QUOD GRADUS ULTIMUS
SIT COMPLEXUS, CONTINENS ET BASIS GRADUUM PRIORUM.
最終的な(最外部の)段階は
前の段階の合成物、容器、基礎であること
(1) 原文
209. Doctrina graduum, quae in hac Parte traditur, hactenus illustrata est per varia quae in utroque mundo existunt; ut per gradus caelorum ubi sunt angeli, per gradus caloris et lucis apud illos, et per gradus atmosphaerarum, et per varia in corpore humano, et quoque in regno animali et minerali. Sed doctrina illa est amplioris extensionis: extensio ejus non modo est ad naturalia, sed etiam ad civilia, moralia et spiritualia, et ad omnia et singula eorum. Causae quod doctrina graduum ad talia etiam se extendat, sunt binae: prima, quia in omni re, de qua aliquid praedicari potest, est trinum, quod vocatur finis, causa et effectus, et haec tria inter se sunt secundum gradus altitudinis: altera est, quod omne civile, morale et spirituale non sit aliquid abstractum a substantia, sed quod sint substantiae, nam sicut amor et sapientia non sunt res abstractae, sed quod sint substantia, (ut supra n. 40-43, demonstratum est,) ita similiter omnes res, quae civiles, morales et spirituales vocantur. Hae quidem possunt abstracte a substantiis cogitari, sed usque in se non sunt abstractae. Sicut pro exemplo, affectio et cogitatio, charitas et fides, voluntas et intellectus; cum his enim simile est, sicut est cum amore et sapientia, nempe quod non dentur extra subjecta, quae sunt substantiae, sed quod sint status subjectorum seu substantiarum; quod sint mutationes illorum, quae sistunt variationes, videbitur in sequentibus. Per substantiam etiam intelligitur forma, nam substantia absque forma non datur.
(2) 直訳
Doctrina graduum, quae in hac Parte traditur, hactenus illustrata est per varia quae in utroque mundo existunt; 段階の教えは、それらはこの部で述べられている、これまで、二つの世界の中に存在するようになるいろいろなものによって説明された。
ut per gradus caelorum ubi sunt angeli, per gradus caloris et lucis apud illos, et per gradus atmosphaerarum, et per varia in corpore humano, et quoque in regno animali et minerali. 例えば、天界の段階によって、そこに天使たちがいる、彼らのものと熱と光の段階によって、また大気の段階によって、また人間の身体の中のいろいろなものによって、さらにまた動物界と鉱物界の中の。
Sed doctrina illa est amplioris extensionis: しかし、その教えはさらに拡大のものである。
extensio ejus non modo est ad naturalia, sed etiam ad civilia, moralia et spiritualia, et ad omnia et singula eorum. その拡大は単に自然的なものだけでなく、しかしまた市民的なもの、道徳的なもの、霊的なもの、またそれらのずべてと個々のものにまで。
Causae quod doctrina graduum ad talia etiam se extendat, sunt binae: 段階の教えがこのようなものにまでも拡大することの理由は、二つある。
prima, quia in omni re, de qua aliquid praedicari potest, est trinum, quod vocatur finis, causa et effectus, et haec tria inter se sunt secundum gradus altitudinis: 第一のもの、すべてのものの中に、それについて何らかのものが述べられる(属性づけられる)ことができる、三重の実在(物)があるので、それらは目的、原因、結果と呼ばれる、またそれら三つは互いに高さの段階にしたがっている。
altera est, quod omne civile, morale et spirituale non sit aliquid abstractum a substantia, sed quod sint substantiae, nam sicut amor et sapientia non sunt res abstractae, sed quod sint substantia, (ut supra n. 40-43, demonstratum est,) ita similiter omnes res, quae civiles, morales et spirituales vocantur. 第二のもの、すべての市民的なもの、道徳的なもの、霊的なものは実体から抽象された何らかのものではないので、しかし、実体であること、なぜなら、愛と知恵は抽象的なものではないように〔そうである〕から、しかし実体であること、(上の40-43番に示されたように)、このように同様にすべてのものは、それらは市民的なもの、道徳的なもの、霊的なものと呼ばれる。
