原典講読『神の愛と知恵』 246 , 247

 

(1) 原文


246.  Calor ille spiritualis non aliter comparatur, quam per fugere mala ut peccata, et tunc spectare ad Dominum. Nam quamdiu homo in malis est, etiam in amore illorum est, est enim in concupiscentia ad illa, ac amor mali et concupiscentia est in amore opposito amori et affectioni spirituali; ac ille amor seu concupiscentia non potest removeri quam per fugere mala ut peccata; et quia homo non potest fugere illa a se sed a Domino, ideo spectabit ad Ipsum. Quum itaque fugit illa a Domino, tunc amor mali et calor ejus removetur, et loco ejus infertur amor boni et calor ejus, per quem aperitur gradus superior. Dominus enim a superiori influit, et aperit illum, et tunc conjungit amorem seu calorem spiritualem sapientiae seu luci spirituali; ex qua conjunctione homo spiritualiter florere incipit, sicut arbor tempore veris.


 


(2) 直訳


Calor ille spiritualis non aliter comparatur, quam per fugere mala ut peccata, et tunc spectare ad Dominum. その霊的な熱は異なって得られない、悪を罪として避けること以外に、またその時、主に目を向けること。


Nam quamdiu homo in malis est, etiam in amore illorum est, est enim in concupiscentia ad illa, ac amor mali et concupiscentia est in amore opposito amori et affectioni spirituali; なぜなら、人間が悪の中にいるかぎり、さらにまたそれらの愛の中にいるから、なぜなら、それらへの強い欲望の中にいるから、そして悪の愛と強い欲望は霊的な愛と情愛の反対の愛の中にある〔から〕。


ac ille amor seu concupiscentia non potest removeri quam per fugere mala ut peccata; そして、その愛または強い欲望は取り去られることはできない、悪を罪として避けることによって以外に。


et quia homo non potest fugere illa a se sed a Domino, ideo spectabit ad Ipsum. また人間は自分自身によりそれを避けることはできないので、しかし、主により、それゆえ、主に目を向けなければならない。


Quum itaque fugit illa a Domino, tunc amor mali et calor ejus removetur, et loco ejus infertur amor boni et calor ejus, per quem aperitur gradus superior. そこでそれを主により避けるとき、その時、悪の愛とその熱は取り去られる、またそれに代わって善の愛とその熱がもたらされる(導入される)、それによってさらに上の段階が開かれる。


Dominus enim a superiori influit, et aperit illum, et tunc conjungit amorem seu calorem spiritualem sapientiae seu luci spirituali; なぜなら、主はさらに上から流入する、そしてそれを開かれるから、またその時、愛を、すなわち霊的な熱を知恵に、すなわち霊的な光に結合する。


ex qua conjunctione homo spiritualiter florere incipit, sicut arbor tempore veris. その結合から人間は霊的に開花する(栄える)ことを始める、木が春の時にのように。


 


(3) 訳文


246. その霊的な熱は、悪を罪として避け、またその時、主に目を向けることでしか得られない。なぜなら、人間が悪の中にいるかぎり、それらの愛の中にもいるから、というのも、それらへの欲望の中にいるからであり、そして悪の愛と欲望は霊的な愛と情愛の反対の愛の中にあり、そして、その愛または欲望は、悪を罪として避けることによらないなら取り去られることはでず、また人間は自分自身によりそれを避けることできず、主によりらなければならず、それゆえ、主に目を向けなければならないからである。そこで、主により悪を避ける時、悪の愛とその熱は取り去られ、それに代わって善の愛とその熱がもたらされ、それによって上の段階が開かれる。なぜなら、主は上から流入し、それを開かれ、またその時、愛を知恵に、すなわち霊的な熱を霊的な光に結合されるから。その結合から人間は、春の時の木のように、霊的に開花し始める。


 


(1) 原文


247.  Per influxum lucis spiritualis in omnes tres gradus mentis, homo distinguitur a bestiis; ac homo prae bestiis potest analytice cogitare, videre vera non solum naturalia sed etiam spiritualia, et cum videt illa potest agnoscere illa, et sic reformari et regenerari. Facultas recipiendi lucem spiritualem, est quae intelligitur per rationalitatem, de qua supra, quae cuivis homini a Domino est, et quae ei non aufertur; nam si auferretur, non potuisset reformari. Ex facultate illa, quae vocatur rationalitas, est quod homo non solum possit cogitare, sed etiam ex cogitatione loqui, secus ac bestiae; et dein ex altera facultate ejus, quae vocatur libertas, de qua etiam prius, potest facere illa quae ex intellectu cogitat. Quia de binis his facultatibus, rationalitate et libertate, quae homini propriae sunt, supra (n. 240) actum, ideo plura de illis hic non dicentur.


 


(2) 直訳


Per influxum lucis spiritualis in omnes tres gradus mentis, homo distinguitur a bestiis; 心の三つの段階のすべての中へ、霊的な光の流入によって、人間は獣から区別される。


ac homo prae bestiis potest analytice cogitare, videre vera non solum naturalia sed etiam spiritualia, et cum videt illa potest agnoscere illa, et sic reformari et regenerari. そして、人間は獣にまさって分析的に考えることができる、自然的な真理だけでなくしかしまた霊的な〔真理〕見ること、またそれらを見る時、それらを認めることができる、またこうして改心させられること☆、再生させられること☆。


