(1) 原文
602. Ultimo memorandum est de insito, quod est ex influxu caeli apud hominem, de vita ejus post mortem. Fuerunt quidam ex simplici plebe, qui in bono fidei in mundo vixerunt: illi in statum similem, in quo fuerunt in mundo, redacti sunt; hoc fieri cum unoquovis potest cum Dominus concedit; et tunc ostensum est qualem ideam de statu hominis post mortem habuerunt. Dixerunt quod aliqui intelligentes in mundo interrogaverint illos quid cogitant de anima sua post vitam in mundo; dixerunt quod non sciant quid anima. Interrogaverunt porro quid credunt de statu suo post mortem; dixerunt quod credant se victuros spiritus. Tunc interrogaverunt qualem fidem habent de spiritu; dixerunt quod sit homo. Interrogabant unde hoc sciant; dicebant quod id sciant quia ita est. Intelligentes illi mirati sunt, quod talis fides esset simplicibus, et quod non sibi. Inde patuit, quod apud unumquemvis hominem, qui in conjunctione est cum caelo, sit insitum de vita sua post mortem. Hoc insitum non aliunde est quam ex influxu e caelo, hoc est, per caelum a Domino, mediis spiritibus, qui e mundo spirituum homini adjuncti sunt; et [memorandum est] quod sit illis, apud quos liberum cogitandi non exstinctum est per principia capta et variis confirmata de anima hominis, quam vel dicunt esse puram cogitationem, vel aliquod principium animatum, cujus sedem in corpore inquirunt; cum tamen anima non est nisi quam vita hominis, at spiritus est ipse homo, ac corpus terrestre quod circumfert in mundo est modo administrum, per quod spiritus, qui est ipse homo, convenienter agit in mundo naturali.
(2) 直訳
Ultimo memorandum est de insito, quod est ex influxu caeli apud hominem, de vita ejus post mortem. 最後に、生来のものについて話に出さなくてはならない、それは天界から人間のもとへの流入から存在する、死後の彼の生活(いのち)について。
Fuerunt quidam ex simplici plebe, qui in bono fidei in mundo vixerunt: 単純な庶民からのある者たちがいた、その者たちは世で信仰の善の中に生きた。
illi in statum similem, in quo fuerunt in mundo, redacti sunt; 彼らは似た状態の中に、その中に世でいた、(戻)された。
hoc fieri cum unoquovis potest cum Dominus concedit; このことはそれぞれの者に行なわれることができる、主が許すとき。
et tunc ostensum est qualem ideam de statu hominis post mortem habuerunt. そしてその時、人間の死後の状態についてどのような観念をもっていたか示された。
Dixerunt quod aliqui intelligentes in mundo interrogaverint illos quid cogitant de anima sua post vitam in mundo; (彼らは)言った、知的なある者が世で彼らに質問した、世での生活の後の自分の魂について何を考えているか。〔訳文では、この部分から直接話法で意訳します〕
dixerunt quod non sciant quid anima. (彼らは)言った、魂とは何か知らないこと。
Interrogaverunt porro quid credunt de statu suo post mortem; さらに(彼らは)質問した、死後の自分の状態について何を信じているか。
dixerunt quod credant se victuros spiritus. (彼らは)言った、霊〔として〕生きるだろうと信じていること。
Tunc interrogaverunt qualem fidem habent de spiritu; その時、(彼らは)質問した、霊についてどのような信念を持っているか。
dixerunt quod sit homo. (彼らは)言った、人間であること。
Interrogabant unde hoc sciant; (彼らは)質問した☆1、どこからこのことを知っているのか。
dicebant quod id sciant quia ita est. (彼らは)言った☆1、そのことを知っている☆2こと、そのようである☆2ので。
☆1 これまでは「完了形」で「質問した」「言った」のですが、ここは「未完了形」です。なぜこうなのか、わかりません。一連の質問と応答の「最後に」、との気持ちをこめたのでしょうか?
