(1) 原文
253. (iii.) Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis gradus non apertus est, sed usque non occlusus.― Spiritualis gradus apud illos non apertus est, sed usque non occlusus, qui aliquam charitatis vitam egerunt, et tamen parum genuini veri sciverunt. Causa est, quia gradus ille aperitur per conjunctionem amoris et sapientiae, seu caloris cum luce: solus amor seu solus calor spiritualis non aperit illum, nec sola sapientia seu sola lux spiritualis; sed utraque in conjunctione. Quapropter si genuina vera, ex quibus sapientia seu lux, non sciuntur, amor non valet illum gradum aperire, sed solum tenet illum in potentia, ut aperiri possit; quod intelligitur per quod non occlusus sit. Hoc fit simile sicut in regno vegetabili, quod solus calor non det seminibus et arboribus vegetationem, sed calor in conjunctione cum luce hoc operatur. Sciendum est, quod omnia vera sint lucis spiritualis, ac omnia bona [1]sint caloris spiritualis, et quod bonum per vera aperiat gradum spiritualem; nam bonum per vera operatur usum, ac usus sunt bona amoris, quae essentiam suam trahunt ex conjunctione boni et veri. Sors illorum, apud quos gradus spiritualis non apertus est, et usque non occlusus, post mortem est, quod quia usque naturales sunt et non spirituales, in infimis caeli sint, ubi aliquando dura patiuntur; vel quod sint in caelo aliquo superiori in terminis, ubi quasi in luce vesperae sunt; nam, ut supra dictum est, in caelo et in unaquavis societate ejus lux decrescit e medio ad terminos, et [2]in medio sunt qui in Divinis veris sunt prae aliis, ac in terminis, qui in paucis veris: ac in paucis veris sunt, qui non plus sciunt ex religione, quam quod Deus sit, et quod Dominus passus sit pro illis, tum quod charitas et fides sint essentialia ecclesiae, et non satagunt scire quid fides et quid charitas; cum tamen fides est in sua essentia veritas, ac veritas est multiplex, et charitas est omne opus muneris, quod homo facit ex Domino; quod tunc facit ex Domino, cum fugit mala ut peccata. Est prorsus sicut prius dictum est, quod finis sit omne causae, et effectus omne finis per causam: finis est charitas seu bonum, causa est fides seu verum, ac effectus sunt bona opera seu usus. Ex quo patet, quod ex charitate non plus possit inferri operibus, quam quantum charitas conjuncta est veris quae fidei vocantur. Per haec intrat charitas in opera, et qualificat illa.
[1] sint pro “sit” [2] in medio sunt pro “quod in medio sint”
(2) 直訳
(iii.) Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis gradus non apertus est, sed usque non occlusus.― (iii.) 自然的な人間はどんなものであるか、彼のもとで霊的な段階が開かれていない、しかしそれでも閉ざされていない。
Spiritualis gradus apud illos non apertus est, sed usque non occlusus, qui aliquam charitatis vitam egerunt, et tamen parum genuini veri sciverunt. 霊的な段階が彼のもとで開かれていない、しかしそれでも閉ざされていない、その者は何らかの仁愛の生活を送った、またそれでもほとんど純粋な真理を知らなかった。
Causa est, quia gradus ille aperitur per conjunctionem amoris et sapientiae, seu caloris cum luce: 理由は、その段階が愛と知恵の結合によって開かれるからである、あるいは熱と光の。
solus amor seu solus calor spiritualis non aperit illum, nec sola sapientia seu sola lux spiritualis; 霊的なただ愛だけまたはただ熱だけ〔で〕はそれを開かない、霊的なただ知恵だけまたはただ光だけでも〔開か〕ない。
sed utraque in conjunctione. しかし、両方が結合の中で〔開く〕。
Quapropter si genuina vera, ex quibus sapientia seu lux, non sciuntur, amor non valet illum gradum aperire, sed solum tenet illum in potentia, ut aperiri possit; それゆえ、もし純粋な真理が、それらから知恵または(すなわち)光〔がある〕、知られないなら、愛はその段階を開くことができない(力がない)、しかし、単にそれを保つ、可能性(能力)の中に、開かれることができるように。
quod intelligitur per quod non occlusus sit. このことが意味される、閉ざされていないことによって。
Hoc fit simile sicut in regno vegetabili, quod solus calor non det seminibus et arboribus vegetationem, sed calor in conjunctione cum luce hoc operatur. このことは同様に行なわれる、植物界の中のように、ただ熱だけ〔で〕は種や木に植物の生長を与えないこと、しかし光と結合の中の熱がこのことを遂行する(果たす)。
