原典講読『神の愛と知恵』 252

 

(1) 原文


252.  (ii.) Qualis Naturalis homo est, apud quem spiritualis gradus apertus est, patet a supradictis: quibus addendum est, quod naturalis homo sit plenus homo, dum spiritualis gradus apud illum apertus est; est enim tunc consociatus angelis in caelo, et simul consociatus hominibus in mundo, et quoad utrumque vivit sub auspicio Domini; spiritualis enim homo haurit mandata per Verbum a Domino, et illa per naturalem hominem exsequitur. Naturalis homo, cui gradus spiritualis apertus est, non scit quod cogitet et agat ex spirituali suo homine; apparet enim sicut ex se, cum tamen non ex se sed ex Domino. Naturalis homo cujus gradus spiritualis apertus est, nec scit quod per spiritualem suum hominem in caelo sit, cum tamen spiritualis ejus homo in medio angelorum caeli est; quandoque etiam angelis apparet, sed quia retrahit se ad naturalem suum hominem, post brevem moram ibi disparatur. Naturalis homo apud quem spiritualis gradus apertus est, nec scit quod spiritualis ejus mens impleatur millenis arcanis sapientiae, et millenis jucunditatibus amoris a Domino, et quod in illa post mortem veniat, cum fit angelus. Causa quod naturalis homo illa non sciat, est quia communicatio inter hominem naturalem et spiritualem fit per correspondentias, et communicatio per correspondentias non percipitur aliter in intellectu quam quod videantur vera in luce, et in voluntate quam quod praestentur usus ex affectione.


 


(2) 直訳


(ii.) Qualis Naturalis homo est, apud quem spiritualis gradus apertus est, patet a supradictis: (ii.) 自然的な人間はどんなものであるか、彼のもとで霊的な段階が開かれている、上述のことから明らかである。   霊的な段階が開かれている自然的な人間はどんなものであるか


quibus addendum est, quod naturalis homo sit plenus homo, dum spiritualis gradus apud illum apertus est; それらに付加しなければならない、自然的な人間は完全な人間であること、霊的な段階が彼のもとに開かれている時。


est enim tunc consociatus angelis in caelo, et simul consociatus hominibus in mundo, et quoad utrumque vivit sub auspicio Domini; なぜなら、その時、天界の中の天使たちと仲間となる(交わる)から、また同時に世の中の人間と仲間となる(交わる)、また両方〔の世界〕に関して主の指導のもとで生きる。


spiritualis enim homo haurit mandata per Verbum a Domino, et illa per naturalem hominem exsequitur. なぜなら、霊的な人間は主からみととばを通して命令を吸収し、またそれを自然的な人間を通してなし遂げるから。


Naturalis homo, cui gradus spiritualis apertus est, non scit quod cogitet et agat ex spirituali suo homine; 自然的な人間は、その者に霊的な段階が開かれている、自分自身の霊的な人間から考え、行動していることを知らない。


apparet enim sicut ex se, cum tamen non ex se sed ex Domino. なぜなら、自分自身からのように見えるから、そのときそれでも自分自身からでなく主から。


Naturalis homo cujus gradus spiritualis apertus est, nec scit quod per spiritualem suum hominem in caelo sit, cum tamen spiritualis ejus homo in medio angelorum caeli est; 自然的な人間は、彼の霊的な段階が開かれている、自分自身の霊的な人間を通して天界の中にいることも知らない、そのときそれでも彼の霊的な人間は天使たちの天界の真ん中にいる。


quandoque etiam angelis apparet, sed quia retrahit se ad naturalem suum hominem, post brevem moram ibi disparatur. ときどき天使たちにもまた見られる、しかし、自分自身を自分の自然的な人間へ引き戻すので、しばらく滞在の後、そこに消える。


Naturalis homo apud quem spiritualis gradus apertus est, nec scit quod spiritualis ejus mens impleatur millenis arcanis sapientiae, et millenis jucunditatibus amoris a Domino, et quod in illa post mortem veniat, cum fit angelus. 自然的な人間は、その者のもとに霊的な段階が開かれている、彼の霊的な心が何千の知恵の秘義で満たされることも知らない、主により何千の愛の楽しみで、また死後、それらの中にやって来ること、天使となるとき。


