(1) 原文
COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE LIBERO HOMINIS, DE INFLUXU,
ET DE SPIRITIBUS PER QUOS COMMUNICATIONES FIUNT.
DE LIBERO.
Quod omne liberum sit amoris seu affectionis, quoniam quod homo amat, hoc libere facit (n. 2870, 3158, 8907 [? 8987], 8990, 9585, 9591).
Quia liberum est amoris, quod sit vita cujusvis (n. 2873).
Quod nihil appareat ut proprium, nisi quod ex libero (n. 2880).
Quod sit liberum caeleste et liberum infernale (n. 2870, 2873, 2874, 9589, 9590).
[2] Quod liberum caeleste sit amoris caelestis, seu amoris boni et veri (n. 1947, 2870, 2872).
Et quia amor boni et veri est a Domino, quod ipsum liberum sit duci a Domino (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 9096, 9586, 9587, 9589-9591).
Quod homo in liberum caeleste introducatur a Domino per regenerationem (n. 2874, 2875, 2882, 2892).
Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031, 8700).
Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, ac ei appropriari apparenter ut suum (n. 2877, 2879, 2880, 2888).
Quod nihil conjungatur homini, quod fit in coacto (n. 2875, 8700).
Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes salvarentur (n. 2881).
Quod coactum in reformatione sit damnosum (n. 4031).
Quod omnis cultus ex libero sit cultus, non autem qui ex coacto (n. 1947, 2880, 7349, 10097).
Quod paenitentia fieri debeat in statu libero, et quod quae fit in statu coacto non valeat (n. 8392).
Status coacti, quinam (n. 8392).
[3] Quod datum sit homini ex libero rationis agere, ut ei provideatur bonum, et quod ideo homo sit in libero cogitandi et volendi etiam malum, et quoque faciendi quantum non leges vetant (n. 10777).
Quod homo teneatur a Domino inter caelum et infernum, et sic in aequilibrio, ut sit in libero propter reformationem (n. 5982, 6477, 8209, 8907 [? 8987]).
Quod id maneat quod inseminatur in libero, non autem quod in coacto (n. 9588).
Quod ideo nusquam alicui auferatur liberum (n. 2876, 2881).
Quod nullus a Domino cogatur (n. 1937, 1947).
Quod se cogere sit ex libero, non autem cogi (n. 1937, 1947).
Quod homo se cogere debeat ad resistendum malo (n. 1937, 1947, 7914).
Et quoque ad faciendum bonum sicut a se, sed usque agnoscere quod sit a Domino (n. 2883, 2891, 2892, 7914).
Quod homini fortius liberum sit in pugnis tentationum, in quibus vincit, quoniam tunc se homo interius cogit ad resistendum [malis], tametsi aliter apparet (n. 1937, 1947, 2881).
[4] Quod liberum infernale sit duci ab amoribus sui et mundi, et eorum concupiscentiis (n. 2870, 2873).
Quod illi qui in inferno sunt, non sciant aliud liberum (n. 2871).
Quod liberum caeleste tantum distet a libero infernali, quantum caelum ab inferno (n. 2873, 2874).
Quod liberum infernale, quod est duci ab amoribus sui et mundi, non sit liberum, sed servum (n. 2884, 2890).
Quoniam servum est duci ab inferno (n. 9586, 9589-9591).
DE INFLUXU.
[5] Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult, ab experientia (n. 904, 2886-2888, 4151, 4319, 4320, 5846, 5848, 6189, 6191, 6194, 6197-6199, 6213, 7147, 10219).
Quod homo possit intueri res, cogitari, et analytice concludere, sit ex influxu (n. 1288 [? 1285, 2888], 4319, 4320).
Quod homo non vivere uno momento possit, si ei auferatur influxus e mundo spirituali, [ab] experientia (n. 2887, 5849, 5854, 6321).
Quod vita quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (n 2069, 5986, 6472, 7343).
Quod apud malos bonum quod influit a Domino vertatur in malum, ac verum in falsum, ab experientia (n. 3643 [? 3642, 3743], 4632).
Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum (n. 2411, 3142, 3147, 5828).
[6] Quod omne bonum influat a Domino, ac omne malum ab inferno (n. 904, 4151).
Quod homo credat hodie, omnia in se esse, et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae, quod docet quod omne bonum sit a Deo, et omne malum ex diabolo (n. 4249, 6193, 6206).