Sciendum est, quod omnia vera sint lucis spiritualis, ac omnia bona [1]sint caloris spiritualis, et quod bonum per vera aperiat gradum spiritualem; 知らなくてはならない、すべての真理は霊的な光のものであること、そしてすべての善は霊的な熱のものであること、また善は真理によって霊的な段階を開くこと。
nam bonum per vera operatur usum, ac usus sunt bona amoris, quae essentiam suam trahunt ex conjunctione boni et veri. なぜなら、善は真理によって役立ちを遂行する(果たす)から、そして役立ちは愛の善である、それらはその本質を善と真理の結合から得る。
Sors illorum, apud quos gradus spiritualis non apertus est, et usque non occlusus, post mortem est, quod quia usque naturales sunt et non spirituales, in infimis caeli sint, ubi aliquando dura patiuntur; 彼らの運命である、彼らのもとで霊的な段階が開かれていない、またそれでも閉ざされていない、死後、やはり自然的であり、霊的でないので、最も低い天界の中にいる、そこにときどき困難なこと(厳しいこと)を被る(苦しむ)こと。
vel quod sint in caelo aliquo superiori in terminis, ubi quasi in luce vesperae sunt; あるいは何らかの高い天界の中にいる、辺境の中に、そこにいわば夕方の光の中にいる。
nam, ut supra dictum est, in caelo et in unaquavis societate ejus lux decrescit e medio ad terminos, et [2]in medio sunt qui in Divinis veris sunt prae aliis, ac in terminis, qui in paucis veris: なぜなら、上に言われたように、天界の中でまたそれぞれの社会の中で、その光は中央からへり(辺境)へ減少するから、また中央にいる、その者は他の者にまさって神的な真理の中にいる、そしてへり(辺境)の中に、わずかな真理の中に〔いる〕者。
ac in paucis veris sunt, qui non plus sciunt ex religione, quam quod Deus sit, et quod Dominus passus sit pro illis, tum quod charitas et fides sint essentialia ecclesiae, et non satagunt scire quid fides et quid charitas; そしてわずかな真理の中にいる、その者は宗教から知る〔よりも〕多くでない、神が存在すること、また主は彼らのために〔十字架上で〕苦しまれたこと、さらに仁愛と信仰は教会の本質であること、また何が信仰で何が仁愛が知ることに奮闘しなかった。
cum tamen fides est in sua essentia veritas, ac veritas est multiplex, et charitas est omne opus muneris, quod homo facit ex Domino; そのときそれでも、信仰はその本質では真理である、そして真理は多種多様である、また仁愛は職務のすべての働きである、それらを人間は主から行なう。
quod tunc facit ex Domino, cum fugit mala ut peccata. その時、主から行なうこと、悪を罪として避けるとき。
Est prorsus sicut prius dictum est, quod finis sit omne causae, et effectus omne finis per causam: まったく前に言われたようにである、目的は原因のすべてであること、また結果は原因を通して目的のすべてである。
finis est charitas seu bonum, causa est fides seu verum, ac effectus sunt bona opera seu usus. 目的は仁愛または善である、原因は信仰または真理である、そして結果は善の働きまたは役立ちである。
Ex quo patet, quod ex charitate non plus possit inferri operibus, quam quantum charitas conjuncta est veris quae fidei vocantur. これらから明らかである、仁愛から多く働きにもたらされることはできない、どれだけ仁愛が真理に結合されているか以上に、それは信仰と呼ばれる。
Per haec intrat charitas in opera, et qualificat illa. これら〔の真理〕によって仁愛は働きの中に入る、またそれら〔の働き〕を性質を与える。
[1] sint pro “sit” 原注[1]「sit」の代わりにsint
[2] in medio sunt pro “quod in medio sint” 原注[2]「quod in medio sint」の代わりにin medio sunt
(3) 訳文
253. (iii.) 霊的な段階が開かれていないが、しかしそれでも閉ざされていない自然的な人間はどんなものであるか。
霊的な段階が開かれていないが、しかしそれでも閉ざされていない者は、何らかの仁愛の生活を送ったけれども、ほとんど純粋な真理を知らなかった者である。その理由は、霊的な段階が愛と知恵の結合、すなわち熱と光の結合によって開かれるからである。霊的な愛だけまたは熱だけは、また知恵だけまたはただ光だけでは霊的な段階は開かれないが、両方が結合されて開かれる。それゆえ、知恵すなわち光のもとである純粋な真理が知られないなら、愛はその段階を開くことができず、しかし、単に開かれることができるような可能性を保つだけである。閉ざされていないことによって、このことが意味される。このことは、熱だけでは種や木に植物の生長を与えないが、光と結合した熱がそのことを遂行する植物界と同様に行なわれる。すべての真理は霊的な光に属し、すべての善は霊的な熱に属すること、また善は真理によって霊的な段階を開くことを知らなくてはならない。なぜなら、善は真理によって役立ちを遂行し、そして役立ちは愛の善であり、その本質を善と真理の結合から得るから。
霊的な段階が開かれていないが、それでも閉ざされていない者たちの運命は、死後、やはり自然的であり、霊的でないので、最も低い天界の中にいて、そこでときどき厳しいことを被る。あるいは何らかの高い天界の辺境に中に、そこのいわば夕方の光の中にいる。なぜなら、前に言われたように、天界やそれぞれの社会の中で、そこの光は中央から辺境へと減少し、中央にいる者は他の者にまさって神的な真理の中に、そしてわずかな真理の中にいる者は辺境にいるから。そして、わずかな真理の中にいる者は、神が存在すること、主は自分たちのために苦しまれたこと、さらに仁愛と信仰は教会の本質であることを宗教から知る以上には知らず、、また信仰とは何か、仁愛とは何か知るために励まなかったからである。そのときそれでも、信仰はその本質では真理であり、真理は多種多様であり、また仁愛は人間が主から行なう職務のすべての働きであって、それを悪を罪として避けるとき主から行なうのである。
まったく前に言われたように、目的は原因のすべてであり、結果は原因を通して目的のすべてである。
目的は仁愛または善であり、原因は信仰または真理であり、そして結果は善の働きまたは役立ちである。
これらから、仁愛が信仰と呼ばれる真理に結合されているよりも多くの働きをなすことはできず、仁愛はこれらの真理によって働き、またその働きの性質を得ることが明らかである。