Causa quod naturalis homo illa non sciat, est quia communicatio inter hominem naturalem et spiritualem fit per correspondentias, et communicatio per correspondentias non percipitur aliter in intellectu quam quod videantur vera in luce, et in voluntate quam quod praestentur usus ex affectione. 自然的な人間がそれを知らないことの理由は、自然的な人間と霊的な〔人間〕の間の伝達は対応によって行なわれるからである、また対応によっての伝達は、光の中で真理が見られること以外の理解力の中と異なって知覚されない、また情愛から役立ちを行なう(果たす)こと以外の意志の中と〔異なって〕。


 


(3) 訳文


252. (ii.) 霊的な段階が開かれている自然的な人間はどんなものであるかは、前述のことから明らかである。それらに、自然的な人間は霊的な段階が彼のもとに開かれている時に完全な人間であることを付加しなければならない。なぜなら、その時、天界の天使たちと交わると同時に世の人間と交わり、両方の世界に関して主の導きのもとで生きるから。なぜなら、霊的な人間は、主からみととばを通して命令を吸収し、それを自然的な人間を通してなし遂げるから。霊的な段階が開かれている自然的な人間は、自分自身の霊的な人間から考え、行動していることを知らない。なぜなら、自分自身からのように見えるから、それでもそのとき自分自身からでなく主から考え、行動している。霊的な段階が開かれている自然的な人間は、自分自身の霊的な人間を通して天界の中にいることも知らない、それでもそのとき彼の霊的な人間は天使たちの天界の真ん中にいる。ときどき天使たちからも見られるが、しかし、自然的な人間へと引き戻るので、しばらく滞在の後、そこから消える。霊的な段階が開かれている自然的な人間は、主により彼の霊的な心が何千もの知恵の秘義で、何千もの愛の楽しみで満たされること、また死後、天使となるとき、それらの中にやって来ることも知らない。自然的な人間がそれを知らない理由は、自然的な人間と霊的な人間の間の伝達は対応によって行なわれるからであり、対応による伝達は、理解力の中で真理が光の中で見られること、意志の中で情愛から役立ちを行なうこと、このことからしか知覚されない。

原典講読『神の愛と知恵』 253

 

(1) 原文


253.  (iii.) Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis gradus non apertus est, sed usque non occlusus. Spiritualis gradus apud illos non apertus est, sed usque non occlusus, qui aliquam charitatis vitam egerunt, et tamen parum genuini veri sciverunt. Causa est, quia gradus ille aperitur per conjunctionem amoris et sapientiae, seu caloris cum luce: solus amor seu solus calor spiritualis non aperit illum, nec sola sapientia seu sola lux spiritualis; sed utraque in conjunctione. Quapropter si genuina vera, ex quibus sapientia seu lux, non sciuntur, amor non valet illum gradum aperire, sed solum tenet illum in potentia, ut aperiri possit; quod intelligitur per quod non occlusus sit. Hoc fit simile sicut in regno vegetabili, quod solus calor non det seminibus et arboribus vegetationem, sed calor in conjunctione cum luce hoc operatur. Sciendum est, quod omnia vera sint lucis spiritualis, ac omnia bona [1]sint caloris spiritualis, et quod bonum per vera aperiat gradum spiritualem; nam bonum per vera operatur usum, ac usus sunt bona amoris, quae essentiam suam trahunt ex conjunctione boni et veri. Sors illorum, apud quos gradus spiritualis non apertus est, et usque non occlusus, post mortem est, quod quia usque naturales sunt et non spirituales, in infimis caeli sint, ubi aliquando dura patiuntur; vel quod sint in caelo aliquo superiori in terminis, ubi quasi in luce vesperae sunt; nam, ut supra dictum est, in caelo et in unaquavis societate ejus lux decrescit e medio ad terminos, et [2]in medio sunt qui in Divinis veris sunt prae aliis, ac in terminis, qui in paucis veris: ac in paucis veris sunt, qui non plus sciunt ex religione, quam quod Deus sit, et quod Dominus passus sit pro illis, tum quod charitas et fides sint essentialia ecclesiae, et non satagunt scire quid fides et quid charitas; cum tamen fides est in sua essentia veritas, ac veritas est multiplex, et charitas est omne opus muneris, quod homo facit ex Domino; quod tunc facit ex Domino, cum fugit mala ut peccata. Est prorsus sicut prius dictum est, quod finis sit omne causae, et effectus omne finis per causam: finis est charitas seu bonum, causa est fides seu verum, ac effectus sunt bona opera seu usus. Ex quo patet, quod ex charitate non plus possit inferri operibus, quam quantum charitas conjuncta est veris quae fidei vocantur. Per haec intrat charitas in opera, et qualificat illa.