At si homo crederet secundum doctrinale, tunc malum non sibi appropriaret, nec bonum faceret suum (n. 6206, 6324, 6325).
Quam felix status hominis foret, si crederet quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno (n. 6325).
Qui negant caelum, aut nihil de illo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit (n. 4322, 5649, 6193, 6479).
Quid influxus, illustratum per comparationes (n 6428 [? 6128], 6180, [? 6190], 9407).
[7] Quod omne vitae a Primo Fonte vitae influat, quia inde est, et quod continue influat, ita a Domino (n. 3001, 3318, 3237 [? 3337], 3338, 3344, 3484, 3619, 3741-3743, 4318-4320, 4417, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6468-6470, 6479, 9276, 10196).
Quod influxus spiritualis sit, et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110 [? 9109] 9111 [? 9100]).
Quod influxus sit per internum hominem in externum, seu per spiritum in corpus, et non vicissim, quia spiritus hominis est in spirituali mundo, et corpus in naturali (n. 1702, 1707, 1940, 1954, 5119, 5259, 5779, 6322, 9380 [? 9110]).
Quod internus homo in mundo spirituali sit, et externus in mundo naturali (n. 978, 1015, 3628, 4459, 4523[?], 4524 [?], 6057, 6309, 9701-9709, 10156, 10472).
Quod appareat sicut influxus sit ab externis apud hominem in interna, sed quod sit fallacia (n. 3721).
Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim (n. 1495, 1707, 1940).
Ordo influxus qualis (n. 775, 880, 1096, 1495, 7270).
Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).
Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim (n. 5483 [? 5482], 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).
Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono (n. 8321).
Quod nihil noceat quod influit in cogitationem, sed quod in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini (n. 6308).
[8] Quod influxus communis sit (n. 5850).
Quod ille sit continuus conatus agendi secundum ordinem (n. 6211).
Quod ille influxus sit in vitas animalium (n. 5850).
Et quoque in subjecta regni vegetabilis (n. 3648).
Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in actiones et gestus apud hominem (n. 5862, 5990, 6192, 6211).
DE SUBJECTIS.
[9] Quod spiritus a societatibus spirituum emissi ad alias societates, tum ad aliquos spiritus, dicantur subjecta (n. 4403, 5856).
Quod communicationes in altera vita fiant per tales emissarios spiritus (n. 4403, 5856, 5983).
Quod spiritus, qui emissus inservit pro subjecto, non cogitet ex se, sed ex illis a quibus emissus (n. 5985, 5986, 5987).
Plura de illis spiritibus (n. 5988, 5989).
(2) 直訳
COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE LIBERO HOMINIS, DE INFLUXU,
ET DE SPIRITIBUS PER QUOS COMMUNICATIONES FIUNT.
『天界の秘義』からの引用、人間の自由について、流入について
それと霊たちについて、その者らによって伝達が行なわれる
DE LIBERO.
自由について
Quod omne liberum sit amoris seu affectionis, quoniam quod homo amat, hoc libere facit. すべての自由は、愛のものあるいは情愛のものである、人間が愛するもの、これを自由に行なうので。
Quia liberum est amoris, quod sit vita cujusvis. 自由は愛のものであるので、それはそれぞれの者の生活(いのち)である。
