(1) 原文
233. Ex caelo dictum est mihi, quod in Domino ab aeterno, qui est Jehovah, ante assumtionem Humani in mundo, fuerint bini gradus priores actualiter, et tertius gradus in potentia, quales etiam sunt apud angelos; sed quod post assumtionem humani in mundo, etiam tertium gradum, qui naturalis vocatur, superinduerit, et quod per id factus sit Homo similis homini in mundo, cum discrimine tamen, quod hic gradus, sicut priores, infinitus et increatus sit, at quod illi gradus in angelo et in homine finiti et creati sint. Divinum enim, quod impleverat omnia spatia absque spatio (n. 69-72), etiam ad ultima naturae penetravit; sed ante assumtionem Humani fuit Divinus influxus in naturalem gradum mediatus per caelos angelicos, sed post assumptionem immediatus ab Ipso; quae causa est, quod omnes ecclesiae in mundo ante adventum Ipsius repraesentativae spiritualium et caelestium fuerint, sed post adventum Ipsius factae sint naturales spirituales et coelestes, et quod repraesentativus cultus sit abolitus: quae etiam causa fuit, quod Sol caeli angelici, qui est ut supra dictum est, primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Ipsius, post assumptionem Humani effulserit jubare et splendore eminentiori, quam ante assumtionem. Hoc quoque intelligitur per haec apud Esajam:
In die illo “erit lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis, erit septupla sicut lux septem dierum”(xxx. [1]26);
haec dicta sunt de statu caeli et ecclesiae post adventum Domini in mundum. Ac in Apocalypsi:
Visa est facies Filii hominis “sicut sol fulget in sua potentia”(i. 16);
et alibi
(ut Esai. lx. 20; 2 Sam. xxiii. 3, 4; Matth. xvii. 1, 2).
Illustratio hominum mediata per caelum angelicum, quae fuit ante adventum Domini, comparari potest luci lunae, quae est lux solis mediata; quae quia post adventum Ipsius facta est immediata, dicitur apud Esaiam, quod “lux lunae erit sicut lux solis;” et apud Davidem,
“Florebit in die Ipsius justus, et multa pax usque dum non luna”(Psalm. lxxii. 7);
hoc etiam de Domino.
[1] 26 pro “25”
(2) 直訳
Ex caelo dictum est mihi, quod in Domino ab aeterno, qui est Jehovah, ante assumtionem Humani in mundo, fuerint bini gradus priores actualiter, et tertius gradus in potentia, quales etiam sunt apud angelos; 天界から私に言われた、永遠からの主の中に、その方はエホバである、世の中で人間性のまとうことの前に、前の二つの段階が実際に存在したこと、また第三の段階が可能性の中に、天使たちのもとのにもまた存在するような。
sed quod post assumtionem humani in mundo, etiam tertium gradum, qui naturalis vocatur, superinduerit, et quod per id factus sit Homo similis homini in mundo, cum discrimine tamen, quod hic gradus, sicut priores, infinitus et increatus sit, at☆ quod illi gradus in angelo et in homine finiti et creati sint. しかし、世の中で人間性のまとうことの後、第三の段階もまた、それは自然的なものと呼ばれる、重ねて着た、またそのことによって世の中の人間と同様の「人間」としたこと、それでも相違とともに、この段階は、以前のもののように、無限で〔あり〕創造されたものではないこと、しかし☆、天使と人間の中のそれらの段階は有限で〔あり〕創造された〔ものである〕こと。
☆ etとあるのを初版に基づいてatと訂正しました。
Divinum enim, quod impleverat omnia spatia absque spatio (n. 69-72), etiam ad ultima naturae penetravit; なぜなら、神性は、空間なしにすべての空間を満たすこと(69-72番)、さらにまた自然の最後のものに浸透したから。
sed ante assumtionem Humani fuit Divinus influxus in naturalem gradum mediatus per caelos angelicos, sed post assumptionem immediatus ab Ipso; しかし、人間性のまとうことの前、自然的な段階の中への神的な流入は天使たちの天界を通した間接のものであった、しかしまとうことの後、その方からの直接のもの〔であった〕。