[1] sint pro “sit”  [2] in medio sunt pro “quod in medio sint”


 


(2) 直訳


(iii.) Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis gradus non apertus est, sed usque non occlusus.― (iii.) 自然的な人間はどんなものであるか、彼のもとで霊的な段階が開かれていない、しかしそれでも閉ざされていない。


Spiritualis gradus apud illos non apertus est, sed usque non occlusus, qui aliquam charitatis vitam egerunt, et tamen parum genuini veri sciverunt. 霊的な段階が彼のもとで開かれていない、しかしそれでも閉ざされていない、その者は何らかの仁愛の生活を送った、またそれでもほとんど純粋な真理を知らなかった。


Causa est, quia gradus ille aperitur per conjunctionem amoris et sapientiae, seu caloris cum luce: 理由は、その段階が愛と知恵の結合によって開かれるからである、あるいは熱と光の。


solus amor seu solus calor spiritualis non aperit illum, nec sola sapientia seu sola lux spiritualis; 霊的なただ愛だけまたはただ熱だけ〔で〕はそれを開かない、霊的なただ知恵だけまたはただ光だけでも〔開か〕ない。


sed utraque in conjunctione. しかし、両方が結合の中で〔開く〕。


Quapropter si genuina vera, ex quibus sapientia seu lux, non sciuntur, amor non valet illum gradum aperire, sed solum tenet illum in potentia, ut aperiri possit; それゆえ、もし純粋な真理が、それらから知恵または(すなわち)光〔がある〕、知られないなら、愛はその段階を開くことができない(力がない)、しかし、単にそれを保つ、可能性(能力)の中に、開かれることができるように。


quod intelligitur per quod non occlusus sit. このことが意味される、閉ざされていないことによって。


Hoc fit simile sicut in regno vegetabili, quod solus calor non det seminibus et arboribus vegetationem, sed calor in conjunctione cum luce hoc operatur. このことは同様に行なわれる、植物界の中のように、ただ熱だけ〔で〕は種や木に植物の生長を与えないこと、しかし光と結合の中の熱がこのことを遂行する(果たす)


Sciendum est, quod omnia vera sint lucis spiritualis, ac omnia bona [1]sint caloris spiritualis, et quod bonum per vera aperiat gradum spiritualem; 知らなくてはならない、すべての真理は霊的な光のものであること、そしてすべての善は霊的な熱のものであること、また善は真理によって霊的な段階を開くこと。


nam bonum per vera operatur usum, ac usus sunt bona amoris, quae essentiam suam trahunt ex conjunctione boni et veri. なぜなら、善は真理によって役立ちを遂行する(果たす)から、そして役立ちは愛の善である、それらはその本質を善と真理の結合から得る。


Sors illorum, apud quos gradus spiritualis non apertus est, et usque non occlusus, post mortem est, quod quia usque naturales sunt et non spirituales, in infimis caeli sint, ubi aliquando dura patiuntur; 彼らの運命である、彼らのもとで霊的な段階が開かれていない、またそれでも閉ざされていない、死後、やはり自然的であり、霊的でないので、最も低い天界の中にいる、そこにときどき困難なこと(厳しいこと)を被る(苦しむ)こと


vel quod sint in caelo aliquo superiori in terminis, ubi quasi in luce vesperae sunt; あるいは何らかの高い天界の中にいる、辺境の中に、そこにいわば夕方の光の中にいる。


nam, ut supra dictum est, in caelo et in unaquavis societate ejus lux decrescit e medio ad terminos, et [2]in medio sunt qui in Divinis veris sunt prae aliis, ac in terminis, qui in paucis veris: なぜなら、上に言われたように、天界の中でまたそれぞれの社会の中で、その光は中央からへり(辺境)へ減少するから、また中央にいる、その者は他の者にまさって神的な真理の中にいる、そしてへり(辺境)の中に、わずかな真理の中に〔いる〕者。


