QUOD DISTANTIA INTER SOLEM ET INTER ANGELOS
IN MUNDO SPIRITUALI SIT APPARENTIA SECUNDUM
RECEPTIONEM DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE AB ILLIS.
霊界の中の太陽(の間)と天使たちの間の距離は
彼らによる神的な愛と神的な知恵の
受け入れにしたがった外観である
(1) 原文
108. Omnes fallaciae, quae apud malos et apud simplices regnant, oriuntur ex apparentiis confirmatis. Qamdiu apparentiae manent apparentiae, sunt illae veritates apparentes, secundum quas unusquisque potest cogitare et loqui; at dum acceptantur pro ipsis veritatibus, quod fit dum confirmantur, tunc apparentes veritates fiunt falsitates et fallaciae. Sicut pro exemplo: apparentia est, quod sol quotidie circum tellurem feratur, et quotannis secundum ecclipticam progrediatur; hoc quamdiu non confirmatur, est veritas apparens, secundum quam quisque potest cogitare et loqui; dicere enim potest, quod sol oriatur et occidat, et per id faciat mane, meridiem, vesperam et noctem; tum quod sol nunc sit in illis aut in illis gradibus ecclipticae seu suae altitudinis, et quod per id faciat ver, aestatem, autumnum et hiemem; at dum confirmatur quod illa apparentia sit ipsa veritas, tunc confirmator cogitat et loquitur ex fallacia falsitatem. Simile est cum innumeris aliis apparentiis, non modo in naturalibus, civilibus et moralibus, sed etiam in spiritualibus.
(2) 直訳
Omnes fallaciae, quae apud malos et apud simplices regnant, oriuntur ex apparentiis confirmatis. すべての欺きは、それらは悪い者のもとと単純な者のもとを支配する、確信(確認)された外観から起こる。
Qamdiu apparentiae manent apparentiae, sunt illae veritates apparentes, secundum quas unusquisque potest cogitare et loqui; 外観が外観にとどまるかぎり、それらは外観上の真理である、それらにしたがってそれぞれの者は考えることと話すことができる。
at dum acceptantur pro ipsis veritatibus, quod fit dum confirmantur, tunc apparentes veritates fiunt falsitates et fallaciae. しかし、真理そのものとして受け入れられる時、そのことは確信される時行なわれる(生ずる)、その時、外観上の真理は虚偽と欺きとなる。
Sicut pro exemplo: たとえば、例として、
apparentia est, quod sol quotidie circum tellurem feratur, et quotannis secundum ecclipticam progrediatur; 外観である、太陽が毎日、地球のまわりを動き回ること、また毎年、黄道にしたがって進むこと。
hoc quamdiu non confirmatur, est veritas apparens, secundum quam quisque potest cogitare et loqui; このこと〔外観〕が確信されないかぎり、外観上の真理である、それにしたがってだれもが考えることと話すことができる。
dicere enim potest, quod sol oriatur et occidat, et per id faciat mane, meridiem, vesperam et noctem; なぜなら、言うことができるから、太陽は昇り、沈むこと、またそれによって朝、真昼、夕、夜をひき起す。
tum quod sol nunc sit in illis aut in illis gradibus ecclipticae seu suae altitudinis, et quod per id faciat ver, aestatem, autumnum et hiemem; さらに、太陽は今、それらの中、または黄道のまたは高さのそれらの段階の中にあること、またそれによって春、夏、秋、冬をひき起すこと。
at dum confirmatur quod illa apparentia sit ipsa veritas, tunc confirmator cogitat et loquitur ex fallacia falsitatem. しかし、確信する時、その外観が真理そのものであること、その時、確信する者は欺きから(の)虚偽を考え、話す。
