(1) 原文
85. Quod Sol alius quam sol mundi naturalis sit, hactenus ignotum fuit. Causa est, quia spirituale hominis transiit tantum in naturale ejus, ut non sciret quid spirituale, ita nec quod spiritualis mundus, in quo sunt spiritus et angeli, alius ac diversus a mundo naturali, detur. Quoniam mundus spiritualis apud illos qui in mundo naturali sunt, in tantum latuit absconditus, ideo placuit Domino aperire visum spiritus mei, ut viderem illa quae in illo mundo sunt, sicut video illa quae in mundo naturali, et dein illum mundum [1]describerem, quod factum est in opere De Caelo et Inferno, in quo in uno articulo etiam actum est de Sole illius mundi: visus enim mihi est, et apparuit simili magnitudine, qua sol mundi naturalis, et quoque similiter sicut igneus, sed rutilans magis: et notum mihi factum est, quod universum caelum angelicum sub illo Sole sit; quodque angeli tertii caeli videant illum jugiter, angeli secundi caeli saepius, et angeli primi seu ultimi caeli aliquoties. Quod omnis calor et omnis lux apud illos, tum omnia quae in illo mundo apparent, sint ex illo Sole, videbitur in sequentibus.
[1] describerem pro “describere;” nisi praetuleris datum est describere.
(2) 直訳
Quod Sol alius quam sol mundi naturalis sit, hactenus ignotum fuit. 自然界の太陽以外に他の太陽があること、これまで知られていなかった。
Causa est, quia spirituale hominis transiit tantum in naturale ejus, ut non sciret quid spirituale, ita nec quod spiritualis mundus, in quo sunt spiritus et angeli, alius ac diversus a mundo naturali, detur. 理由である、人間の霊的なものは彼の自然的なものにそれほどに変わったので、何が霊的なものか知らないように、このように(したがって)霊界〔が存在する〕こと、その中に霊と天使たちがいる、自然界から別のそして異なった、存在する。
Quoniam mundus spiritualis apud illos qui in mundo naturali sunt, in tantum latuit absconditus, ideo placuit Domino aperire visum spiritus mei, ut viderem illa quae in illo mundo sunt, sicut video illa quae in mundo naturali, et dein illum mundum [1]describerem, quod factum est in opere De Caelo et Inferno, in quo in uno articulo etiam actum est de Sole illius mundi: 自然界の中にいる者たちのもとの霊界は、それほどに隠されて隠れているので、それゆえ、主は私の霊の視覚を開くことを喜ばれた、その世界の中のそれらを私が見るようにと、自然界の中のものそれらを私が見るように、またその後、その世界を私が記述する、それは著作『天界と地獄』の中でなされた、その中の一つの章の中でもまたその世界の太陽について扱われている。
isus enim mihi est, et apparuit simili magnitudine, qua sol mundi naturalis, et quoque similiter sicut igneus, sed rutilans magis: なぜなら、私に見られた、また同じ大きさに見えた、自然界の太陽それと、そしてまた同様に火のよう〔であった〕(のように)、しかし、さらに赤く輝く。
et notum mihi factum est, quod universum caelum angelicum sub illo Sole sit; また、私によく知られたことがなされた、天使の全天界はその太陽の下にあること。
quodque angeli tertii caeli videant illum jugiter, angeli secundi caeli saepius, et angeli primi seu ultimi caeli aliquoties. そして第三の天界の天使たちは常に、第二の天界の天使たちはしばしば、また第一または最も低い(最も外の)天界の天使たちは時々。
Quod omnis calor et omnis lux apud illos, tum omnia quae in illo mundo apparent, sint ex illo Sole, videbitur in sequentibus. 彼らのもとのすべての熱とすべての光は、さらにその世界の中に見られるすべてのものは、その太陽から存在すること、続くものの中で見られる。
[1] describerem pro “describere;” nisi praetuleris datum est describere. 注[1] 「describere」の代わりにdescriberem。もしあなたがdatum est describereを優先させないなら。
(3) 訳文
85. 自然界の太陽以外に他の太陽があることは、これまで知られていなかった。その理由は、人間の霊的なものが、何が霊的なものか、また自然界とは別に、異なった霊界が存在し、こうしてそこに霊と天使たちがいることを知らないほどにまで、自然的なものに変わったからである。自然界の中にいる者たちのもとにある霊界は、それほどに隠されているので、それゆえ、主は、自然界の中のものを見るように、その世界の中のものを私が見、またその後、その世界を私が記述するようにと、私の霊の視覚を開くことを喜ばれた。それは著作『天界と地獄』の中でなされ、その中の一章では、その世界の太陽について扱われている。なぜなら、自然界の太陽と同じ大きさに現われ、そしてまた同じく火のようであり、しかし、さらに赤く輝いて、私に見られたから。また、天使の全天界が、第三の天界の天使たちは常に、第二の天界の天使たちはしばしば、また第一または最も低い天界の天使たちは時々、その太陽の下にあることも、私によく知るようにされた。彼らのもとのすべての熱とすべての光は、さらにその世界の中に見られるすべてのものは、その太陽から存在するが、このことは続くものの中で見られる。
(1) 原文
86. Sol ille non est Ipse Dominus, sed ex Domino; est Divinus Amor et Divina Sapientia procedens, quae ut Sol in illo mundo apparent: et quia Amor et Sapientia in Domino unum sunt (ut in Prima parte ostensum est), dicitur quod Sol ille sit Divinus Amor; Divina enim Sapientia est Divini Amoris, ita quoque illa est Amor.
(2) 直訳
Sol ille non est Ipse Dominus, sed ex Domino; その太陽は主ご自身ではない、しかし、主から。
est Divinus Amor et Divina Sapientia procedens, quae ut Sol in illo mundo apparent: 神的な愛と神的な知恵から発出するものである、それは、その世界の中の太陽として見える。
et quia Amor et Sapientia in Domino unum sunt (ut in Prima parte ostensum est), dicitur quod Sol ille sit Divinus Amor; また、愛と知恵は主の中で一つであるので(第一部で示されたように)、その太陽は神的な愛であることが言われる。
Divina enim Sapientia est Divini Amoris, ita quoque illa est Amor. なぜなら、神的な知恵は神的な愛のものであるから、このようにまたそれは愛である。
(3) 訳文
86. その太陽は主ご自身ではなく、主からのものである。その世界で太陽として見えるものは神的な愛と神的な知恵から発出するものである。また、(第一部で示されたように)愛と知恵は主の中で一つであるので、その太陽は神的な愛である、と言われる。なぜなら、神的な知恵は神的な愛のものであり、このようにそれはまた愛であるから。