ac in paucis veris sunt, qui non plus sciunt ex religione, quam quod Deus sit, et quod Dominus passus sit pro illis, tum quod charitas et fides sint essentialia ecclesiae, et non satagunt scire quid fides et quid charitas; そしてわずかな真理の中にいる、その者は宗教から知る〔よりも〕多くでない、神が存在すること、また主は彼らのために〔十字架上で〕苦しまれたこと、さらに仁愛と信仰は教会の本質であること、また何が信仰で何が仁愛が知ることに奮闘しなかった。


cum tamen fides est in sua essentia veritas, ac veritas est multiplex, et charitas est omne opus muneris, quod homo facit ex Domino; そのときそれでも、信仰はその本質では真理である、そして真理は多種多様である、また仁愛は職務のすべての働きである、それらを人間は主から行なう。


quod tunc facit ex Domino, cum fugit mala ut peccata. その時、主から行なうこと、悪を罪として避けるとき。


Est prorsus sicut prius dictum est, quod finis sit omne causae, et effectus omne finis per causam: まったく前に言われたようにである、目的は原因のすべてであること、また結果は原因を通して目的のすべてである。


finis est charitas seu bonum, causa est fides seu verum, ac effectus sunt bona opera seu usus. 目的は仁愛または善である、原因は信仰または真理である、そして結果は善の働きまたは役立ちである。


Ex quo patet, quod ex charitate non plus possit inferri operibus, quam quantum charitas conjuncta est veris quae fidei vocantur. これらから明らかである、仁愛から多く働きにもたらされることはできない、どれだけ仁愛が真理に結合されているか以上に、それは信仰と呼ばれる。


Per haec intrat charitas in opera, et qualificat illa. これら〔の真理〕によって仁愛は働きの中に入る、またそれら〔の働き〕を性質を与える。


[1] sint pro “sit” 原注[1]sit」の代わりにsint


[2] in medio sunt pro “quod in medio sint” 原注[2]quod in medio sint」の代わりにin medio sunt


 


(3) 訳文


253. (iii.) 霊的な段階が開かれていないが、しかしそれでも閉ざされていない自然的な人間はどんなものであるか。


 霊的な段階が開かれていないが、しかしそれでも閉ざされていない者は、何らかの仁愛の生活を送ったけれども、ほとんど純粋な真理を知らなかった者である。その理由は、霊的な段階が愛と知恵の結合、すなわち熱と光の結合によって開かれるからである。霊的な愛だけまたは熱だけは、また知恵だけまたはただ光だけでは霊的な段階は開かれないが、両方が結合されて開かれる。それゆえ、知恵すなわち光のもとである純粋な真理が知られないなら、愛はその段階を開くことができず、しかし、単に開かれることができるような可能性を保つだけである。閉ざされていないことによって、このことが意味される。このことは、熱だけでは種や木に植物の生長を与えないが、光と結合した熱がそのことを遂行する植物界と同様に行なわれる。すべての真理は霊的な光に属し、すべての善は霊的な熱に属すること、また善は真理によって霊的な段階を開くことを知らなくてはならない。なぜなら、善は真理によって役立ちを遂行し、そして役立ちは愛の善であり、その本質を善と真理の結合から得るから。


 霊的な段階が開かれていないが、それでも閉ざされていない者たちの運命は、死後、やはり自然的であり、霊的でないので、最も低い天界の中にいて、そこでときどき厳しいことを被る。あるいは何らかの高い天界の辺境に中に、そこのいわば夕方の光の中にいる。なぜなら、前に言われたように、天界やそれぞれの社会の中で、そこの光は中央から辺境へと減少し、中央にいる者は他の者にまさって神的な真理の中に、そしてわずかな真理の中にいる者は辺境にいるから。そして、わずかな真理の中にいる者は、神が存在すること、主は自分たちのために苦しまれたこと、さらに仁愛と信仰は教会の本質であることを宗教から知る以上には知らず、、また信仰とは何か、仁愛とは何か知るために励まなかったからである。そのときそれでも、信仰はその本質では真理であり、真理は多種多様であり、また仁愛は人間が主から行なう職務のすべての働きであって、それを悪を罪として避けるとき主から行なうのである。


 まったく前に言われたように、目的は原因のすべてであり、結果は原因を通して目的のすべてである。


目的は仁愛または善であり、原因は信仰または真理であり、そして結果は善の働きまたは役立ちである。


 これらから、仁愛が信仰と呼ばれる真理に結合されているよりも多くの働きをなすことはできず、仁愛はこれらの真理によって働き、またその働きの性質を得ることが明らかである。