この「改心」と「再生」は受動態ですが、「改心する」「再生する」と訳すのが普通です。


Facultas recipiendi lucem spiritualem, est quae intelligitur per rationalitatem, de qua supra, quae cuivis homini a Domino est, et quae ei non aufertur; 霊的な光を受け入れる能力は、それは推理力☆によって意味されるものである、それについては上に、それはそれぞれに人間に主からある、またそれは彼に取り去られない。


rationalitasは英訳書でrationalityであり、これは「合理性」です。柳瀬訳も長島訳も「合理性」であり、これでよいのかもしれません。私が典拠とする「レキシコン」ではthe power of correct reasoningとあり、合理性の中身に踏み込んだ、やや狭い語義となっています。私はこの「正しく推理する力」「推理力」を訳語とします。


nam si auferretur, non potuisset reformari. なぜなら、もし取り去られるなら、改心させられることはできないから。


Ex facultate illa, quae vocatur rationalitas, est quod homo non solum possit cogitare, sed etiam ex cogitatione loqui, secus ac bestiae; この能力からである、それは推理力と呼ばれる、人間は考えることができるだけでなく、しかしまた思考から話すこと〔もできる〕こと、獣とは違って。


et dein ex altera facultate ejus, quae vocatur libertas, de qua etiam prius, potest facere illa quae ex intellectu cogitat. またその後、彼の他の能力から、それは自由と呼ばれる、それについてもまた前に、それを行なうことができる、理解力から考えるもの。


Quia de binis his facultatibus, rationalitate et libertate, quae homini propriae sunt, supra (n. 240) actum, ideo plura de illis hic non dicentur. これらの二つの能力について、推理力と自由、それらは人間に固有のものである、上(240)に扱われているので、それゆえ、それらについて多くのことはここで言われない。


 


(3) 訳文


247. 心の三つの段階のすべての中への霊的な光の流入によって、人間は獣から区別される。そして、人間は、獣にまさって分析的に考えること、自然的な真理だけでなく霊的な真理もまた知ること、そしてそれらを知る時、それらを認め、こうして改心し、再生することができる。推理力を意味する、霊的な光を受け入れる能力は、それについては前に述べたが、それは主からそれぞれの人間にあり、また取り去られることもない。なぜなら、もし取り去られるなら、改心できないから。この推理力と呼ばれる能力から、獣とは違って人間は考えることができるだけでなく、思考から話すこともできる。またその後、自由と呼ばれる他の能力から、それについてもまた前に述べたが、理解力から考えるものを行なうことができる。これらの推理力と自由という人間に固有なものである二つの能力について、前(240)に扱われているので、それゆえ、それらについてここでは多くのことは述べないでおこう。

原典講読『神の愛と知恵』 248 , 249

 

QUOD HOMO, SI NON APUD ILLUM SUPERIOR GRADUS,


QUI EST SPIRITUALIS, APERITUR,


FIAT NATURALIS ET SENSUALIS.


人間は、もし彼のもとのさらに高い段階が、


それは霊的である、開かれないなら、


自然的で感覚的になること


 


(1) 原文


248.  Supra ostensum est, quod tres gradus mentis humanae sint, qui vocantur naturalis, spiritualis et caelestis, et quod illi gradus apud illum successive possint aperiri: tum ostensum est, quod primum aperiatur gradus naturalis, ac postea, si fugit mala ut peccata, et spectat ad Dominum, aperiatur gradus spiritualis, et demum caelestis. Quoniam illi gradus successive aperiuntur secundum vitam hominis, sequitur quod bini superiores gradus etiam non aperiri possint, et quod homo tunc in gradu naturali, qui est ultimus, maneat. Notum etiam est in mundo, quod homo naturalis et homo spiritualis sit, seu homo externus et homo internus; sed non notum est, quod homo naturalis fiat spiritualis per aperitionem alicujus gradus superioris apud illum, et quod aperitio fiat per vitam spiritualem, quae est vita secundum praecepta Divina; et quod absque vita secundum illa, homo maneat naturalis.


 


(2) 直訳


Supra ostensum est, quod tres gradus mentis humanae sint, qui vocantur naturalis, spiritualis et caelestis, et quod illi gradus apud illum successive possint aperiri: 上に示された、三つの段階が人間の心にあること、それは自然的、霊的、天的と呼ばれる、また彼のもとのこれらの段階は連続的(継続的)に開かれることができること。


tum ostensum est, quod primum aperiatur gradus naturalis, ac postea, si fugit mala ut peccata, et spectat ad Dominum, aperiatur gradus spiritualis, et demum caelestis. さらに示された、最初に自然的な段階が開かれる、そしてその後、もし悪を罪として避け、また主に目を向けるなら、霊的な段階が開かれる、またその後、天的な。


Quoniam illi gradus successive aperiuntur secundum vitam hominis, sequitur quod bini superiores gradus etiam non aperiri possint, et quod homo tunc in gradu naturali, qui est ultimus, maneat. これらの段階は人間の生活(いのち)にしたがって連続的(継続的)に開かれるので、二つのさらに上の段階が開かれることができないこともまたいえる、また人間はその時、自然的な段階の中に、それは最も外のもの(最終的なもの)、とどまること。


Notum etiam est in mundo, quod homo naturalis et homo spiritualis sit, seu homo externus et homo internus; さらにまた世の中で知られている、自然的な人間と霊的な人間がいること、すなわち、外なる人間と内なる人間。


sed non notum est, quod homo naturalis fiat spiritualis per aperitionem alicujus gradus superioris apud illum, et quod aperitio fiat per vitam spiritualem, quae est vita secundum praecepta Divina; しかし、知られていない、自然的な人間が霊的〔な人間〕になること、彼のもとに何らかのさらに高い段階が開くこと(開かれること)によって、また開くこと(開かれること)は霊的な生活(いのち)によって行なわれること、それは神的な戒め(教え)にしたがった生活(いのち)である。


et quod absque vita secundum illa, homo maneat naturalis. また、それらにしたがった生活(いのち)なしに、人間は自然的なものにとどまること。


 