Hae quidem possunt abstracte a substantiis cogitari, sed usque in se non sunt abstractae. これらは確かに実体から抽象されて考えられることができる、しかしそれでも、本質的に抽象的なものではない。
Sicut pro exemplo, affectio et cogitatio, charitas et fides, voluntas et intellectus; たとえば例として、情愛と思考、仁愛と信仰、意志と理解力。
cum his enim simile est, sicut est cum amore et sapientia, nempe quod non dentur extra subjecta, quae sunt substantiae, sed quod sint status subjectorum seu substantiarum; なぜなら、これらと同様であるから、愛と知恵とのようにである、すなわち、主体なしに存在できないこと、それらは実体である、しかし、主体の、すなわち実体の状態であること。
quod sint mutationes illorum, quae sistunt variationes, videbitur in sequentibus. それらの変化が存在すること、それらが変化(相違)を見せることは、続くものの中で見られる。
Per substantiam etiam intelligitur forma, nam substantia absque forma non datur. 実体によってもまた形が意味される、なぜなら、形なしの実体は存在しないから。
(3) 訳文
209. この部で述べられている段階の教えは、これまで、二つの世界の中に存在するいろいろなものによって説明された。例えば、天使たちがいる天界の段階によって、彼らのものと熱と光の段階によって、また大気の段階によって、また人間の身体の中の、さらにまた動物界と鉱物界の中の、いろいろなものによってである。しかし、その教えはさらに拡大される。それは単に自然的なものだけでなく、市民的なもの、道徳的なもの、霊的なもの、またそれらのずべてと個々のものにまで拡大される。段階の教えがこのようなものにまでも拡大されることの理由は二つある。第一は、何らかのものを属性づけることのできるすべてのものの中に、目的、原因、結果と呼ばれる三重の実在があり、それら三つのものは互いに高さの段階にしたがっているからである。第二のは、すべての市民的なもの、道徳的なもの、霊的なものは実体から抽象された何らかのものではなく、実体であるからである。なぜなら、(前の40-43番に示されたように)愛と知恵は抽象的なものではなく、実体であるように、市民的なもの、道徳的なもの、霊的なものと呼ばれる同様なすべてのものは、そのようなものであるから。これらは確かに実体から抽象されて考えることができるが、しかしそれでも、本質的に抽象的なものではない。例として、情愛と思考、仁愛と信仰、意志と理解力は、愛と知恵と同様であるから。すなわち、これらは実体である主体なしに存在できず、主体の状態、すなわち実体の状態であるからである。それらが変化すること、それらが変化を見せることは、続くものの中で見られる。実体によって形もまた意味される、なぜなら、形なしの実体は存在しないから。
(1) 原文
210. Ex eo quod de voluntate et intellectu, deque affectione et cogitatione, tum de charitate et fide, abstracte a substantiis, quae sunt illorum subjecta, cogitari potuisset, et cogitatum sit, factum est quod justa idea de illis perierit, quae est quod sint status substantiarum seu formarum: prorsus sicut sunt sensationes, et actiones, quae nec sunt res abstractae ab organis sensoriis et motoriis; abstractae seu separatae ab illis non sunt nisi quam entia rationis; sunt enim sicut visus absque oculo, auditus absque aure, gustus absque lingua, et sic porro.
(2) 直訳
Ex eo quod de voluntate et intellectu, deque affectione et cogitatione, tum de charitate et fide, abstracte a substantiis, quae sunt illorum subjecta, cogitari potuisset, et cogitatum sit, factum est quod justa idea de illis perierit, quae est quod sint status substantiarum seu formarum: そのことから、意志と理解力について、また情愛と思考について、さらに仁愛と信仰について、実体から抽象して、それら〔実体〕はそれらの主体(対象)である、考えることができること、また考えられたこと、それらについて正しい観念が滅んだことが生じた、それは実体の、すなわち形の状態であること☆。
☆ 文が込み入っていてわかりづらくなっています。情愛や思考・・・などについて実体から抽象して考えることは「正しい観念」ではなく、それらは実体または形の状態である(というのが正しい観念である)、ということです。
prorsus sicut sunt sensationes, et actiones, quae nec sunt res abstractae ab organis sensoriis et motoriis; 完全に感覚と活動のようである、それらは感覚と運動の器官から抽象されたものでもない。
abstractae seu separatae ab illis non sunt nisi quam entia rationis; それらからの抽象または分離は、想像の所産でしかない。
sunt enim sicut visus absque oculo, auditus absque aure, gustus absque lingua, et sic porro. なぜなら、目なしの視覚のようなものであるから、耳なしの聴覚、舌なしの味覚、等々。
(3) 訳文
210. 意志と理解力、また情愛と思考、さらに仁愛と信仰について、それらの主体である実体から抽象して、考えることができ、また考えたことから、これらのものは実体の状態、すなわち形の状態であるという正しい観念が滅ぶようになった。まったく感覚と活動のようであり、それらは感覚と運動の器官から抽象されたものではない。それらから抽象または分離したものは、想像の所産でしかない。なぜなら、目のない視覚、耳のない聴覚、舌のない味覚などのようなものであるから。