原典講読『神の愛と知恵』 40, 41

     QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA SIT SUBSTANTIA ET QUOD SIT FORMA.
     神的な愛と神的な知恵は実体であること、また形であること
(1) 原文
40. Idea vulgarium hominum de amore et de sapientia, est sicut de volatili et fluente in subtili aere seu aethere; aut sicut de exhalato ab aliquo tali; et vix aliquis cogitat, quod sint realiter et actualiter substantia et forma. Illi qui vident, quod sint substantia et forma, usque percipiunt amorem et sapientiam extra subjectum ut profluentia ex illo; et quod extra subjectum ut profluens ab illo percipiunt, tametsi ut volatile et fluens, etiam vocant substantiam et formam; non scientes quod amor et sapientia sint ipsum subjectum, et quod id quod extra illud percipitur ut volatile et fluens, sit modo apparentia status subjecti in se. Causae, quod hoc non hactenus visum sit, sunt [1]plures. Inter illas est, quod apparentiae sint primae ex quibus mens humana format suum intellectum, et quod discutere illas nequeat nisi ex indagatione causae; et si causa alte latet, illam indagare nequit, nisi intellectum teneat diu in luce spirituali, in qua illum diu tenere nequit propter lucem naturalem quae continue retrahit. Veritas usque est, quod amor et sapientia sint realis et actualis substantia et forma, quae faciunt ipsum subjectum.
[1] plures pro “plures causae”
(2) 直訳
Idea vulgarium hominum de amore et de sapientia, est sicut de volatili et fluente in subtili aere seu aethere; 愛についてと知恵についての普通の人間の観念は、微細な(薄い)空気またはエーテルの中に飛んで流れるものについてのようである。
aut sicut de exhalato ab aliquo tali; または、そのような何らかのものから発散するものについてのよう〔である〕。
et vix aliquis cogitat, quod sint realiter et actualiter substantia et forma. そしてほとんどだれも考えない、実際にまた事実上、実体と形であること。
Illi qui vident, quod sint substantia et forma, usque percipiunt amorem et sapientiam extra subjectum ut profluentia ex illo; 彼らは、見る者たちは、実体と形であること、それでも愛と知恵を主体の外に、それから流れ出るもののように知覚する。
et quod extra subjectum ut profluens ab illo percipiunt, tametsi ut volatile et fluens, etiam vocant substantiam et formam; そして、主体の外にそれから流れ出るようなものを知覚する、それでも飛んで流れるような〔ものでも〕、さらにまた実体と形と呼ぶ。
non scientes quod amor et sapientia sint ipsum subjectum, et quod id quod extra illud percipitur ut volatile et fluens, sit modo apparentia status subjecti in se. 愛と知恵は実体そのものであることを知らないで、またそれはその外で飛んで流れるように知覚されるものは、単に本質的に実体の外観の状態であること。
Causae, quod hoc non hactenus visum sit, sunt [1]plures. 理由が、このことがこれまで見られなかったこと、多くある。
Inter illas est, quod apparentiae sint primae ex quibus mens humana format suum intellectum, et quod discutere illas nequeat nisi ex indagatione causae; それらの間にある、外観は最初のものであること、それらから人間は自分の理解力を形作る、そしてそれらを追い払うことができないこと、原因の探し出すこと(探求)からでないなら。
et si causa alte latet, illam indagare nequit, nisi intellectum teneat diu in luce spirituali, in qua illum diu tenere nequit propter lucem naturalem quae continue retrahit. そしてもし原因が深く隠れているなら、それらを探し出すことができない、理解力を霊的な光の中に長い間保たないなら、その〔光の〕中にそれ〔理解力〕を長い間保つことができない、自然的な光のために、それは絶えず引き戻す。
Veritas usque est, quod amor et sapientia sint realis et actualis substantia et forma, quae faciunt ipsum subjectum. それでも真理である、愛と知恵は現実のまた実際の実体と形であること、それらは主体そのものをつくること。
[1] plures pro “plures causae” 注[1] 「plures causae」の代わりにplures
(3) 訳文