Quod nihil appareat ut proprium, nisi quod ex libero. 何もプロプリウムのように見えない、もし自由からのものでないなら。
Quod sit liberum caeleste et liberum infernale. 天界の自由と地獄の自由がある。
[2] Quod liberum caeleste sit amoris caelestis, seu amoris boni et veri. [2] 天界の自由は天界の愛のもの、すなわち、善と真理への愛のものである。
Et quia amor boni et veri est a Domino, quod ipsum liberum sit duci a Domino. そして、善と真理への愛は主からであるので、自由そのものは主により導かれることであること。
Quod homo in liberum caeleste introducatur a Domino per regenerationem. 人間は天界の自由の中に導かれる、主により、再生を通して。
Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari. 人間に自由があることが必要である、再生されることができるために。
Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, ac ei appropriari apparenter ut suum. そうでなければ、善と真理への愛が人間に植え付けられることはできない、そして、彼に外見上は自分のもののように自分のものとされること〔はできない〕。
Quod nihil conjungatur homini, quod fit in coacto. 何も人間に結合されない、強制の中で生ずるもの。
Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes salvarentur. もし人間が強制から改心されることができるなら、すべての者は救われること。
Quod coactum in reformatione sit damnosum. 改心における強制は有害である。
Quod omnis cultus ex libero sit cultus, non autem qui ex coacto. 自由からのすべての礼拝は礼拝である、しかしながら、強制からのものは〔そうでは〕ない。
Quod paenitentia fieri debeat in statu libero, et quod quae fit in statu coacto non valeat. 悔い改めは自由の状態の中でなされなくてはならない、そして強制の状態の中で生じるものは有効でない。
Status coacti, quinam. 強制の状態、特にそれが何か。
[3] Quod datum sit homini ex libero rationis agere, ut ei provideatur bonum, et quod ideo homo sit in libero cogitandi et volendi etiam malum, et quoque faciendi quantum non leges vetant. [3] 人間に自由から理性的に行動することが与えられている、彼に善が備えられるように、そしてそれゆえ、人間はまた悪を考え、欲する自由の中にいる、そしてまた法律が禁じないかぎり、行なう〔自由の中にいる〕。
Quod homo teneatur a Domino inter caelum et infernum, et sic in aequilibrio, ut sit in libero propter reformationem. 人間は主により天界と地獄の間に、そしてこうして均衡の中に保たれる、改心のために自由の中にいるようにと。
Quod id maneat quod inseminatur in libero, non autem quod in coacto. それは残る、自由の中で植え付けられたもの、しかしながら〔残ら〕ない、強制の中で〔植え付けられた〕もの。
Quod ideo nusquam alicui auferatur liberum. それゆえ、決してある者に自由は取り去られない。
Quod nullus a Domino cogatur. だれも主により強制されない。
Quod se cogere sit ex libero, non autem cogi. 自分自身を強制することは自由からである、しかしながら、強制されることは〔そうでは〕ない。
Quod homo se cogere debeat ad resistendum malo. 人間は自分自身を強制しなければならない、悪に抵抗することへ。
Et quoque ad faciendum bonum sicut a se, sed usque agnoscere quod sit a Domino. そしてまた、自分自身からのように善を行なうことへ〔強制しなければならない〕、しかし、それでも〔善を行なうのは〕主からであることを認めること。
Quod homini fortius liberum sit in pugnis tentationum, in quibus vincit, quoniam tunc se homo interius cogit ad resistendum [malis], tametsi aliter apparet. 人間にさらに力強い自由がある、試練の闘いの中で、その中で勝利する、その時、人間は内部で(悪に)抵抗することを考えるので、それでも〔自由があるのと〕異なって見える。
[4] Quod liberum infernale sit duci ab amoribus sui et mundi, et eorum concupiscentiis. [4] 地獄の自由は、自己と世俗の愛により導かれることである、そして彼らの欲望に〔より〕。
Quod illi qui in inferno sunt, non sciant aliud liberum. 地獄の中にいる者は、他の自由を知らない。
Quod liberum caeleste tantum distet a libero infernali, quantum caelum ab inferno. 天界の自由はそれだけ地獄の自由から遠く離れている、どれだけ天界が地獄から〔離れているか〕。
Quod liberum infernale, quod est duci ab amoribus sui et mundi, non sit liberum, sed servum. 地獄の自由は、自己と世への愛により導かれることである、自由ではなく、隷属(奴隷であること)である。
Quoniam servum est duci ab inferno. 隷属は地獄により導かれることであるので。
DE INFLUXU.
