QUOD DIVINUM NON SIT IN SPATIO.
神性は空間の中に存在しないこと。
(1) 原文
7. Quod Divinum seu Deus non sit in spatio, tametsi est omnipraesens, et apud unumquemvis hominem in mundo, et apud unumquemvis angelum in caelo, et apud unumquemvis spiritum sub caelo, non potest idea mere naturali comprehendi, sed potest idea spirituali. Quod id non possit idea naturali comprehendi, est quia in illa est spatium; formata enim est ex talibus quae in mundo sunt, in quorum omnibus et singulis, quae spectantur oculis, est spatium; omne magnum et parvum ibi est spatii; omne longum, latum et altum ibi est spatii; verbo omnis mensura, figura et forma ibi est spatii; quare dictum est, quod non possit idea mere naturali comprehendi, quod Divinum non sit in spatio, cum dicitur quod sit ubivis. Sed usque potest homo comprehendere id cogitatione naturali, modo in illam admittat aliquid lucis spiritualis; quare primum aliquid dicetur de idea et inde cogitatione spirituali. Idea spiritualis non trahit aliquid ex spatio, sed omne suum trahit ex statu. Status dicitur de amore, de vita, de sapientia, de affectionibus, de gaudiis inde; in genere de bono et de vero. Idea vere spiritualis de illis non commune habet cum spatio; est superior, et spectat ideas spatii sub se sicut coelum spectat terram. At quia angeli et spiritus aeque vident oculis ut homines in mundo, et objecta non videri possunt nisi in spatio, ideo in mundo spirituali, ubi spiritus et angeli sunt, apparent spatia similia spatiis in terris, at usque non sunt spatia, sed apparentiae; non enim sunt fixa et stata sicut in terris; possunt enim elongari et contrahi, possunt mutari et variari; et quia sic non possunt mensura determinari, non possunt ibi aliqua idea naturali, sed solum idea spirituali comprehendi; quae non alia est de distantiis spatii, quam sicut de distantiis boni aut de distantiis veri, quae sunt affinitates et similitudines secundum status eorum.
(2) 直訳
Quod Divinum seu Deus non sit in spatio, tametsi est omnipraesens, et apud unumquemvis hominem in mundo, et apud unumquemvis angelum in caelo, et apud unumquemvis spiritum sub caelo, non potest idea mere naturali comprehendi, sed potest idea spirituali. 神性あるいは神は空間の中に存在ないことは、それでも遍在である、そして世の中のそれぞれの人間のもとに、そして天界の中のぞれぞれの天使のもとに、そして天界の下のそれぞれの霊のもとに、単なる自然的な観念は理解することできない、しかし、霊的な観念はできる。
Quod id non possit idea naturali comprehendi, est quia in illa est spatium; それを自然的な観念が理解できないことは、その中に空間が存在するからである。
formata enim est ex talibus quae in mundo sunt, in quorum omnibus et singulis, quae spectantur oculis, est spatium; なぜなら、このようなものから形成されているから、それらは世の中にあるもの、それらの中にすべてと個々のもの、それらは目で見られる、〔そこには〕空間がある。
omne magnum et parvum ibi est spatii; すべての大きいものや小さいもの、そこに空間のものである。
omne longum, latum et altum ibi est spatii; すべての、長さ、幅、高さは、そこに空間のものである。
verbo omnis mensura, figura et forma ibi est spatii; 一言でいえば、すべての量、形状や形は、そこに空間のものである。
quare dictum est, quod non possit idea mere naturali comprehendi, quod Divinum non sit in spatio, cum dicitur quod sit ubivis. それゆえ、言われる、単なる自然的な観念は理解されることができないこと、神性は空間の中に存在しないこと、どこでも存在することは言われるとき。
Sed usque potest homo comprehendere id cogitatione naturali, modo in illam admittat aliquid lucis spiritualis; しかし、それでも、人間はそのことを自然的な思考で理解するができる、ただその中に何らかの霊的な光が入ることを許すだけ〔で〕。