40. 愛と知恵について、普通の人間の観念は、薄い空気またはエーテルの中を飛んで流れるもの、または、そのような何らかのものから発散するもののようであり、ほとんどだれも、実際にまた事実上、実体と形であることを考えない。実体と形であると知る者たちでも、愛と知恵を、主体の外の、主体から流れ出るもののように知覚している。そして、主体の外のそれから流れ出るようなものを知覚しても、それでも飛んで流れるようなものを、愛と知恵は実体そのものであることを、またその外で飛んで流れるように知覚されるものは、単に本質的に実体の外観の状態であること知らないで、さらにまた実体と形と呼んでいる。このことがこれまで知られなかった理由は多い。それらの理由のうちに、外観は、それらから人間は自分の理解力を形作る最初のものであって、原因を探し出さないなら、その外観を追い払うことができないことがある。そしてもし原因が深く隠れているとき、理解力を霊的な光の中に長い間保たないなら、原因を探し出すことができず、絶えず引き戻す自然的な光のために、その光の中に理解力を長い間保つことができない。それでも、愛と知恵は現実で実際の実体と形であって、それらは主体そのものをつくることは真理である。
(1) 原文
41. Sed hoc quia contra apparentiam est, videri potest sicut non merens fidem, nisi demonstretur; et hoc demonstrari non potest nisi quam per talia quae homo percipere potest ex sensu sui corporis; quare per illa demonstrabitur. Sunt homini quinque sensus externi, qui vocantur tactus, gustus, olfactus, auditus et visus. Subjectum Tactus est Cutis, qua homo circumcinctus est; ipsa substantia et forma cutis faciunt ut sentiat applicata; sensus tactus non est in illis quae applicantur, sed est in substantia et forma cutis, quae sunt subjectum; sensus ille est modo affectio ejus ab applicatis. Simile est cum gustu; hic sensus est modo affectio substantiae et formae, quae sunt linguae; lingua est subjectum. Simile est cum olfactu; quod odor afficiat nares et quod sit in naribus, et quod sit affectio illarum ab odoriferis tangentibus, notum est. Simile est cum auditu; apparet sicut auditus sit in loco ubi sonus inchoat, sed auditus est in aure, et est affectio substantiae et formae ejus; quod auditus sit in distantia ab aure, est apparentia. Simile est cum visu; apparet dum homo videt objecta ad distantiam sicut visus ibi sit, sed usque est in oculo, qui est subjectum, et similiter est affectio ejus: distans est solum ex judicio concludente de spatio ex intermediis, vel ex diminutione et inde obscuratione objecti, cujus imago sistitur intus in oculo secundum angulum incidentiae. Inde patet, quod visus non exeat ab oculo ad objectum, sed quod imago objecti intret oculum, et afficiat substantiam et formam ejus: simile enim est cum visu quemadmodum est cum auditu; auditus nec exit ab aure ad captandum sonum, sed sonus intrat aurem, et afficit. Ex his constare potest, quod affectio substantiae et formae, quae facit sensum, non sit separatum quid a subjecto, sed solum faciat mutationem in illo, subjecto remanente subjecto tunc ut prius, et postea. Inde sequitur quod visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, non sit aliquod volatile effluens ex illorum organis, sed quod sint organa in sua substantia et forma spectata, quae dum afficiuntur fit sensus.
(2) 直訳
Sed hoc quia contra apparentiam est, videri potest sicut non merens fidem, nisi demonstretur; しかし、このことは外観に反しているので、信頼(信仰)に値しないように見られることができる、証明されないなら。
et hoc demonstrari non potest nisi quam per talia quae homo percipere potest ex sensu sui corporis; そしてこのことは証明されることができない、このようなものによって以外でないなら、それは人間が自分の身体の感覚から知覚することができる。
quare per illa demonstrabitur. それゆえ、それらによって証明される〔接続法未来〕。
Sunt homini quinque sensus externi, qui vocantur tactus, gustus, olfactus, auditus et visus. 人間に五つの外なる感覚がある、それらは触覚、味覚、嗅覚、聴覚と視覚と呼ばれる。
Subjectum tactus est cutis, qua homo circumcinctus est; 触覚の主体は皮膚である。
ipsa substantia et forma cutis faciunt ut sentiat applicata; 皮膚の主体と形そのものは、感じるようにする、接触したものを。
sensus tactus non est in illis quae applicantur, sed est in substantia et forma cutis, quae sunt subjectum; 触覚の感覚はそれらの中にない、接触されるもの、しかし、皮膚の実体と形の中にある、それらは主体である。