流入について
[5] Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult, ab experientia. [5] すべてのものは流入する、それらを人間が考える、またそれらを意志する、経験から。
Quod homo possit intueri res, cogitari, et analytice concludere, sit ex influxu. 人間が物事を熟考し、考え、分析的に結論することができることは、流入からである。
Quod homo non vivere uno momento possit, si ei auferatur influxus e mundo spirituali, [ab] experientia. 人間は一瞬も生きることができない、もし、彼に霊界からの流入が取り去られるなら、経験(から)。
Quod vita quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem. 主から流入するいのち(生活)は、人間の状態にしたがって変化する、また受け入れにしたがって。
Quod apud malos bonum quod influit a Domino vertatur in malum, ac verum in falsum, ab experientia. 悪い者のもとで主から流入する善は悪に変化する、そして真理は虚偽に、経験から。
Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum. それだけ善と真理を受け入れる、〔それらは〕絶えず主から流入するもの、どれだけ悪と虚偽が妨害しないか〔によって〕。
[6] Quod omne bonum influat a Domino, ac omne malum ab inferno. [6] すべての善は主から流入する、そしてすべての悪は地獄から。
Quod homo credat hodie, omnia in se esse, et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae, quod docet quod omne bonum sit a Deo, et omne malum ex diabolo. 今日、人間は信じている、すべてのもの自分自身の中に存在すること、そして自分自身から存在すること、そのときそれでも流入する、そしてこのことを教会の教義から知らなければならない、それはすべての善は主から、すべての悪は地獄から存在することを教える。
At si homo crederet secundum doctrinale, tunc malum non sibi appropriaret, nec bonum faceret suum. しかし、もし人間が〔その〕教義を信じるなら、その時、悪を自分自身に自分のものとしない、善を自分自身のものとしない。
Quam felix status hominis foret, si crederet quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno. どれほど人間の状態は幸福であるか、もし、信じるなら、すべての善は主から流入すること、そしてすべての悪は地獄から。
Qui negant caelum, aut nihil de illo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit. 天界を否定する者は、あるいはそれについて何も知らない〔者〕、そこから何らかのものが流入することをしらないこと。
Quid influxus, illustratum per comparationes. 流入とは何か、比較によって説明(される)。
[7] Quod omne vitae a Primo Fonte vitae influat, quia inde est, et quod continue influat, ita a Domino. [7] いのちのすべては、いのちの「最初の源泉」から流入する、ここからであるので、そして絶えず流入すること、このように主から。
Quod influxus spiritualis sit, et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem. 流入は霊的である、物質的ではない、このように流入は霊界から自然〔界〕の中へであること、そして自然〔界〕から霊的なものへではない。
Quod influxus sit per internum hominem in externum, seu per spiritum in corpus, et non vicissim, quia spiritus hominis est in spirituali mundo, et corpus in naturali. 流入は内なる人間を通して外なる〔人間〕へである、すなわち、身体の中の霊を通して、そして逆ではない、人間の霊は霊界にいるので、そして身体は自然〔界〕に〔あるので〕。
Quod internus homo in mundo spirituali sit, et externus in mundo naturali. 内なる人間は霊界の中にいる、そして外なる〔人間は〕自然界の中に〔いる〕。
Quod appareat sicut influxus sit ab externis apud hominem in interna, sed quod sit fallacia. 流入があるように見える、人間のもとの外なるものから内なるものへ、しかし、それは〔感覚の〕欺きである。
Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim. 人間のもとに彼の理性的なものの中への流入がある、そしてそれを通して記憶知の中へ、そして逆ではない。
Ordo influxus qualis. 流入の秩序はどんなものか(性質)。
Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum. 主から直接の流入がある、そしてまた霊界あるいは天界を通して間接の〔流入がある〕。
Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim. 主の流入は人間のもとの善の中へである、そして善を通して真理の中へ、しかしながら、逆ではない。
Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono. 善は主からの流入を受け入れる能力を与える、しかしながら善なしの真理は〔与え〕ない。
Quod nihil noceat quod influit in cogitationem, sed quod in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini. 何も害さない、思考の中に流入するものは、しかし、意志の中に流入するものは〔害する〕、これは人間に自分のものとされるので。
[8] Quod influxus communis sit. [8] 全般的な流入が存在する。
Quod ille sit continuus conatus agendi secundum ordinem. それは秩序にしたがって活動する絶え間ないコナトュスである。
Quod ille influxus sit in vitas animalium. その流入は動物のいのちの中にある。
Et quoque in subjecta regni vegetabilis. そしてまた、植物界の対象物の中に。
Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in actiones et gestus apud hominem. さらにまた全般的な流入にしたがって思考は話し方の中へ落ち込む、そして意志は行動と振る舞いの中に、人間のもとの。
DE SUBJECTIS.
派遣霊について
[9] Quod spiritus a societatibus spirituum emissi ad alias societates, tum ad aliquos spiritus, dicantur subjecta. [9] 霊たちの社会から他の社会へ送り出される霊は、このように他の霊たちに、派遣霊と言われる。
Quod communicationes in altera vita fiant per tales emissarios spiritus. 来世での伝達は、このような送り出される霊によって行なわれる。
Quod spiritus, qui emissus inservit pro subjecto, non cogitet ex se, sed ex illis a quibus emissus. 霊は、派遣霊として送り出されて仕える者、自分自身から考えない、しかし彼らから、送り出す者たちから。
Plura de illis spiritibus. これらの霊について多くのこと。
〔以上で原典講読『天界と地獄』終了〕