quare primum aliquid dicetur de idea et inde cogitatione spirituali. それゆえ、最初に何らかのことが言われる、霊的な観念とそこからの思考について。
Idea spiritualis non trahit aliquid ex spatio, sed omne suum trahit ex statu. 霊的な観念は、空間から何らかのものを得ない、しかし、そのすべてのものを状態から得る。
Status dicitur de amore, de vita, de sapientia, de affectionibus, de gaudiis inde; 状態は、愛について、いのちについて、知恵について、情愛について、ここから楽しさについて言われる。
in genere de bono et de vero. 全般的に、善についてと真理について〔言われる〕。
Idea vere spiritualis de illis non commune habet cum spatio; これらについて真の霊的な観念は、空間と共通なものを持たない☆。
☆ 「空間と共通なものを持たない」は「空間と無縁である、関わらない」と思えばよいでしょう。
est superior, et spectat ideas spatii sub se sicut coelum spectat terram. より上のものである、そして空間の観念をそれ自体の下に天(界)が地を見るように見る。
At quia angeli et spiritus aeque vident oculis ut homines in mundo, et objecta non videri possunt nisi in spatio, ideo in mundo spirituali, ubi spiritus et angeli sunt, apparent spatia similia spatiis in terris, at usque non sunt spatia, sed apparentiae; しかし、天使と霊たちは等しく目で見る、世の中の人間のように、そして対象は空間の中でないなら見られることはできないので、それゆえ、霊界の中で、そこに霊と天使たちがいる、空間は地上の空間と同様に見える、しかし、それでも空間ではない、しかし、外観〔である〕。
non enim sunt fixa et stata sicut in terris; なぜなら、地上のように固定した不変のものではないから。
possunt enim elongari et contrahi, possunt mutari et variari; なぜなら、動かされる(移される)ことと引き寄せられることができる、変えられることと多様にされる(変化される)ことができるから。
et quia sic non possunt mensura determinari, non possunt ibi aliqua idea naturali, sed solum idea spirituali comprehendi; そしてこのようなので測定で定められることはできない、そこに何らかの自然的な観念は〔理解されることが〕できない、しかし、霊的な観念だけが理解されることができる。
quae non alia est de distantiis spatii, quam sicut de distantiis boni aut de distantiis veri, quae sunt affinitates et similitudines secundum status eorum. それ〔霊的な観念〕は空間の距離について他のものではない、善の距離についてまたは真理の距離についてのような以外の、それらはそれらの状態にしたがって姻戚関係(親近感)と似寄り(類似)である。
(3) 訳文
7. 神性あるいは神は、空間の中に存在しないが、それでも世のそれぞれの人間のもとに、天界のぞれぞれの天使のもとに、そして天界の下のそれぞれの霊のもとに遍在することは、単なる自然的な観念で理解することできないが、しかし、霊的な観念で理解できる。そのことを自然的な観念が理解できないのは、その観念の中に空間が存在するからである。なぜなら、世の中にあって、目で見られるすべてと個々のものは空間の中にあるようなものから形成されているから。そこの大小すべてのものは空間に属する。そこのすべての長さ、幅、高さは空間に属する。一言でいえば、そこのすべての量、形状、形は空間に属する。それゆえ、神性は空間の中に存在しないで、どこでも存在する、と言われるとき、単なる自然的な観念では理解されることができない、と言うのである。しかしそれでも、人間はそのことを自然的な思考で、その中に何らかの霊的な光が入ることを許すときにだけ理解するができる。それゆえ、最初に、霊的な観念とそこからの思考について何らかのことが言われる。霊的な観念は、空間からは何も得ないで、すべてを状態から得ている。状態とは、愛、いのち、知恵、情愛、そこから楽しさについて、全般的に、善と真理について言われる。これらについて、真に霊的な観念は空間と共通なものを持たない。〔霊的な観念は〕上位のものであって、〔自然的な観念からの〕空間の観念を天が地を見るようにそれの下に見ている。しかし、天使と霊たちは世の人間と等しく目で見ており、またその対象は空間の中でないなら見られることはできないので、それゆえ、霊と天使たちがいる霊界では、そこの空間は地上の空間と同様に見える。しかし、それでも空間ではなく、外観である。なぜなら、地上のように固定した不変のものではないから。というのも、移され、引き寄せられること、変えられ、変化されることができるから。のようなものなので測定で定められることはできず、何らかの自然的な観念では理解されることができず、霊的な観念だけにより理解されることができる。その霊的な観念からは、空間の距離については善または真理の距離のようなものであって、それ以外のものではなく、その距離は親近感と類似の状態にしたがっている。
日: 2009年8月14日
原典講読『神の愛と知恵』 8, 9, 10
(1) 原文
8. Ex his constare potest, quod homo ex idea mere naturali non comprehendere possit, quod Divinum sit ubivis et tamen non in spatio, et quod angeli et spiritus id clare comprehendant; consequenter quod etiam homo possit, modo in cogitationem suam admittat aliquid lucis spiritualis. Causa quod homo possit comprehendere, est quia non corpus ejus cogitat, sed spiritus ejus; ita non naturale ejus, sed spirituale ejus.
