原典講読『神の愛と知恵』 252

 

(1) 原文


252.  (ii.) Qualis Naturalis homo est, apud quem spiritualis gradus apertus est, patet a supradictis: quibus addendum est, quod naturalis homo sit plenus homo, dum spiritualis gradus apud illum apertus est; est enim tunc consociatus angelis in caelo, et simul consociatus hominibus in mundo, et quoad utrumque vivit sub auspicio Domini; spiritualis enim homo haurit mandata per Verbum a Domino, et illa per naturalem hominem exsequitur. Naturalis homo, cui gradus spiritualis apertus est, non scit quod cogitet et agat ex spirituali suo homine; apparet enim sicut ex se, cum tamen non ex se sed ex Domino. Naturalis homo cujus gradus spiritualis apertus est, nec scit quod per spiritualem suum hominem in caelo sit, cum tamen spiritualis ejus homo in medio angelorum caeli est; quandoque etiam angelis apparet, sed quia retrahit se ad naturalem suum hominem, post brevem moram ibi disparatur. Naturalis homo apud quem spiritualis gradus apertus est, nec scit quod spiritualis ejus mens impleatur millenis arcanis sapientiae, et millenis jucunditatibus amoris a Domino, et quod in illa post mortem veniat, cum fit angelus. Causa quod naturalis homo illa non sciat, est quia communicatio inter hominem naturalem et spiritualem fit per correspondentias, et communicatio per correspondentias non percipitur aliter in intellectu quam quod videantur vera in luce, et in voluntate quam quod praestentur usus ex affectione.


 


(2) 直訳


(ii.) Qualis Naturalis homo est, apud quem spiritualis gradus apertus est, patet a supradictis: (ii.) 自然的な人間はどんなものであるか、彼のもとで霊的な段階が開かれている、上述のことから明らかである。   霊的な段階が開かれている自然的な人間はどんなものであるか


quibus addendum est, quod naturalis homo sit plenus homo, dum spiritualis gradus apud illum apertus est; それらに付加しなければならない、自然的な人間は完全な人間であること、霊的な段階が彼のもとに開かれている時。


est enim tunc consociatus angelis in caelo, et simul consociatus hominibus in mundo, et quoad utrumque vivit sub auspicio Domini; なぜなら、その時、天界の中の天使たちと仲間となる(交わる)から、また同時に世の中の人間と仲間となる(交わる)、また両方〔の世界〕に関して主の指導のもとで生きる。


spiritualis enim homo haurit mandata per Verbum a Domino, et illa per naturalem hominem exsequitur. なぜなら、霊的な人間は主からみととばを通して命令を吸収し、またそれを自然的な人間を通してなし遂げるから。


Naturalis homo, cui gradus spiritualis apertus est, non scit quod cogitet et agat ex spirituali suo homine; 自然的な人間は、その者に霊的な段階が開かれている、自分自身の霊的な人間から考え、行動していることを知らない。


apparet enim sicut ex se, cum tamen non ex se sed ex Domino. なぜなら、自分自身からのように見えるから、そのときそれでも自分自身からでなく主から。


Naturalis homo cujus gradus spiritualis apertus est, nec scit quod per spiritualem suum hominem in caelo sit, cum tamen spiritualis ejus homo in medio angelorum caeli est; 自然的な人間は、彼の霊的な段階が開かれている、自分自身の霊的な人間を通して天界の中にいることも知らない、そのときそれでも彼の霊的な人間は天使たちの天界の真ん中にいる。


quandoque etiam angelis apparet, sed quia retrahit se ad naturalem suum hominem, post brevem moram ibi disparatur. ときどき天使たちにもまた見られる、しかし、自分自身を自分の自然的な人間へ引き戻すので、しばらく滞在の後、そこに消える。


Naturalis homo apud quem spiritualis gradus apertus est, nec scit quod spiritualis ejus mens impleatur millenis arcanis sapientiae, et millenis jucunditatibus amoris a Domino, et quod in illa post mortem veniat, cum fit angelus. 自然的な人間は、その者のもとに霊的な段階が開かれている、彼の霊的な心が何千の知恵の秘義で満たされることも知らない、主により何千の愛の楽しみで、また死後、それらの中にやって来ること、天使となるとき。


Causa quod naturalis homo illa non sciat, est quia communicatio inter hominem naturalem et spiritualem fit per correspondentias, et communicatio per correspondentias non percipitur aliter in intellectu quam quod videantur vera in luce, et in voluntate quam quod praestentur usus ex affectione. 自然的な人間がそれを知らないことの理由は、自然的な人間と霊的な〔人間〕の間の伝達は対応によって行なわれるからである、また対応によっての伝達は、光の中で真理が見られること以外の理解力の中と異なって知覚されない、また情愛から役立ちを行なう(果たす)こと以外の意志の中と〔異なって〕。


 


(3) 訳文


252. (ii.) 霊的な段階が開かれている自然的な人間はどんなものであるかは、前述のことから明らかである。それらに、自然的な人間は霊的な段階が彼のもとに開かれている時に完全な人間であることを付加しなければならない。なぜなら、その時、天界の天使たちと交わると同時に世の人間と交わり、両方の世界に関して主の導きのもとで生きるから。なぜなら、霊的な人間は、主からみととばを通して命令を吸収し、それを自然的な人間を通してなし遂げるから。霊的な段階が開かれている自然的な人間は、自分自身の霊的な人間から考え、行動していることを知らない。なぜなら、自分自身からのように見えるから、それでもそのとき自分自身からでなく主から考え、行動している。霊的な段階が開かれている自然的な人間は、自分自身の霊的な人間を通して天界の中にいることも知らない、それでもそのとき彼の霊的な人間は天使たちの天界の真ん中にいる。ときどき天使たちからも見られるが、しかし、自然的な人間へと引き戻るので、しばらく滞在の後、そこから消える。霊的な段階が開かれている自然的な人間は、主により彼の霊的な心が何千もの知恵の秘義で、何千もの愛の楽しみで満たされること、また死後、天使となるとき、それらの中にやって来ることも知らない。自然的な人間がそれを知らない理由は、自然的な人間と霊的な人間の間の伝達は対応によって行なわれるからであり、対応による伝達は、理解力の中で真理が光の中で見られること、意志の中で情愛から役立ちを行なうこと、このことからしか知覚されない。

コメントを残す