(3) 訳文


248. 自然的、霊的、天的と呼ばれる三つの段階が人間の心にあること、また人間のもとでこれらの段階は継続的に開かれることができることは前に示した。さらに、最初に自然的な段階が開かれ、そしてその後、もし悪を罪として避け、また主に目を向けるなら、霊的な段階が、またその後、天的な段階が開かれることも示した。これらの段階は人間の生活にしたがって継続的に開かれるので、さらに上の二つの段階が開かれることができず、その時、人間は最も外の自然的な段階の中にとどまることもまたいえる。さらにまた、自然的な人間と霊的な人間が、すなわち、外なる人間と内なる人間がいることが世で知られている。しかし、自然的な人間が霊的な人間になるのは、彼のもとに何らかのさらに高い段階が開かれることよること、また開かれるのは霊的な生活によるのであり、それは神的な教えにしたがった生活であること、また、それらにしたがった生活なしに、人間は自然的なものにとどまることは知られていない。


 


(1) 原文


249.  Sunt tria genera hominum naturalium: unum genus est illorum, qui nihil sciunt de praeceptis Divinis; alterum illorum, qui sciunt quod sint, sed nihil cogitant de vita secundum illa; et tertium illorum, qui contemnunt et negant illa. Quod Primum genus, quod est illorum, qui nihil sciunt de praeceptis Divinis, concernit, illi non possunt aliter quam manere naturales, quia a se ipsis non possunt doceri; omnis homo de praeceptis Divinis docetur ab aliis qui illa sciunt ex religione, et non per revelationes immediatas; de qua re videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 114-118). Qui ex altero genere sunt, qui sciunt quod praecepta Divina sint, sed nihil cogitant de vita secundum illa, illi quoque manent naturales, nec curant alia quam quae mundi et corporis sunt; hi post mortem fiunt famulitia et servitia secundum usus quos praestare possunt illis qui spirituales sunt; nam naturalis homo est famulus et servus, ac spiritualis homo est herus et dominus. Qui ex tertio genere sunt, qui praecepta Divina contemnunt et negant, illi non modo manent naturales, sed etiam fiunt sensuales secundum contemtum et negationem. Sensuales sunt infimi naturales, qui non possunt supra apparentias et fallacias sensuum corporis cogitare; hi post mortem sunt in Inferno.


 


(2) 直訳


Sunt tria genera hominum naturalium: 三種類の自然的な人間がいる。


unum genus est illorum, qui nihil sciunt de praeceptis Divinis; 彼らの第一の種類である、神的な戒め(教え)について何も知らない者たち。


alterum illorum, qui sciunt quod sint, sed nihil cogitant de vita secundum illa; 彼らの第二のもの、あることを知っている者たち、しかしそれらにしたがった生活について何も考えない。


et tertium illorum, qui contemnunt et negant illa. また彼らの第三のもの、それらを軽蔑し、否定する者たち。


Quod Primum genus, quod est illorum, qui nihil sciunt de praeceptis Divinis, concernit, illi non possunt aliter quam manere naturales, quia a se ipsis non possunt doceri; 「第一の種類」については☆、それは彼らのものであること、神的な戒め(教え)について何も知らない者たち、彼らは自然的なものにとどまること以外に異なってできない、自分自身そのものからは教えられることはできないので。


quod concernitで「~については」「~に関しては」という意味です。


omnis homo de praeceptis Divinis docetur ab aliis qui illa sciunt ex religione, et non per revelationes immediatas; すべての人間は神的な戒め(教え)について他の者たちから教えられる、その者はそれらを宗教から知っている、また直接の啓示によってではない。


de qua re videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 114-118). その事柄について『新しいエルサレムの教え、聖書について』(114-118)の中に見られる。


Qui ex altero genere sunt, qui sciunt quod praecepta Divina sint, sed nihil cogitant de vita secundum illa, illi quoque manent naturales, nec curant alia quam quae mundi et corporis sunt; 「第二の種類」からの者たちである、その者たちは神的な戒め(教え)があることを知っている、しかし、それらにしたがった生活(いのち)について何も考えない、彼らもまた自然的なものにとどまる、世と身体のものであるもの以外に他のものを気にしない(関心を持たない)


hi post mortem fiunt famulitia et servitia secundum usus quos praestare possunt illis qui spirituales sunt; これらの者たちは死後、使用人(召使)、召使(しもべ)になる、役立ちにしたがって、それらを彼らに行なうことのできる、霊的である者たち。


nam naturalis homo est famulus et servus, ac spiritualis homo est herus et dominus. なぜなら、自然的な人間は使用人(召使)、召使(しもべ)である、そして霊的な人間は主人(雇い主)、主人であるから。


Qui ex tertio genere sunt, qui praecepta Divina contemnunt et negant, illi non modo manent naturales, sed etiam fiunt sensuales secundum contemtum et negationem. 「第三の種類」からの者たちである、その者らは神的な戒め(教え)を軽蔑し、否定する、彼らは自然的なものにとどまるだけでなく、しかしまた、感覚的になる、軽蔑と否定にしたがって。


Sensuales sunt infimi naturales, qui non possunt supra apparentias et fallacias sensuum corporis cogitare; 感覚的な者らは最低で、自然的である、その者らは身体の感覚の外観と欺きを越えて考えることができない。


hi post mortem sunt in Inferno. これらの者らは死後、地獄にいる。


 


(3) 訳文


249. 三種類の自然的な人間がいる。その第一の種類は、神的な教えについて何も知らない者らである。その第二のものは、それがあることを知っているが、、しかしそれらにしたがった生活について何も考えない者たちである。またその第三のものは、それらを軽蔑し、否定する者たちである。