(2) 直訳
Ex his constare potest, quod homo ex idea mere naturali non comprehendere possit, quod Divinum sit ubivis et tamen non in spatio, et quod angeli et spiritus id clare comprehendant; これらから明らかにすることができる、人間は単なる自然的な観念から理解することができないこと、神性はどこにでも存在すること、そしてそれでも空間の中でなはない、そして天使と霊たちはそのことを明らかに理解すること。
consequenter quod etiam homo possit, modo in cogitationem suam admittat aliquid lucis spiritualis. 結果として、人間もまた〔理解〕できること、もし自分の思考の中に何らかの霊的な光が入ることを許すなら。
Causa quod homo possit comprehendere, est quia non corpus ejus cogitat, sed spiritus ejus; 人間が理解することのできる理由は、彼の身体が考えるのではない、しかし彼の霊が〔考える〕からである。
ita non naturale ejus, sed spirituale ejus. このように彼の自然的なものでなく、しかし彼の霊的なものが〔考える〕。
(3) 訳文
8. これらから、神性はどこにでも存在するが、それでも空間の中ではないことを、人間は単なる自然的な観念からは理解することができが、天使と霊たちはそのことをはっきりと理解すること、その結果、人間もまた、自分の思考の中に何らかの霊的な光が入ることを許すなら、理解できることを明らかにすることができる。人間が理解することのできる理由は、身体ではなく、霊が考える、したがって彼の自然的なものでなく、彼の霊的なものが考えるからである。
(1) 原文
9. Quod autem plures id non comprehendant, est quia amant naturale, et ideo non volunt cogitationes intellectus sui supra illud elevare in lucem spiritualem; et qui non volunt, illi non possunt nisi ex spatio cogitare, etiam de Deo; et cogitare de Deo ex spatio, est de extenso naturae. Hoc praemittendum est, quia absque scientia et aliqua perceptione quod Divinum non sit in spatio, non aliquid intelligi potest de Divina Vita, quae est Amor et Sapientia, de quibus hic agitur; et inde parum si quicquam de Divina Providentia, Omnipraesentia, Omniscientia, Omnipotentia, Infinitate et Aeternitate, de quibus in serie agendum est.
(2) 直訳
Quod autem plures id non comprehendant, est quia amant naturale, et ideo non volunt cogitationes intellectus sui supra illud elevare in lucem spiritualem; しかしながら、多くの者はこのことを理解しないこと、自然的なものを愛するので、そしてそれゆえ、自分の理解力の思考を霊的な光の中に上げることを欲しない。
et qui non volunt, illi non possunt nisi ex spatio cogitare, etiam de Deo; そして欲しない者らは、彼らは空間から考えることしかできない、神についてもまた。
et cogitare de Deo ex spatio, est de extenso naturae. そして神について空間から考えることは、自然の拡大についてから〔考えること〕である。
Hoc praemittendum est, quia absque scientia et aliqua perceptione quod Divinum non sit in spatio, non aliquid intelligi potest de Divina Vita, quae est Amor et Sapientia, de quibus hic agitur; このことはあらかじめ言っておかなくてはならない、知識と何らかの知覚なしに、神性が空間の中に存在しないこと、神的ないのちについて何かが理解されることができないので、それは愛と知恵である、それらについここで扱われる。
et inde parum si quicquam de Divina Providentia, Omnipraesentia, Omniscientia, Omnipotentia, Infinitate et Aeternitate, de quibus in serie agendum est. またここから、ほとんど〔理解され〕ない、もしどんなものでも、神的な摂理、遍在、全知、全能、無限と永遠について、それらについて(これから)この中に扱われる。
(3) 訳文
9. しかし、多くの者は自然的なものを愛するので、このことを理解せず、それゆえ、自分の理解力の思考を霊的な光の中に上げることを欲しない。そして欲しない者らは、神についてもまた空間から考えることしかできない。神について空間から考えるとは、大自然の広がりから考えることである。このことをあらかじめ言っておかなくてはならないのは、神性が空間の中に存在しないという何らかの知識と知覚なしに、ここで扱われる愛と知恵である神的ないのちについて何も理解できず、またここから、これから扱われる神的な摂理、遍在、全知、全能、無限、永遠について、これらについてのどんなこともまたほとんど理解されなくなるからである。
(1) 原文
10. Dictum est, quod in mundo spirituali aeque appareant spatia ut in mundo naturali, consequenter etiam distantiae; sed quod sint apparentiae secundum affinitates spirituales quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri. Inde est, quod Dominus, tametsi est in coelis apud angelos ubique, usque appareat alte supra illos ut Sol: et quia receptio amoris et sapientiae facit affinitatem cum Ipso, ideo [1]propiores Ipsi apparent Coeli ubi angeli in [2]propiore affinitate ex receptione sunt, quam qui in remotiore: ex eo etiam est, quod caeli, qui tres sunt, inter se distincti sint, similiter societates cujusvis caeli; tum quod inferni sub illis sint remoti secundum rejectionem amoris et sapientiae. Simile est cum hominibus, in quibus et apud quos Dominus praesens est in universo terrarum orbe; et hoc unice ex causa, quia Dominus non est in spatio.