☆2 「知っている」のはquod節中の(間接話法)なので接続法ですが、「である」のはquod節中であっても、すなわち通常接続法を使うところであっても、それが「真実」であるとの気持ちを表現するために「直説法」です。
Intelligentes illi mirati sunt, quod talis fides esset simplicibus, et quod non sibi. 知的な者たち、彼らは驚いた、このような信仰が単純な者たちにあったこと、そして自分たちにないこと。
Inde patuit, quod apud unumquemvis hominem, qui in conjunctione est cum caelo, sit insitum de vita sua post mortem. ここから明らかである、それぞれの人間のもとに、天界と結合している者たち、死後の自分の生活(いのち)について生来のものがあること。
Hoc insitum non aliunde est quam ex influxu e caelo, hoc est, per caelum a Domino, mediis spiritibus, qui e mundo spirituum homini adjuncti sunt; この生来のものは天界からの流入から以外の他の場所(別の源泉)ではない、すなわち、主により天界を通して、霊によって、その者たちは霊たちの世界から人間に接合している。
et [memorandum est] quod sit illis, apud quos liberum cogitandi non exstinctum est per principia capta et variis confirmata de anima hominis, quam vel dicunt esse puram cogitationem, vel aliquod principium animatum, cujus sedem in corpore inquirunt; そして(話しに出さなくてはならない)、彼らに〔生来のものが〕あること、考える自由を消滅されなかった者たちのもとに、人間の魂についてつくられた原理やいろいろな確信によって、それ〔魂〕はあるいは純粋な思考であると言われる、あるいは何らかの生気に満ちた原理、その座を身体の中に捜す。
cum tamen anima non est nisi quam vita hominis, at spiritus est ipse homo, ac corpus terrestre quod circumfert in mundo est modo administrum, per quod spiritus, qui est ipse homo, convenienter agit in mundo naturali. そのときそれでも魂は人間の生活(いのち)以外のものでなく、しかし、霊は人間そのものである、そして地に特有の身体は、それは世で持ってまわった、単なる補助(装備品)である、それによって霊は、それは人間そのものである、自然界で適当に行動する。
(3) 訳文
最後に、死後のいのちについて、天界から人間のもとへ流入から存在する生来のものについて述べておかなくてはならない。世で信仰の善の中に生きた庶民である単純な者たちがいた。彼らは世にいたときと似た状態にされた。このことは、主が許されるとき、だれもがされることである。そしてその時に、人間の死後の状態についてどのような観念をもっていたかが示された。
彼らは言った。自分たちは世で知的であった者らに、「世での生活の後の自分の魂についてどう考えているか」と質問された。「魂が何であるか、知らない」と答えた。さらに、「死後の自分の状態について何を信じているのか」と質問された。「霊として生きると信じている」と答えた。その時、「霊についてどのような信念を持っているか」と質問された。「人間である」と答えた。「どこからこのことを知っているのか」と質問された。「そうであるから、そうであると知っている」と答えた。知的であった者たちは、このような信仰が単純な者たちにあったこと、そして自分たちにないことに驚いた。
ここから、天界と結合しているそれぞれの人間が、死後の自分のいのちについて生来のものをもっていることが明らかである。
この生来のものは、天界からの流入から、すなわち、主により天界を通して、霊たちの世界から人間に接合している霊によるもの以外のものではない。そして、生来のものは、人間の魂についてつくられた原理やいろいろな確信によって考える自由を消滅されなかった者たちのもとにあることを述べておかなくてはならない。その原理や確信とは、魂とは純粋な思考である、あるいは何らかの生気に満ちた原理である、と言って、その座を身体の中に捜すことである。それでも、魂は人間のいのち以外のものではなく、霊は人間そのものであり、世で持ってまわった地的な身体は単なる装備品であって、人間そのものである霊はそれによって自然界に適して行動する。
(1) 原文
603. Haec quae in hoc opere de Caelo, Mundo Spirituum, et Inferno, dicta sunt, obscura erunt illis qui non in jucundo sciendi vera spiritualia sunt; sed clara illis qui in jucundo; maxime illis qui in affectione veri propter verum sunt; hoc est, qui amant verum quia est verum: quicquid enim amatur hoc intrat cum luce in mentis ideam, imprimis cum amatur verum; quia omne verum in luce est.