 「第一の種類」は、神的な教えについて何も知らない者たちについてであるが、彼らは自分自身から教えられることはできないので、自然的なものにとどまるしか(でき)ない。すべての人間は、神的な教えについて、直接の啓示によってではなく、それらを宗教から知っている他の者たちから教えられる。それら事柄については『聖書についての新しいエルサレムの教え』(114-118)に見られる。


 「第二の種類」は、神的な教えがあることを知っているが、しかし、それらにしたがった生活について何も考えない者らであり、彼らもまた自然的なものにとどまり、世と身体に属するもの以外には関心がない。死後、これらの者らは、霊的である者たちに行なうことのできる役立ちにしたがって、使用人やしもべとなる。なぜなら、自然的な人間は使用人やしもべ)であり、霊的な人間は雇い主や主人であるから。


 「第三の種類」の者らは、神的な教えを軽蔑し、否定し、彼らは自然的なものにとどまるだけでなく、軽蔑と否定にしたがって感覚的にもなる。感覚的な者らは、最も低く、自然的であり、その者らは身体の感覚の外観と欺きを越えて考えることができない。死後、これらの者らは地獄にいる。 

原典講読『神の愛と知恵』 250 , 251

 

(1) 原文


250.  Quia in mundo nescitur quid spiritualis et [1]quid naturalis homo, et a multis vocatur is spiritualis qui mere naturalis est, et vicissim, ideo de his distincte dicendum est:


 


(i.) Quid homo naturalis, et quid homo spiritualis.


(ii.) Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis Gradus apertus est.


(iii.) Qualis est homo naturalis, apud quem spiritualis Gradus non apertus est, sed usque non occlusus.


(iv.) Qualis homo naturalis est, apud quem spiritualis gradus prorsus occlusus est.


(v.) Demum quale discrimen est inter vitam mere naturalis hominis et inter vitam bestiae.


[1] quid pro “quin”


 


(2) 直訳


Quia in mundo nescitur quid spiritualis et [1]quid naturalis homo, et a multis vocatur is spiritualis qui mere naturalis est, et vicissim, ideo de his distincte dicendum est: 世の中で知られていないので、何が霊的な〔人間〕か、何が自然的な人間か、また多くの者により、彼が霊的と呼ばれている、まったく自然的である者、また逆に、それゆえ、彼らについて区別して述べられなくてはならない。


(i.) Quid homo naturalis, et quid homo spiritualis. (i.) 何が自然的な人間か、また何が霊的な人間か.


(ii.) Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis gradus apertus est. (ii.) 自然的な人間はどんなものであるか、彼のもとで霊的な段階が開かれている。


(iii.) Qualis est homo naturalis, apud quem spiritualis gradus non apertus est, sed usque non occlusus. (iii.) 自然的な人間はどんなものであるか、彼のもとで霊的な段階が開かれていない、しかしそれでも閉ざされていない。


(iv.) Qualis homo naturalis est, apud quem spiritualis gradus prorsus occlusus est. (iv.) 自然的な人間はどんなものであるか、彼のもとで霊的な段階が完全に閉ざされている。


(v.) Demum quale discrimen est inter vitam mere naturalis hominis et inter vitam bestiae. (v.) 最後に、まったく自然的な人間の生活(いのち)の間と獣の生活(いのち)の間の相違はどんなものであるか。


[1] quid pro “quin” 原注[1]quin」の代わりにquid


 


(3) 訳文


250. 霊的な人間とは何か、自然的な人間とは何か、世で知られていないので、また多くの者により、まったく自然的である者が霊的と呼ばれ、また逆にも呼ばれているので、それゆえ、彼らについて区別して述べなくてはならない。


 (i.) 自然的な人間とは何か、また霊的な人間とは何か。


 (ii.) 霊的な段階が開かれている自然的な人間はどんなものであるか。


 (iii.) 霊的な段階が開かれていないが、しかしそれでも閉ざされていない自然的な人間はどんなものであるか。


 (iv.) 霊的な段階が完全に閉ざされている自然的な人間はどんなものであるか。


 (v.) 最後に、まったく自然的な人間のいのちと獣のいのちの間の相違はどんなものであるか。


 


(1) 原文


251.  (i.) Quid homo naturalis et quid homo spiritualis. Homo non est homo ex facie et corpore, sed ex intellectu et voluntate; quare per hominem naturalem et hominem spiritualem intelligitur intellectus et voluntas ejus, quod vel naturales vel spirituales sint. Naturalis homo quoad intellectum suum et voluntatem suam est sicut mundus naturalis, et quoque vocari potest mundus seu microcosmus; et spiritualis homo quoad intellectum suum et voluntatem suam, est sicut mundus spiritualis, et quoque vocari potest ille mundus seu caelum. Exinde patet, quod naturalis homo, quia in quadam imagine est mundus naturalis, amet illa quae mundi naturalis sunt; et quod spiritualis homo, quia in quadam imagine est mundus spiritualis, amet illa quae hujus mundi seu caeli sunt. Spiritualis homo quidem etiam amat mundum naturalem, sed non aliter quam sicut herus suum famulum, per quem praestat usus: secundum usus etiam naturalis homo fit sicut spiritualis, quod fit cum naturalis homo sentit jucundum usus ex spirituali; hic naturalis homo potest vocari naturalis spiritualis. Homo spiritualis amat vera spiritualia; amat non modo illa scire et intelligere, sed etiam vult illa; naturalis autem homo amat vera illa loqui et quoque facere: facere vera est praestare usus. Haec subordinatio est ex conjunctione mundi spiritualis et mundi naturalis; nam quicquid apparet et fit in mundo naturali, ducit causam ex mundo spirituali. Ex his constare potest, quod spiritualis homo prorsus distinctus sit a naturali homine, et quod non alia communicatio intercedat, quam qualis est inter causam et effectum.


