corpore apud matrem; それを父から得ている、それ〔父〕から彼に霊魂がある、そして母のもとで身体を着せられる。
semen enim, quod est ex patre, est primum receptaculum vitae, sed tale receptaculum, quale fuit apud patrem, est enim in forma amoris ejus, et amor cujusvis in maximis et minimis sibi similis est, et est in illo conatus in formam humanam, in quam etiam abit successive; なぜなら、精子(種)は、それは父からのものである、いのちの最初の容器である、しかし、このような容器〔である〕、父のもとにあったような、なぜなら〔精子は〕彼の愛の形の中にあるから、またそれぞれの者の愛は最大のものと最小のものの中でそれ自体に似ている、またその中には人間の形への努力がある、さらにまたその中へ連続的に出かける。
inde sequitur, quod mala, quae vocantur haereditaria, sint a patribus, ita ab avis et atavis successive derivata in progenies. ここからいえる、悪は、それは遺伝と呼ばれる、父たちからである、このように祖父たちと高祖父(先祖)たちから連続的に子孫の中に。
Hoc etiam experientia docet, est enim quoad affectiones similitudo gentium cum primo genitore suo, et magis similitudo familiarum, et adhuc magis similitudo domuum; このことは経験もまた教える、なぜなら、情愛に関して氏族とその最初の氏族に類似性があるから、またさらに家族(一族)の類似性、またその上さらに家族の類似性〔がある〕。
immo talis similitudo, ut internoscantur generationes non modo ab animis, sed etiam a faciebus. 実にこのような類似性〔がある〕、心(気質)からだけでなく、しかしまた顔から一族(子孫)が見分けられるような。
Sed de ingeneratione amoris mali a parentibus in proles, in sequentibus, ubi de correspondentia mentis, seu voluntatis et intellectus, cum corpore et ejus membris et organis, plura dicentur. しかし、両親から子孫の中への悪の愛の出生による伝達について、続くものの中で、そこに心の対応について、すなわち意志と理解力の〔対応について〕、身体やその肢体や器官と、多くのことが言われる。
Hic solum haec pauca allata sunt, sciatur, quod mala a parentibus successive deriventur, quod per accumulationes unius post alterum increscant, usque ut homo ex nativitate non sit nisi quam malum: ここにこれらのわずかなことだけが提示(引用)された、知られる〔ように〕、悪は両親から連続的に導かれること、一つの蓄積、その後の他の〔蓄積〕を通して増大すること、人間が出生から悪以外の何ものでもないようにまで。
et quod malignitas mali crescat secundum gradum occlusionis mentis spiritualis, sic enim mens naturalis etiam superius clauditur; また悪の有害性は霊的な心の閉鎖(閉じること)の段階にしたがって増大すること、なぜなら、自然的な心もまた上方で閉ざされるから。
et quod hoc in posteris non restituatur, nisi per fugere mala ut peccata ex Domino; またこのことは子孫の中で回復されないこと、悪を罪として避けることによって主からでないなら。
sic non aliter aperitur mens spiritualis, et per illud mens naturalis in formam correspondentem reducitur. こうしてそうでなければ霊的な心は開かれない、またそのことによって自然的な心は対応する形に戻される。
(3) 訳文
269. (iv.) 愛とここから生活に属するのものとなったそれらのものは、子孫に伝えられること。
人間は悪の中に生まれていること、またそれを遺伝として両親から得ていること、よく知られている。またある者たちは、両親からではなく、アダムから両親を通してである、と信じている。しかし、このことは間違いである。それを父から得ていて、彼の霊魂は父から、そして母のもとで身体を着せられるのである。なぜなら、父からのものである精子は、いのちの最初の容器であるが、しかし、父のもとにあったような容器である、なぜなら、精子は彼の愛の形の中にあるから、またそれぞれの者の愛は最大のものと最小のものの中でそれ自体に似ており、またその中には人間の形への努力があり、さらにまたその中へと連続的に進む。ここから、遺伝と呼ばれる悪は父たちから、このように祖父たちや先祖たちから連続的に子孫の中にあることがいえる。このことは経験からもまた教えられる。なぜなら、情愛に関して氏族とその最初の氏族の間に類似性が、またさらに一族に類似性、またその上さらに家族に類似性があるから。実に気質からだけでなく、顔からもまた一族が見分けられるような類似性がある。しかし、悪の愛が両親から子孫へ出生によって伝達されることについては、続いて、心と、すなわち意志と理解力と、身体やその肢体や器官との対応について扱う中で、多くのことを述べよう。
ここにこれらのわずかなことだけを示したのは、悪は両親から連続的に導かれ、一人また一人と積み上げて、人間が出生から悪以外の何ものでもないようにまで増大すること、また悪の有害性は霊的な心を閉ざす段階にしたがって増大すること、なぜなら、自然的な心もまた上方で閉ざされるから、またこのことは、悪を罪として避けることによって主からでないなら子孫の中で回復されないこと、そうでなければ霊的な心は開かれず、またそのことによって自然的な心は対応する形に戻されること、これらのことが知られるためである。