(2) 直訳
Haec quae in hoc opere de Caelo, Mundo Spirituum, et Inferno, dicta sunt, obscura erunt illis qui non in jucundo sciendi vera spiritualia sunt; これらのことは、それらはこの著作の中の、天界、霊たちの世界、地獄について、言われたこと、彼らに暗い(不明瞭な)ものであろう(に違いない)☆、霊的な真理を知ることの楽しみの中にいない者ら。
☆ 未来時制なので仮に「~だろう」としましたが、スヴェーデンボリの場合、未来の意味はなく、「現在(または未来の)必要・義務・命令」「当然の推量」を表わし、ここでは「当然の推量」である「~に違いないが」正しい訳となります。すなわち、柳瀬訳「~であろう」や長島訳「~でしょう」は、スヴェーデンボリの著作に限って、厳密には(すなわち、著者の意図を汲んでいるか、まで考慮して)誤訳となります。
sed clara illis qui in jucundo; しかし、明るい(明確な)もの〔に違いない〕、楽しさの中に〔いる〕者。
maxime illis qui in affectione veri propter verum sunt; 彼らに最大に〔明るい〕、真理のために真理の情愛の中にいる者。
hoc est, qui amant verum quia est verum: すなわち、真理であるので真理を愛する者。
quicquid enim amatur hoc intrat cum luce in mentis ideam, imprimis cum amatur verum; なぜなら、何でも愛されるものは、これは光とともに心の観念の中に入るから、特に、真理が愛されるとき。
quia omne verum in luce est. すべての真理は光の中にあるので。
(3) 訳文
この著作の中で、天界、霊たちの世界、地獄について言われたことは、霊的な真理を知る楽しみにいない者らにとって不明瞭であり、しかし、その楽しさにいる者にとって明確であるに違いない。真理のための真理の情愛の中にいる者、すなわち、真理であるゆえに真理を愛する者にとって、最も明らかであろう。なぜなら、何であれ愛されるものは、光とともに心の観念の中に入ってくるからである。特に、真理が愛されるとき、そうである。すべての真理は光の中にあるからである。
(4) 最終個所603番に思う 知ること(真理)は力である
スヴェーデンボリの著作を「むずかしくて、なかなか読めない」という人がよくいる。その人たちはむずかしいので、たいてい、読み続けることなく、いずれ去ってしまう。
このことについて考えてみる。死後の世界を信じないか、まったく関心のない人に本書『天界と地獄』はどのように受け止められるのか? 「暗黒の書」であろう。「読め」と言われたら、苦痛そのものかも知れない。
興味のない話を長々と聞かされるとき苦痛を感じる。そして、その話を「よくわからない」、「むずかしい(理解できない)」と言い出し、最後は席をけって立ち去るかもしれない。
しかし、人間とはこの世だけの存在であろうか? 死んだら、それで終わりなのか? 肉体の中に宿る「自分」とは何なのか? それは霊的存在ではなかろうか? このような疑問、すなわち、霊的な真理に関する疑問に真剣に答えを見出そうとする人(霊的な人であろう)にとって、本書はその解答を与えている。
すなわち、それまで暗闇の中に置かれていた自分の心に「光が差してくる」思いがするのではなかろうか。心が晴れるだけではない、その真理を生かすとき、それは生きる力となる。
たとえば「タバコはからだに悪い」という真理を知る。知ったままでは何ら健康とはならない、そこでタバコをやめれば(知ったことを生かすなら)、確実に健康になる。
霊的な真理も同じであろう、そして、実生活の中で生かして霊的に成長するか、生かさないは、本人次第。
霊的成長の具体的実践手段は? と質問する人がいるかもしれない。いくらでも答えはあるが、自分で答えを見つけるのがいちばんよい。それでも、このあと始める原典講読:『生活について』にその一つの解答がある、と言っておこう。
日: 2009年6月18日
原典講読『天界と地獄』番外『天界の秘義』から
(1) 原文
COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE LIBERO HOMINIS, DE INFLUXU,
ET DE SPIRITIBUS PER QUOS COMMUNICATIONES FIUNT.
DE LIBERO.
Quod omne liberum sit amoris seu affectionis, quoniam quod homo amat, hoc libere facit (n. 2870, 3158, 8907 [? 8987], 8990, 9585, 9591).
Quia liberum est amoris, quod sit vita cujusvis (n. 2873).