 


(2) 直訳


(i.) Quid homo naturalis et quid homo spiritualis. (i.) 何が自然的な人間か、また何が霊的な人間か。


Homo non est homo ex facie et corpore, sed ex intellectu et voluntate; 人間は顔と身体から人間ではない、しかし理解力と意志から。


quare per hominem naturalem et hominem spiritualem intelligitur intellectus et voluntas ejus, quod vel naturales vel spirituales sint. それゆえ、自然的な人間と霊的な人間によって彼の理解力と意志が意味される、あるいは自然的あるいは霊的であること。


Naturalis homo quoad intellectum suum et voluntatem suam est sicut mundus naturalis, et quoque vocari potest mundus seu microcosmus; 自然的な人間は自分自身の理解力と自分自身の意志に関して、自然界のようである、また世または小宇宙と呼ばれることもできる。


et spiritualis homo quoad intellectum suum et voluntatem suam, est sicut mundus spiritualis, et quoque vocari potest ille mundus seu caelum. また、霊的な人間は自分自身の理解力と自分自身の意志に関して、霊界のようである、またその世または天界と呼ばれることもできる。


Exinde patet, quod naturalis homo, quia in quadam imagine est mundus naturalis, amet illa quae mundi naturalis sunt; このゆえに明らかである、自然的な人間は、ある種の映像の中で自然界である☆ので、自然界に属するものを愛すること。


☆「ある種の映像の中で自然界である」で通じるでしょうか? 言葉を変えれば、「自然的な人間の姿から、自然界が見えてくる」、「その姿は自然界を反映している」といったものでしょうか。このニュアンスは柳瀬訳「自然的な人は自然界の一種の映像である」と訳してしまうと失われる気がします。長島訳「自然的人間は、自然世界のイメージをもっている」ではもとわからなくなると思います。


et quod spiritualis homo, quia in quadam imagine est mundus spiritualis, amet illa quae hujus mundi seu caeli sunt. また霊的な人間は、ある種の映像の中で霊界であるので、霊界に属するものを愛すること。


Spiritualis homo quidem etiam amat mundum naturalem, sed non aliter quam sicut herus suum famulum, per quem praestat usus: 霊的な人間もまた確かに自然界を愛する、しかし雇い主(主人)が自分の使用人(召使)のように以外にと異なって〔愛さ〕ない、行なう(果たす)役立ちそのことによって。


secundum usus etiam naturalis homo fit sicut spiritualis, quod fit cum naturalis homo sentit jucundum usus ex spirituali; 役立ちにしたがって自然的な人間もまた霊的な〔人間の〕ようになる、自然的な人間が霊的なものから役立ちの楽しみを感じるとき〔そう〕なること。


hic naturalis homo potest vocari naturalis spiritualis. この自然的な人間は霊的自然的な〔人間〕と呼ばれることができる。


Homo spiritualis amat vera spiritualia; 霊的な人間は霊的な真理を愛する。


amat non modo illa scire et intelligere, sed etiam vult illa; それらを知ることと理解することを愛するだけでなく、しかしまたそれらを意志する。


naturalis autem homo amat vera illa loqui et quoque facere: しかしながら、自然的な人間はそれらの真理を話すこと、また行なうことも愛する。


facere vera est praestare usus. 真理を行なうことは役立ちを行なう(果たす)ことである。


Haec subordinatio est ex conjunctione mundi spiritualis et mundi naturalis; この従属は霊界と自然界の結合からである。


nam quicquid apparet et fit in mundo naturali, ducit causam ex mundo spirituali. なぜなら、自然界の中で見られ、行なわれる(生じる)ものは何でも、原因を霊界から導く(得る)から。


Ex his constare potest, quod spiritualis homo prorsus distinctus sit a naturali homine, et quod non alia communicatio intercedat, quam qualis est inter causam et effectum. これらから明らかにすることができる、霊的な人間は自然的な人間からまったく区別されること、また何らかの伝達は介在しない(間に存在しない)こと、原因と結果の間のようなもの以外に。


 


(3) 訳文


251. (i.) 自然的な人間とは何か、また霊的な人間とは何か。


 人間は、顔と身体からではなく、理解力と意志から人間である。それゆえ、自然的な人間と霊的な人間によって、その理解力と意志が自然的あるいは霊的であることが意味される。自然的な人間は、自分自身の理解力と意志に関して、自然界のようであり、世または小宇宙と呼ばれることもできる。霊的な人間は、自分自身の理解力と意志に関して、霊界のようであり、また霊界または天界と呼ばれることもできる。このゆえに、自然的な人間は、ある種の映像の中で自然界であるので、自然界に属するものを愛すること、そして霊的な人間は、ある種の映像の中で霊界であるので、霊界に属するものを愛することが明らかである。霊的な人間もまた確かに自然界を愛するが、しかし、雇い主がその使用人を、その果たす役立ちによるかのようにしか愛さない。自然的な人間もまた役立ちにしたがって、霊的なものからの役立ちの楽しみを感じるとき、霊的な人間のようになる。この自然的な人間は、霊的自然的な人間と呼ばれることができる。霊的な人間は、霊的な真理を愛する。真理を知り、理解することを愛するだけでなく、それらを意志もする。しかし、自然的な人間は、それらの真理を話すこと、また行なうことも愛する。真理を行なうことは役立ちを行なうことである。この従属は霊界と自然界の結合からである。なぜなら、自然界の中で見られ、生じるものは何でも、原因を霊界から得ているから。これらから、霊的な人間は自然的な人間からまったく区別されること、また原因と結果の間のようなもの以外に、その間に何らかの伝達は存在しないことを明らかにすることができる。 

原典講読『神の愛と知恵』 252

 