quae causa est, quod omnes ecclesiae in mundo ante adventum Ipsius repraesentativae spiritualium et caelestium fuerint, sed post adventum Ipsius factae sint naturales spirituales et coelestes, et quod repraesentativus cultus sit abolitus: これが理由である、その方の来臨の前、世の中のすべての教会は霊的なものと天的なものの表象〔するもの〕であったこと、しかし、その方の降臨の後、霊的で天的な自然的なものとなった、また表象的な礼拝は廃止されたこと。
quae etiam causa fuit, quod Sol caeli angelici, qui est ut supra dictum est, primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Ipsius, post assumptionem Humani effulserit jubare et splendore eminentiori, quam ante assumtionem. それらもまた理由であった、天使の天界の太陽は、それは上に言われているように、その方の神的な愛と神的な知恵の最初に発出するものである、人間性のまとわれることの後、輝いて、また並外れて輝いて、輝き出る、まとうことの前よりも。
Hoc quoque intelligitur per haec apud Esajam: このこともまた「イザヤ書」にこれらによって意味される、
In die illo “erit lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis, erit septupla sicut lux septem dierum”(xxx. [1]26); その日、「月の光は太陽の光のようになる、また太陽の光は、七つの日の光のように七倍になる」(30:26)。
haec dicta sunt de statu caeli et ecclesiae post adventum Domini in mundum. これらは世の中へ主の来臨の後の天界と教会の状態について言われている。
Ac in Apocalypsi: そして「黙示録」に、
Visa est facies Filii hominis “sicut sol fulget in sua potentia”(i. 16); 人の子の顔が「太陽のようにその力の中で輝く」のが見られた(
et alibi (ut Esai. lx. 20; 2 Sam. xxiii. 3, 4; Matth. xvii. 1, 2). また他のところに(例えば、イザヤ60:20、サムエル記Ⅱ23:3,4、マタイ17:1,2)。
Illustratio hominum mediata per caelum angelicum, quae fuit ante adventum Domini, comparari potest luci lunae, quae est lux solis mediata; 天使たちの天界を通して間接的な人間の照らしは、それは主の来臨の前であった、月の光にたとえられることができる、それは太陽の間接的な光である。
quae quia post adventum Ipsius facta est immediata, dicitur apud Esaiam, quod “lux lunae erit sicut lux solis;” それは主の来臨の後、直接のものとされたので、「イザヤ書」に言われている、「月の光は太陽のようになる」こと。
et apud Davidem, “Florebit in die Ipsius justus, et multa pax usque dum non luna”(Psalm. lxxii. 7); また「ダビデ」に、「その方の日々に正しい者が栄える、月のない時まで多くの平和が」(詩篇72:7)。
hoc etiam de Domino. このこともまた主について〔言われている〕。
[1] 26 pro “25” 原注[1]「25」の代わりに26
(3) 訳文
233. 天界から私に言われた。エホバである永遠からの主の中に、世で人間性をまとう前に、天使たちのもとにもまた存在するような、前の二つの段階が実際に、また第三の段階が可能性の中に存在したこと。しかし、世で人間性をまとった後、自然的なものと呼ばれる第三の段階もまた、重ねてまとわれ、またそのことによって世の中の人間と同様の「人間」となられたが、それでも、この段階は、以前のもののように、無限であり創造されたものではなく、天使と人間の中のそれらの段階は有限であり、創造されたものであるという相違があった。なぜなら、神性は、空間なしにすべての空間を満たし(69-72番)、さらにまた自然の最後のものにまで浸透したから。しかし、人間性をまとう前、自然的な段階の中への神的な流入は天使たちの天界を通した間接のものであったが、まとうわれた後は、その方からの直接のものであった。これが、その方の来臨の前、世の中のすべての教会は、霊的なものと天的なものを表象するものであったこと、しかし、その方の降臨の後、霊的で天的な自然的なものとなり、表象的な礼拝は廃止されたことの理由である。天使の天界の太陽は、それは前に言われているように、その方の神的な愛と神的な知恵の最初に発出するものであり、人間性をまとわれた後、輝いて、まとわれる前よりも、並外れて輝いたこともまた理由であった。このことも「イザヤ書」の次のものによって意味されている、
その日、「月の光は太陽の光のようになる、また太陽の光は、七つの日の光のように七倍になる」(30:26)。
これらは世への主の来臨の後の天界と教会の状態について言われている。そして「黙示録」に、
人の子の顔が「太陽のようにその力の中で輝く」のが見られた(1:16)。.
また他のところに(例えば、イザヤ60:20、サムエル記Ⅱ23:3,4、マタイ17:1,2)。
天使たちの天界を通して、間接的に人間が照らされることは、それは主の来臨の前であったが、太陽の間接的な光である月の光にたとえることができる。それは主の来臨の後、直接のものとされたので、「イザヤ書」に、「月の光は太陽のようになる」と言われている。また「ダビデ」には、
「その方の日々に正しい者が栄える、月のない時まで多くの平和が」(詩篇72:7)。
このこともまた主について言われている。
(1) 原文
234. Quod Dominus ab aeterno, seu Jehovah, tertium illum gradum per assumptionem Humani in nundo superinduerit, erat ex causa, quia in illum non potuit intrare nisi quam per naturam similem naturae humanae, ita non nisi quam per conceptionem a Divino suo, et per nativitatem a virgine; sic enim potuit naturam, quae in se est mortua, et usque receptaculum Divini, exuere, ac Divinum induere. Hoc intelligitur per binos status Domini in mundo, qui vocantur status exinanitionis et status glorificationis, de quibus in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino actum est.