Simile est cum innumeris aliis apparentiis, non modo in naturalibus, civilibus et moralibus, sed etiam in spiritualibus. 無数の他の外観と同様である、単に自然的なもの、市民的なもの、道徳的なものの中だけでなく、しかしまた霊的なものの中も。
(3) 訳文
108. 悪い者と単純な者とを支配する欺きはすべて、確信された外観から起こる。外観が外観にとどまるかぎり、それらは外観上の真理であって、だれもがそれらにしたがって考え、話すことができる。
しかし、真理そのものとして受け入れられるとき、それは確信されるとき生ずるが、そのとき、外観上の真理は虚偽と欺きとなる。
たとえば、例として、毎日、太陽が地球のまわりを動き回り、また毎年、黄道にしたがって進むことは外観である。このことが確信されないかぎり、外観上の真理であって、これにしたがって、だれもが考え、話すことができる。なぜなら、太陽は昇り、沈むこと、またそれによって、朝、昼、夕、夜がある、さらに、今、太陽は黄道のまたは高さのその段階の中にあること、またそれによって、春、夏、秋、冬がある、と言うことができるから。しかし、その外観が真理そのものであると確信するとき、確信する者は欺きから虚偽を考え、話す。他の無数の外観も、単に自然的なもの、市民的なもの、道徳的なものだけでなく、霊的なものの中の外観も同様である。
(1) 原文
109. Simile est cum distantia Solis mundi spiritualis, qui Sol est primum procedens Divini Amoris et Divinae sapientiae Domini. Veritas est quod nulla distantia sit; sed quod distantia sit apparentia secundum receptionem Divini Amoris et Divinae Sapientiae in suo gradu ab angelis. Quod distantiae in mundo spirituali sint apparentiae, constare potest ex illis quae supra demonstrata sunt, ut ex illis n. 7 ad 9, quod Divinum non sit in spatio; et ex illis n. 69 ad 72, quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio; et si non spatia sunt, nec sunt distantiae; vel quod idem, si spatia sunt apparentiae, etiam distantiae sunt apparentiae, nam distantiae sunt spatii.
(2) 直訳
Simile est cum distantia Solis mundi spiritualis, qui Sol est primum procedens Divini Amoris et Divinae sapientiae Domini. 霊界の太陽の距離と同様である、その太陽は主の神的な愛と神的な知恵から発出する最初のものである。
Veritas est quod nulla distantia sit; 真理である、何も距離は存在しないこと。
sed quod distantia sit apparentia secundum receptionem Divini Amoris et Divinae Sapientiae in suo gradu ab angelis. しかし、距離は天使たちによりその段階の中の神的な愛と神的な知恵の受け入れにしたがった外観であること。
Quod distantiae in mundo spirituali sint apparentiae, constare potest ex illis quae supra demonstrata sunt, ut ex illis n. 7 ad 9, quod Divinum non sit in spatio; 霊界の中の距離は外観であることは、それらから明らかである、それらは上に示された、例えばそれら7〔番から〕9番までから、神性は空間のなかに存在しないこと。
et ex illis n. 69 ad 72, quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio; またそれら69〔番から〕72番までから、神性は空間なしにすべての空間を満たすこと。
et si non spatia sunt, nec sunt distantiae; また(もし)空間がないなら、距離もない。
vel quod idem, si spatia sunt apparentiae, etiam distantiae sunt apparentiae, nam distantiae sunt spatii. あるいは同じことである、もし空間が外観なら、距離もまた外観である、なぜなら、距離は空間のものであるから。
(3) 訳文
109. 主の神的な愛と神的な知恵から発出する最初のものである霊界の太陽との距離も同様である。距離は何も存在しないことが真理である。しかし、距離は天使たちが彼らの段階の中で神的な愛と神的な知恵を受け入れるのにしたがった外観である。霊界の中の距離は外観であることは、前に示されたことから明らかである、それらは、例えば7から9番までの、神性は空間の中に存在しないこと。また69から72番までの、神性は空間なしにすべての空間を満たすこと。また、空間がないなら、距離もない。あるいは同じことであるが、空間が外観なら、距離もまた外観である、なぜなら、距離は空間のものであるから。