(1) 原文


252.  (ii.) Qualis Naturalis homo est, apud quem spiritualis gradus apertus est, patet a supradictis: quibus addendum est, quod naturalis homo sit plenus homo, dum spiritualis gradus apud illum apertus est; est enim tunc consociatus angelis in caelo, et simul consociatus hominibus in mundo, et quoad utrumque vivit sub auspicio Domini; spiritualis enim homo haurit mandata per Verbum a Domino, et illa per naturalem hominem exsequitur. Naturalis homo, cui gradus spiritualis apertus est, non scit quod cogitet et agat ex spirituali suo homine; apparet enim sicut ex se, cum tamen non ex se sed ex Domino. Naturalis homo cujus gradus spiritualis apertus est, nec scit quod per spiritualem suum hominem in caelo sit, cum tamen spiritualis ejus homo in medio angelorum caeli est; quandoque etiam angelis apparet, sed quia retrahit se ad naturalem suum hominem, post brevem moram ibi disparatur. Naturalis homo apud quem spiritualis gradus apertus est, nec scit quod spiritualis ejus mens impleatur millenis arcanis sapientiae, et millenis jucunditatibus amoris a Domino, et quod in illa post mortem veniat, cum fit angelus. Causa quod naturalis homo illa non sciat, est quia communicatio inter hominem naturalem et spiritualem fit per correspondentias, et communicatio per correspondentias non percipitur aliter in intellectu quam quod videantur vera in luce, et in voluntate quam quod praestentur usus ex affectione.


 


(2) 直訳


(ii.) Qualis Naturalis homo est, apud quem spiritualis gradus apertus est, patet a supradictis: (ii.) 自然的な人間はどんなものであるか、彼のもとで霊的な段階が開かれている、上述のことから明らかである。   霊的な段階が開かれている自然的な人間はどんなものであるか


quibus addendum est, quod naturalis homo sit plenus homo, dum spiritualis gradus apud illum apertus est; それらに付加しなければならない、自然的な人間は完全な人間であること、霊的な段階が彼のもとに開かれている時。


est enim tunc consociatus angelis in caelo, et simul consociatus hominibus in mundo, et quoad utrumque vivit sub auspicio Domini; なぜなら、その時、天界の中の天使たちと仲間となる(交わる)から、また同時に世の中の人間と仲間となる(交わる)、また両方〔の世界〕に関して主の指導のもとで生きる。


spiritualis enim homo haurit mandata per Verbum a Domino, et illa per naturalem hominem exsequitur. なぜなら、霊的な人間は主からみととばを通して命令を吸収し、またそれを自然的な人間を通してなし遂げるから。


Naturalis homo, cui gradus spiritualis apertus est, non scit quod cogitet et agat ex spirituali suo homine; 自然的な人間は、その者に霊的な段階が開かれている、自分自身の霊的な人間から考え、行動していることを知らない。


apparet enim sicut ex se, cum tamen non ex se sed ex Domino. なぜなら、自分自身からのように見えるから、そのときそれでも自分自身からでなく主から。


Naturalis homo cujus gradus spiritualis apertus est, nec scit quod per spiritualem suum hominem in caelo sit, cum tamen spiritualis ejus homo in medio angelorum caeli est; 自然的な人間は、彼の霊的な段階が開かれている、自分自身の霊的な人間を通して天界の中にいることも知らない、そのときそれでも彼の霊的な人間は天使たちの天界の真ん中にいる。


quandoque etiam angelis apparet, sed quia retrahit se ad naturalem suum hominem, post brevem moram ibi disparatur. ときどき天使たちにもまた見られる、しかし、自分自身を自分の自然的な人間へ引き戻すので、しばらく滞在の後、そこに消える。


Naturalis homo apud quem spiritualis gradus apertus est, nec scit quod spiritualis ejus mens impleatur millenis arcanis sapientiae, et millenis jucunditatibus amoris a Domino, et quod in illa post mortem veniat, cum fit angelus. 自然的な人間は、その者のもとに霊的な段階が開かれている、彼の霊的な心が何千の知恵の秘義で満たされることも知らない、主により何千の愛の楽しみで、また死後、それらの中にやって来ること、天使となるとき。


Causa quod naturalis homo illa non sciat, est quia communicatio inter hominem naturalem et spiritualem fit per correspondentias, et communicatio per correspondentias non percipitur aliter in intellectu quam quod videantur vera in luce, et in voluntate quam quod praestentur usus ex affectione. 自然的な人間がそれを知らないことの理由は、自然的な人間と霊的な〔人間〕の間の伝達は対応によって行なわれるからである、また対応によっての伝達は、光の中で真理が見られること以外の理解力の中と異なって知覚されない、また情愛から役立ちを行なう(果たす)こと以外の意志の中と〔異なって〕。


 


(3) 訳文


252. (ii.) 霊的な段階が開かれている自然的な人間はどんなものであるかは、前述のことから明らかである。それらに、自然的な人間は霊的な段階が彼のもとに開かれている時に完全な人間であることを付加しなければならない。なぜなら、その時、天界の天使たちと交わると同時に世の人間と交わり、両方の世界に関して主の導きのもとで生きるから。なぜなら、霊的な人間は、主からみととばを通して命令を吸収し、それを自然的な人間を通してなし遂げるから。霊的な段階が開かれている自然的な人間は、自分自身の霊的な人間から考え、行動していることを知らない。なぜなら、自分自身からのように見えるから、それでもそのとき自分自身からでなく主から考え、行動している。霊的な段階が開かれている自然的な人間は、自分自身の霊的な人間を通して天界の中にいることも知らない、それでもそのとき彼の霊的な人間は天使たちの天界の真ん中にいる。ときどき天使たちからも見られるが、しかし、自然的な人間へと引き戻るので、しばらく滞在の後、そこから消える。霊的な段階が開かれている自然的な人間は、主により彼の霊的な心が何千もの知恵の秘義で、何千もの愛の楽しみで満たされること、また死後、天使となるとき、それらの中にやって来ることも知らない。自然的な人間がそれを知らない理由は、自然的な人間と霊的な人間の間の伝達は対応によって行なわれるからであり、対応による伝達は、理解力の中で真理が光の中で見られること、意志の中で情愛から役立ちを行なうこと、このことからしか知覚されない。

