原典講読『神の愛と知恵』 221

 

(1) 原文


221.  Hic duo arcana, quae per supradicta in intellectum cadunt, revelari possunt. Primum arcanum est, quod Verbum in sensu literae sit in suo pleno et in sua potentia. Sunt enim tres sensus secundum tres gradus in Verbo; sensus caelestis, sensus spiritualis, et sensus naturalis. Quoniam illi sensus secundum tres gradus altitudinis in Verbo sunt, et conjunctio illorum fit per correspondentias, ideo ultimus sensus, qui est naturalis, et vocatur sensus literae, non modo est complexus, continens et basis sensuum interiorum correspondentium, sed etiam est Verbum in ultimo sensu in suo pleno et in sua potentia. Quod ita sit, multis ostensum et confirmatum est in Doctirina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 27-35, 36-49, 50-61, 62-69). Alterum Arcanum est, quod Dominus in mundum venerit, ac susceperit Humanum, ut in potentiam subjugandi inferna, ac in ordinem redigendi omnia tam in caelis quam in terris, Se mitteret. Hoc Humanum superinduxit Humano suo priori. Humanum quod in mundo superinduxit, fuit sicut humanum hominis in mundo, utrumque tamen Divinum, et inde infinite transcendens humana finita angelorum et hominum. Et quia plene glorificavit Humanum naturale usque ad ultima ejus, ideo cum toto Corpore resurrexit, secus ac ullus homo. Per assumptionem hujus Humani induit omnipotentiam Divinam non modo subjugandi inferna, ac in ordinem redigendi caelos; sed etiam inferna in aeternum subjugata tenendi, et salvandi homines. Haec potentia intelligitur, per quod sedeat ad dextram potentiae et virtutis Dei. Quoniam Dominus per assumptionem Humani naturalis Se fecit Divinum Verum in ultimis, ideo vocatur Verbum, ac dicitur quod Verbum Caro factum sit; ac Divinum Verum in ultimis est Verbum quoad sensum literae. Hoc Se fecit per impletionem omnium Verbi de Ipso in Mose et Prophetis. Unusquisque enim homo est suum bonum et suum verum; homo non aliunde est homo; Dominus autem per assumptionem Humani naturalis est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, seu quod idem, est Ipse Divinus Amor et Divina Sapientia, tam in primis quam in ultimis. Inde est, quod in caelis angelicis appareat ut Sol, post adventum Ipsius in mundum in fortiori jubare et in majori splendore, quam ante adventum Ipsius. Hoc arcanum est, quod per doctrinam graduum potest sub intellectum cadere. De omnipotentia Ipsius ante adventum in mundum, in sequentibus dicetur.


 


(2) 直訳


Hic duo arcana, quae per supradicta in intellectum cadunt, revelari possunt. ここに二つの秘義が、それらは上述のことによって理解力の中に落ち込む、示されることができる。


Primum arcanum est, quod Verbum in sensu literae sit in suo pleno et in sua potentia. 「第一の秘義」である、みことばは文字通りの意味の中にその完全(十分)の中とその活力の中にあること。


Sunt enim tres sensus secundum tres gradus in Verbo; なぜなら、みことばの中に三つの段階にしたがって三つの意味があるから。


sensus caelestis, sensus spiritualis, et sensus naturalis. 天的な意味、霊的な意味、自然的な意味。


Quoniam illi sensus secundum tres gradus altitudinis in Verbo sunt, et conjunctio illorum fit per correspondentias, ideo ultimus sensus, qui est naturalis, et vocatur sensus literae, non modo est complexus, continens et basis sensuum interiorum correspondentium, sed etiam est Verbum in ultimo sensu in suo pleno et in sua potentia. これらの意味が高さの三つの段階にしたがってみことばの中に存在するので、また対応によってそれらの結合〔が存在する〕、それゆえ、最終の(最も外の)意味は、それは自然的である、また文字通りの意味と呼ばれる、単に対応する内的な意味の合成物、容器、基礎であるだけでなく、しかしまた、みことばである、その完全(十分)の中とその活力の中にある。 


Quod ita sit, multis ostensum et confirmatum est in Doctirina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 27-35, 36-49, 50-61, 62-69). このようであることは、『聖書についての新しいエルサレムの教え』(27-35, 36-49, 50-61, 62-69)の中に多く示され、説明されている。


Alterum Arcanum est, quod Dominus in mundum venerit, ac susceperit Humanum, ut in potentiam subjugandi inferna, ac in ordinem redigendi omnia tam in caelis quam in terris, Se mitteret. 「第二の秘義」である、主は世に来られたこと、そして人間性をとられた、地獄を征服する(活)力の中に〔あるために〕、そして天界の中と同様に地上でもすべてのものを秩序の中に整える(回復する)ために、ご自身を派遣された。


Hoc Humanum superinduxit Humano suo priori. この人間性をご自分の以前の人間性に重ねて着られた。


Humanum quod in mundo superinduxit, fuit sicut humanum hominis in mundo, utrumque tamen Divinum, et inde infinite transcendens humana finita angelorum et hominum. 世で重ねて着られた人間性は、世の中の人間の人間性のようであった、両方ともそれでも神的〔である〕、またそれゆえ(ここから)無限に越えている天使と人間の有限の人間性を。