[1] propiores pro “propriores” [2] propiore pro “propriore”
(2) 直訳
Dictum est, quod in mundo spirituali aeque appareant spatia ut in mundo naturali, consequenter etiam distantiae; 言われた、霊界の中に等しく空間が見られること、自然界の中のように、結果として距離もまた。
sed quod sint apparentiae secundum affinitates spirituales quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri. しかし、霊的な姻戚関係(親近感)にしたがった外観であること、それは愛と知恵のもの、すなわち善と真理のものである。
Inde est, quod Dominus, tametsi est in coelis apud angelos ubique, usque appareat alte supra illos ut Sol: ここからである、主は、天界の中にいるけれども、どこでも天使たちのもとに、それでも彼らの上方の高いところに太陽として見える。
et quia receptio amoris et sapientiae facit affinitatem cum Ipso, ideo [1]propiores Ipsi apparent caeli ubi angeli in [2]propiore affinitate ex receptione sunt, quam qui in remotiore: そして愛と知恵の受け入れがその方との姻戚関係(親近感)を生ずるので、それゆえ、天界はその方のさらに近くに見える、そこに天使たちは受け入れからさらに近い姻戚関係(親近感)中に、さらに遠い〔姻戚関係(親近感)〕の者よりも。
ex eo etiam est, quod caeli, qui tres sunt, inter se distincti sint, similiter societates cujusvis caeli; そしてまたこのことからである、天界は、それは三つある、それら自体の間で区別される、同様に天界のそれぞれの社会。
tum quod inferni sub illis sint remoti secundum rejectionem amoris et sapientiae. さらにそれらの下の地獄は、愛と知恵の拒絶にしたがって遠く離れていること。
Simile est cum hominibus, in quibus et apud quos Dominus praesens est in universo terrarum orbe; 人間もまた同様である、その者の中にまたその者のともに、主は現在する、全地球の中の。
et hoc unice ex causa, quia Dominus non est in spatio. そしてこのことはまったく(もっぱら)理由から、主は空間の中に存在しないから。
[1] propiores pro “propriores” [1] 「propriores」の代わりにpropiores〔「さらに正しく」でなく「さらに近くに」〕
[2] propiore pro “propriore” [2] 「propriore」の代わりにpropiore〔「さらに正しい」でなく「さらに近い」〕
(3) 訳文
10. 霊界でも、自然界と等しく、空間が見られ、その結果、距離もまた見られる、と言われた。しかし、愛と知恵のもの、すなわち善と真理のものである霊的な親近感にしたがった外観である。ここから、主は、天界の中のどこでも天使たちのもとにおられるれども、それでも彼らの上方の高いところに太陽として見られる。そして愛と知恵の受け入れによりその方との親近感が生ずるので、それゆえ、強い親近感をもって受け入れる天使たちの天界は、親近感の薄い者の天界よりも、さらにその方の近くに見える。そしてまたこのことから、三つの天界があって、互いに区別され、天界のそれぞれの社会も同様である。さらに、それらの下にある地獄は、愛と知恵の拒絶にしたがって遠く離れている。全地球の人間もまた同様であり、その者のうちに、またその者のともに、主は現在される。そしてこのことはひとえに、主は空間の中に存在されない、という理由によるのである。