sensus ille est modo affectio ejus ab applicatis. その感覚は単にその働きかけられた状態である、接触したものから。
Simile est cum gustu; 同様である、味覚と。
hic sensus est modo affectio substantiae et formae, quae sunt linguae; この感覚は単に実体と形が働きかけられた状態である、それらは舌である。
lingua est subjectum. 舌が主体である。
Simile est cum olfactu; 同様である、嗅覚と。
quod odor afficiat nares et quod sit in naribus, et quod sit affectio illarum ab odoriferis tangentibus, notum est. においは鼻と鼻の中にあるものに働きかけること、そして〔においは〕それらの働きかけられたものであること、においを放つものの触れたものから、よく知られている。
Simile est cum auditu; 同様である、聴覚と。
apparet sicut auditus sit in loco ubi sonus inchoat, sed auditus est in aure, et est affectio substantiae et formae ejus; 聴覚はそこに音が始まる場所にあるように見える、しかし、聴覚は耳の中にある、そしてその実体と形が働きかけられたものである。
quod auditus sit in distantia ab aure, est apparentia. 聴覚が耳から隔たりの中にあることは、外観である。
Simile est cum visu; 同様である、視覚と。
apparet dum homo videt objecta ad distantiam sicut visus ibi sit, sed usque est in oculo, qui est subjectum, et similiter est affectio ejus: 人間が対象を隔たりに向けて見る時、そこに視覚があるかのように、しかし、それでも目の中にある、それは主体である、そして同様にその働きかけられたものである。
distans est solum ex judicio concludente de spatio ex intermediis, vel ex diminutione et inde obscuratione objecti, cujus imago sistitur intus in oculo secundum angulum incidentiae. 距離は単に空間について中間のものから結論付けられた判断からのものである、あるいは対象の縮小とそこからの暗さ(ぼんやりとしていること)から、その像は目の中の内部につくられる、入射角(の角度)にしたがって。
Inde patet, quod visus non exeat ab oculo ad objectum, sed quod imago objecti intret oculum, et afficiat substantiam et formam ejus: ここから明らかである、視覚は目から対象へ出ないこと、しかし、対象の像が目に入ること、そしてその実体と形に働きかける。
simile enim est cum visu quemadmodum est cum auditu; なぜなら、視覚と同様であるから、聴覚のようにである。
auditus nec exit ab aure ad captandum sonum, sed sonus intrat aurem, et afficit. 聴覚も耳から出ない、音を捕らえるために、しかし、音が耳に入る、そして働きかける。
Ex his constare potest, quod affectio substantiae et formae, quae facit sensum, non sit separatum quid a subjecto, sed solum faciat mutationem in illo, subjecto remanente subjecto tunc ut prius, et postea. これらから明らかにすることができる、実体と形の(=に)働きかけることは、それは感覚を生じること、主体から何か分離したものではない、しかし、単にその中に変化を生む、実体で残って実体で☆、その時、最初のように、またその後。
☆ 独立奪格句ですね。周囲に合わせて適当に訳すことになります。
Inde sequitur quod visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, non sit aliquod volatile effluens ex illorum organis, sed quod sint organa in sua substantia et forma spectata, quae dum afficiuntur fit sensus. ここから帰結される、視覚、聴覚、嗅覚、味覚と触覚は、その器官から飛んで流れる何らかのものではないこと、しかし、器官であること、その中に実体と形が見られる、それは働きかけられるとき感覚が生じる。
(3) 訳文
41. しかし、このことは外観に反しているので、証明されないなら信頼に値しないように見られてしまい、そしてこのことは人間が自分の身体の感覚から知覚することができるようなものによってしか証明されることができない。それゆえ、それらによって証明しよう。
 人間に触覚、味覚、嗅覚、聴覚、視覚と呼ばれる五つの外なる感覚がある。触覚の主体は皮膚であり、皮膚の主体と形そのものは、接触したものを感じるようにする。触覚の感覚は、接触されるものの中になく、主体である皮膚の実体と形の中にある。その感覚は単に接触したものから働きかけられたその状態である。味覚も同様であり、この感覚は単に舌である実体と形が働きかけられた状態である。舌が主体である。嗅覚も同様であり、においは鼻と鼻の中にあるものに働きかけ、そしてにおいは、においを放つもの〔からのもの〕に触れて、それらから働きかけられたものであることはよく知られている。聴覚も同様であり、聴覚は音が始まる場所にあるように思えるが、しかし、聴覚は耳の中にあり、その実体と形が働きかけられたものである。聴覚が耳から隔ったものの中にあることは外観である。視覚も同様であり、人間が隔った対象をそこに視覚があるかのように見る時、それでもそれは主体である目の中にあり、同様に働きかけられたものである。距離は単に空間について中間のものから、あるいは対象の縮小とそこからのぼやけから結論づけられた判断からのものであって、その像は入射角にしたがって目の中の内部につくられている。ここから、視覚は目から対象へ出て行くものではなく、対象の像が目に入ってくること、そしてその実体と形に働きかけることが明らかである。なぜなら、視覚は聴覚と同様であるから。聴覚も音を捕らえるために耳から出ないで、音が耳に入り、働きかける。これらから、実体と形に働きかけることは、感覚を生じること、〔そしてそれは〕主体から分離したものではなく、、単にその中に変化を生み、その時、実体は実体のまま、最初のように、またその後も残っていることを明らかにすることができる。ここから、視覚、聴覚、嗅覚、味覚、触覚は、その器官から何か飛んで流れるものではなく、その中に実体と形が見られる器官であり、それは働きかけられるとき感覚を生じることが帰結される。

コメントを残す