Et quia plene glorificavit Humanum naturale usque ad ultima ejus, ideo cum toto Corpore resurrexit, secus ac ullus homo. また自然的な人間性をその最終のものにまでも完全に栄化されたので、それゆえ、全身をもってよみがえられた、どの人間とも異なって。


Per assumptionem hujus Humani induit omnipotentiam Divinam non modo subjugandi inferna, ac in ordinem redigendi caelos; この人間性のまとうことを通して、神的な全能をおびられた(着た)、単に地獄を征服することの〔全能〕だけでなく、そして天界を秩序の中に整える(回復する)ことの〔全能〕


sed etiam inferna in aeternum subjugata tenendi, et salvandi homines. しかしまた、地獄を永遠に支配に保つことの〔全能〕、また人間を救うことの〔全能〕。


Haec potentia intelligitur, per quod sedeat ad dextram potentiae et virtutis Dei. この(活)力は意味される、神の(活)力と強さ(力)の右に座ることによって。


Quoniam Dominus per assumptionem Humani naturalis Se fecit Divinum Verum in ultimis, ideo vocatur Verbum, ac dicitur quod Verbum Caro factum sit; 主は自然的な人間性のまとうことを通して、ご自分を最終のものの中の神的な真理とされたので、それゆえ、みことばと呼ばれる、そして、みことばは肉となったことが言われる。


ac Divinum Verum in ultimis est Verbum quoad sensum literae. そして最終のものの中の神的な真理は文字通りの意味に関するみことばである。


Hoc Se fecit per impletionem omnium Verbi de Ipso in Mose et Prophetis. これをご自分になされた、「モーセ」と「預言者」の中でその方について、みことばのすべてを満たすこと(成就)によって。


Unusquisque enim homo est suum bonum et suum verum; なぜなら、それぞれの人間は自分自身の善と自分自身の真理である。


homo non aliunde est homo; 人間は別の源泉(原因)から人間ではない。


Dominus autem per assumptionem Humani naturalis est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, seu quod idem, est Ipse Divinus Amor et Divina Sapientia, tam in primis quam in ultimis. しかしながら、主は自然的な人間性のまとうことを通して、神的な善と神的な真理そのものであられる、すなわち同じこと〔であるが〕、神的な愛と神的な真理そのものであられる、最初のものの中と同様に最後のものの中で。


Inde est, quod in caelis angelicis appareat ut Sol, post adventum Ipsius in mundum in fortiori jubare et in majori splendore, quam ante adventum Ipsius. ここからである、天使の天界の中で〔主は〕太陽として見られること、世にその方の来臨の後、さらに強い光線で、またさらに大きな輝きで、その方の降臨の前よりも。


Hoc arcanum est, quod per doctrinam graduum potest sub intellectum cadere. このことは秘義である、段階の教えによって理解力の下に落ち込むことのできること。


De omnipotentia Ipsius ante adventum in mundum, in sequentibus dicetur. 世への来臨の前のその方の全能について、続くものの中で言われる。


 


(3) 訳文


221. ここに、前述のことによって理解力される二つの秘義を示すことができる。


 「第一の秘義」は、みことばは文字通りの意味の中にその完全性とその力があることである。なぜなら、みことばの中に、三つの段階にしたがって天的な意味、霊的な意味、自然的な意味の三つの意味があるから。みことばの中にこれらの意味が、高さの三つの段階にしたがって、また対応によってそれらの結合が存在するので、それゆえ、自然的であり、また文字通りの意味と呼ばれる最終の意味は、単に対応する内的な意味の合成物、容器、基礎であるだけでなく、また完全と力のある、みことばである。このようであることは、『聖書についての新しいエルサレムの教え』(27-35, 36-49, 50-61, 62-69)の中に、多くのことが示され、説明されている。


 「第二の秘義」は、主は、地獄を征服する力をもち、天界と同様に地上でもすべてのものの秩序を回復するために、ご自身を派遣され、世に来られ、人間性をとられたことである。この人間性をご自分の以前の人間性にまとわれた。世でまとわれた人間性は、世の人間の人間性のようであったが、それでも両方とも神的であり、またそれゆえ、天使と人間の有限の人間性を無限に越えている。また自然的な人間性をその最終のものまでも完全に栄化されたので、それゆえ、どの人間とも異なって全身をもってよみがえられた。この人間性のまとうことを通して、地獄を征服するだけでなく、天界に秩序を回復し、地獄を永遠に支配し、人間を救うための神的な全能をおびられた。この力は、神の力と強さの右に座ることによって意味されている。主は自然的な人間性をまとうことを通して、ご自分を最終のものの中での神的な真理とされたので、それゆえ、みことばと呼ばれ、そして「みことばは肉となった」と言われている。そして最終のものの中での神的な真理は、文字通りの意味に関する、みことばである。「モーセの律法」と「預言書」の中で、ご自分について語られたすべてを成就されることによって、これをご自分になされた。なぜなら、それぞれの人間は自分自身の善と自分自身の真理であって、それ以外の源から人間ではないが、しかし、主は自然的な人間性のまとうことを通して、最初のものの中と同様に最後のものの中で、神的な善と神的な真理そのものであられる、すなわち同じことであるが、神的な愛と神的な真理そのものであられるからである。ここから、天使の天界の中で主は、世に来られた後は世に来られる前よりも、さらに強い光線の、さらに強く輝く太陽として見られる。


 このことは、段階の教えによって理解することのできる秘義である。世へ来られる前のその方の全能については、続くものの中で言われる。