原典講読『神の愛と知恵』 253

 

(1) 原文


253.  (iii.) Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis gradus non apertus est, sed usque non occlusus. Spiritualis gradus apud illos non apertus est, sed usque non occlusus, qui aliquam charitatis vitam egerunt, et tamen parum genuini veri sciverunt. Causa est, quia gradus ille aperitur per conjunctionem amoris et sapientiae, seu caloris cum luce: solus amor seu solus calor spiritualis non aperit illum, nec sola sapientia seu sola lux spiritualis; sed utraque in conjunctione. Quapropter si genuina vera, ex quibus sapientia seu lux, non sciuntur, amor non valet illum gradum aperire, sed solum tenet illum in potentia, ut aperiri possit; quod intelligitur per quod non occlusus sit. Hoc fit simile sicut in regno vegetabili, quod solus calor non det seminibus et arboribus vegetationem, sed calor in conjunctione cum luce hoc operatur. Sciendum est, quod omnia vera sint lucis spiritualis, ac omnia bona [1]sint caloris spiritualis, et quod bonum per vera aperiat gradum spiritualem; nam bonum per vera operatur usum, ac usus sunt bona amoris, quae essentiam suam trahunt ex conjunctione boni et veri. Sors illorum, apud quos gradus spiritualis non apertus est, et usque non occlusus, post mortem est, quod quia usque naturales sunt et non spirituales, in infimis caeli sint, ubi aliquando dura patiuntur; vel quod sint in caelo aliquo superiori in terminis, ubi quasi in luce vesperae sunt; nam, ut supra dictum est, in caelo et in unaquavis societate ejus lux decrescit e medio ad terminos, et [2]in medio sunt qui in Divinis veris sunt prae aliis, ac in terminis, qui in paucis veris: ac in paucis veris sunt, qui non plus sciunt ex religione, quam quod Deus sit, et quod Dominus passus sit pro illis, tum quod charitas et fides sint essentialia ecclesiae, et non satagunt scire quid fides et quid charitas; cum tamen fides est in sua essentia veritas, ac veritas est multiplex, et charitas est omne opus muneris, quod homo facit ex Domino; quod tunc facit ex Domino, cum fugit mala ut peccata. Est prorsus sicut prius dictum est, quod finis sit omne causae, et effectus omne finis per causam: finis est charitas seu bonum, causa est fides seu verum, ac effectus sunt bona opera seu usus. Ex quo patet, quod ex charitate non plus possit inferri operibus, quam quantum charitas conjuncta est veris quae fidei vocantur. Per haec intrat charitas in opera, et qualificat illa.


[1] sint pro “sit”  [2] in medio sunt pro “quod in medio sint”


 


(2) 直訳


(iii.) Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis gradus non apertus est, sed usque non occlusus.― (iii.) 自然的な人間はどんなものであるか、彼のもとで霊的な段階が開かれていない、しかしそれでも閉ざされていない。


Spiritualis gradus apud illos non apertus est, sed usque non occlusus, qui aliquam charitatis vitam egerunt, et tamen parum genuini veri sciverunt. 霊的な段階が彼のもとで開かれていない、しかしそれでも閉ざされていない、その者は何らかの仁愛の生活を送った、またそれでもほとんど純粋な真理を知らなかった。


Causa est, quia gradus ille aperitur per conjunctionem amoris et sapientiae, seu caloris cum luce: 理由は、その段階が愛と知恵の結合によって開かれるからである、あるいは熱と光の。


solus amor seu solus calor spiritualis non aperit illum, nec sola sapientia seu sola lux spiritualis; 霊的なただ愛だけまたはただ熱だけ〔で〕はそれを開かない、霊的なただ知恵だけまたはただ光だけでも〔開か〕ない。


sed utraque in conjunctione. しかし、両方が結合の中で〔開く〕。


Quapropter si genuina vera, ex quibus sapientia seu lux, non sciuntur, amor non valet illum gradum aperire, sed solum tenet illum in potentia, ut aperiri possit; それゆえ、もし純粋な真理が、それらから知恵または(すなわち)光〔がある〕、知られないなら、愛はその段階を開くことができない(力がない)、しかし、単にそれを保つ、可能性(能力)の中に、開かれることができるように。


quod intelligitur per quod non occlusus sit. このことが意味される、閉ざされていないことによって。


Hoc fit simile sicut in regno vegetabili, quod solus calor non det seminibus et arboribus vegetationem, sed calor in conjunctione cum luce hoc operatur. このことは同様に行なわれる、植物界の中のように、ただ熱だけ〔で〕は種や木に植物の生長を与えないこと、しかし光と結合の中の熱がこのことを遂行する(果たす)


Sciendum est, quod omnia vera sint lucis spiritualis, ac omnia bona [1]sint caloris spiritualis, et quod bonum per vera aperiat gradum spiritualem; 知らなくてはならない、すべての真理は霊的な光のものであること、そしてすべての善は霊的な熱のものであること、また善は真理によって霊的な段階を開くこと。


nam bonum per vera operatur usum, ac usus sunt bona amoris, quae essentiam suam trahunt ex conjunctione boni et veri. なぜなら、善は真理によって役立ちを遂行する(果たす)から、そして役立ちは愛の善である、それらはその本質を善と真理の結合から得る。