(2) 直訳
Quod Dominus ab aeterno, seu Jehovah, tertium illum gradum per assumptionem Humani in nundo superinduerit, erat ex causa, quia in illum non potuit intrare nisi quam per naturam similem naturae humanae, ita non nisi quam per conceptionem a Divino suo, et per nativitatem a virgine; 永遠からの主、すなわち、エホバが、世の中で人間性のまとうことによってこれらの三つの段階を重ねて着たことは、理由からであった、それらの中に人間の性質と同様の性質によって以外にでないなら入ることができないので、このようにご自分の神性による受胎によって以外でないなら、また処女からの出生によって。
sic enim potuit naturam, quae in se est mortua, et usque receptaculum Divini, exuere, ac Divinum induere. なぜなら、こうして、性質を、それは本質的に死んだものである、またそれでも神性の容器である、脱ぐこと、そして神性を着ることができたから。
Hoc intelligitur per binos status Domini in mundo, qui vocantur status exinanitionis et status glorificationis, de quibus in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino actum est. このことが世での主の二つの状態によって意味される、それは空(から)にした状態と栄化の状態と呼ばれる、それらについては『主についての新しいエルサレムの教え』の中に扱われている。
(3) 訳文
234. 永遠からの主、すなわち、エホバが世で人間性をまとうことによって、これらの三つの段階を重ねてまとわれたのは、人間の性質と同様の性質によって、このようにご自分の神性による受胎によって、また処女からの出生によってでないなら、それらの中に入ることがおできならないことが、その理由であった。なぜなら、こうして、本質的には死んだものであり、それでも神性の容器である性質を脱ぎ、そして神性を着ることがおできになられたから。このことが、空(から)にした状態と栄化の状態と呼ばれる世での主の二つの状態によって意味されており、それらについては『主についての新しいエルサレムの教え』の中で扱われている。
(1) 原文
235. Haec de triplici ascensu graduum altitudinis in genere dicta sunt; sed quia illi gradus dantur in maximis et minimis, ut in mox praecedente articulo dictum est, de illis non potest hic aliquid in specie dici: solum hoc, quod tales gradus in omnibus et singulis amoris, et inde tales gradus in omnibus et singulis sapientiae, et ex illis tales gradus in omnibus et singulis usuum sint; sed quod omnes illi in Domino sint infiniti, in angelo autem et in homine finiti. At quomodo gradus illi sunt in amore, in sapientia, et in usibus, non potest describi et evolvi nisi in serie.
(2) 直訳
Haec de triplici ascensu graduum altitudinis in genere dicta sunt; これらは高さの段階の三重の上昇について全般的に言われた。
sed quia illi gradus dantur in maximis et minimis, ut in mox praecedente articulo dictum est, de illis non potest hic aliquid in specie dici: しかし、それらの段階は最大のものと最小のものの中に存在するので、すぐ前の章の中で言われたように、それらについて、ここで何らかのものが特に言われることはできない。
solum hoc, quod tales gradus in omnibus et singulis amoris, et inde tales gradus in omnibus et singulis sapientiae, et ex illis tales gradus in omnibus et singulis usuum sint; このことだけ、このような段階が愛のすべてと個々のものの中に、またここからこのような段階が知恵のすべてと個々のものの中に、またそれらからこのような段階が役立ちのすべてと個々のものの中にあること。
sed quod omnes illi in Domino sint infiniti, in angelo autem et in homine finiti. しかし、主の中のそれらすべてのものは無限である、しかしながら、天使と人間の中で有限〔である〕。
At quomodo gradus illi sunt in amore, in sapientia, et in usibus, non potest describi et evolvi nisi in serie. しかし、どのようにこれらの段階が、愛の中に、知恵の中に、役立ちの中にあるか、連続して(一続き)でないなら述べられることも説明されることもできない。
(3) 訳文
235. これらは高さの段階の三重の上昇について全般的に述べたものであり、それらの段階は、すぐ前の章の中で言われたように、最大のものと最小のものの中に存在するので、それらについて、ここで何らかのものを特に述べることはできないが、しかし、このような段階が愛のすべてと個々のものの中に、またここからこのような段階が知恵のすべてと個々のものの中に、またそれらからこのような段階が役立ちのすべてと個々のものの中にあることだけを述べておこう。それでも、主の中のそれらすべてのものは無限であるが、天使と人間の中で有限である。しかし、これらの段階が、どのように愛、知恵、役立ちの中にあるかは、一連のものとして扱わないなら、述べられることも説明されることもできない。