Sors illorum, apud quos gradus spiritualis non apertus est, et usque non occlusus, post mortem est, quod quia usque naturales sunt et non spirituales, in infimis caeli sint, ubi aliquando dura patiuntur; 彼らの運命である、彼らのもとで霊的な段階が開かれていない、またそれでも閉ざされていない、死後、やはり自然的であり、霊的でないので、最も低い天界の中にいる、そこにときどき困難なこと(厳しいこと)を被る(苦しむ)こと


vel quod sint in caelo aliquo superiori in terminis, ubi quasi in luce vesperae sunt; あるいは何らかの高い天界の中にいる、辺境の中に、そこにいわば夕方の光の中にいる。


nam, ut supra dictum est, in caelo et in unaquavis societate ejus lux decrescit e medio ad terminos, et [2]in medio sunt qui in Divinis veris sunt prae aliis, ac in terminis, qui in paucis veris: なぜなら、上に言われたように、天界の中でまたそれぞれの社会の中で、その光は中央からへり(辺境)へ減少するから、また中央にいる、その者は他の者にまさって神的な真理の中にいる、そしてへり(辺境)の中に、わずかな真理の中に〔いる〕者。


ac in paucis veris sunt, qui non plus sciunt ex religione, quam quod Deus sit, et quod Dominus passus sit pro illis, tum quod charitas et fides sint essentialia ecclesiae, et non satagunt scire quid fides et quid charitas; そしてわずかな真理の中にいる、その者は宗教から知る〔よりも〕多くでない、神が存在すること、また主は彼らのために〔十字架上で〕苦しまれたこと、さらに仁愛と信仰は教会の本質であること、また何が信仰で何が仁愛が知ることに奮闘しなかった。


cum tamen fides est in sua essentia veritas, ac veritas est multiplex, et charitas est omne opus muneris, quod homo facit ex Domino; そのときそれでも、信仰はその本質では真理である、そして真理は多種多様である、また仁愛は職務のすべての働きである、それらを人間は主から行なう。


quod tunc facit ex Domino, cum fugit mala ut peccata. その時、主から行なうこと、悪を罪として避けるとき。


Est prorsus sicut prius dictum est, quod finis sit omne causae, et effectus omne finis per causam: まったく前に言われたようにである、目的は原因のすべてであること、また結果は原因を通して目的のすべてである。


finis est charitas seu bonum, causa est fides seu verum, ac effectus sunt bona opera seu usus. 目的は仁愛または善である、原因は信仰または真理である、そして結果は善の働きまたは役立ちである。


Ex quo patet, quod ex charitate non plus possit inferri operibus, quam quantum charitas conjuncta est veris quae fidei vocantur. これらから明らかである、仁愛から多く働きにもたらされることはできない、どれだけ仁愛が真理に結合されているか以上に、それは信仰と呼ばれる。


Per haec intrat charitas in opera, et qualificat illa. これら〔の真理〕によって仁愛は働きの中に入る、またそれら〔の働き〕を性質を与える。


[1] sint pro “sit” 原注[1]sit」の代わりにsint


[2] in medio sunt pro “quod in medio sint” 原注[2]quod in medio sint」の代わりにin medio sunt


 


(3) 訳文


253. (iii.) 霊的な段階が開かれていないが、しかしそれでも閉ざされていない自然的な人間はどんなものであるか。


 霊的な段階が開かれていないが、しかしそれでも閉ざされていない者は、何らかの仁愛の生活を送ったけれども、ほとんど純粋な真理を知らなかった者である。その理由は、霊的な段階が愛と知恵の結合、すなわち熱と光の結合によって開かれるからである。霊的な愛だけまたは熱だけは、また知恵だけまたはただ光だけでは霊的な段階は開かれないが、両方が結合されて開かれる。それゆえ、知恵すなわち光のもとである純粋な真理が知られないなら、愛はその段階を開くことができず、しかし、単に開かれることができるような可能性を保つだけである。閉ざされていないことによって、このことが意味される。このことは、熱だけでは種や木に植物の生長を与えないが、光と結合した熱がそのことを遂行する植物界と同様に行なわれる。すべての真理は霊的な光に属し、すべての善は霊的な熱に属すること、また善は真理によって霊的な段階を開くことを知らなくてはならない。なぜなら、善は真理によって役立ちを遂行し、そして役立ちは愛の善であり、その本質を善と真理の結合から得るから。


 霊的な段階が開かれていないが、それでも閉ざされていない者たちの運命は、死後、やはり自然的であり、霊的でないので、最も低い天界の中にいて、そこでときどき厳しいことを被る。あるいは何らかの高い天界の辺境に中に、そこのいわば夕方の光の中にいる。なぜなら、前に言われたように、天界やそれぞれの社会の中で、そこの光は中央から辺境へと減少し、中央にいる者は他の者にまさって神的な真理の中に、そしてわずかな真理の中にいる者は辺境にいるから。そして、わずかな真理の中にいる者は、神が存在すること、主は自分たちのために苦しまれたこと、さらに仁愛と信仰は教会の本質であることを宗教から知る以上には知らず、、また信仰とは何か、仁愛とは何か知るために励まなかったからである。そのときそれでも、信仰はその本質では真理であり、真理は多種多様であり、また仁愛は人間が主から行なう職務のすべての働きであって、それを悪を罪として避けるとき主から行なうのである。


 まったく前に言われたように、目的は原因のすべてであり、結果は原因を通して目的のすべてである。


目的は仁愛または善であり、原因は信仰または真理であり、そして結果は善の働きまたは役立ちである。


 これらから、仁愛が信仰と呼ばれる真理に結合されているよりも多くの働きをなすことはできず、仁愛はこれらの真理によって働き、またその働きの性質を得ることが明らかである。