Quod nihil appareat ut proprium, nisi quod ex libero (n. 2880).
Quod sit liberum caeleste et liberum infernale (n. 2870, 2873, 2874, 9589, 9590).
[2] Quod liberum caeleste sit amoris caelestis, seu amoris boni et veri (n. 1947, 2870, 2872).
Et quia amor boni et veri est a Domino, quod ipsum liberum sit duci a Domino (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 9096, 9586, 9587, 9589-9591).
Quod homo in liberum caeleste introducatur a Domino per regenerationem (n. 2874, 2875, 2882, 2892).
Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031, 8700).
Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, ac ei appropriari apparenter ut suum (n. 2877, 2879, 2880, 2888).
Quod nihil conjungatur homini, quod fit in coacto (n. 2875, 8700).
Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes salvarentur (n. 2881).
Quod coactum in reformatione sit damnosum (n. 4031).
Quod omnis cultus ex libero sit cultus, non autem qui ex coacto (n. 1947, 2880, 7349, 10097).
Quod paenitentia fieri debeat in statu libero, et quod quae fit in statu coacto non valeat (n. 8392).
Status coacti, quinam (n. 8392).
[3] Quod datum sit homini ex libero rationis agere, ut ei provideatur bonum, et quod ideo homo sit in libero cogitandi et volendi etiam malum, et quoque faciendi quantum non leges vetant (n. 10777).
Quod homo teneatur a Domino inter caelum et infernum, et sic in aequilibrio, ut sit in libero propter reformationem (n. 5982, 6477, 8209, 8907 [? 8987]).
Quod id maneat quod inseminatur in libero, non autem quod in coacto (n. 9588).
Quod ideo nusquam alicui auferatur liberum (n. 2876, 2881).
Quod nullus a Domino cogatur (n. 1937, 1947).
Quod se cogere sit ex libero, non autem cogi (n. 1937, 1947).
Quod homo se cogere debeat ad resistendum malo (n. 1937, 1947, 7914).
Et quoque ad faciendum bonum sicut a se, sed usque agnoscere quod sit a Domino (n. 2883, 2891, 2892, 7914).
Quod homini fortius liberum sit in pugnis tentationum, in quibus vincit, quoniam tunc se homo interius cogit ad resistendum [malis], tametsi aliter apparet (n. 1937, 1947, 2881).
[4] Quod liberum infernale sit duci ab amoribus sui et mundi, et eorum concupiscentiis (n. 2870, 2873).
Quod illi qui in inferno sunt, non sciant aliud liberum (n. 2871).
Quod liberum caeleste tantum distet a libero infernali, quantum caelum ab inferno (n. 2873, 2874).
Quod liberum infernale, quod est duci ab amoribus sui et mundi, non sit liberum, sed servum (n. 2884, 2890).
Quoniam servum est duci ab inferno (n. 9586, 9589-9591).
DE INFLUXU.
[5] Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult, ab experientia (n. 904, 2886-2888, 4151, 4319, 4320, 5846, 5848, 6189, 6191, 6194, 6197-6199, 6213, 7147, 10219).
Quod homo possit intueri res, cogitari, et analytice concludere, sit ex influxu (n. 1288 [? 1285, 2888], 4319, 4320).
Quod homo non vivere uno momento possit, si ei auferatur influxus e mundo spirituali, [ab] experientia (n. 2887, 5849, 5854, 6321).
Quod vita quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (n 2069, 5986, 6472, 7343).
Quod apud malos bonum quod influit a Domino vertatur in malum, ac verum in falsum, ab experientia (n. 3643 [? 3642, 3743], 4632).
Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum (n. 2411, 3142, 3147, 5828).
[6] Quod omne bonum influat a Domino, ac omne malum ab inferno (n. 904, 4151).
Quod homo credat hodie, omnia in se esse, et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae, quod docet quod omne bonum sit a Deo, et omne malum ex diabolo (n. 4249, 6193, 6206).
At si homo crederet secundum doctrinale, tunc malum non sibi appropriaret, nec bonum faceret suum (n. 6206, 6324, 6325).
Quam felix status hominis foret, si crederet quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno (n. 6325).
Qui negant caelum, aut nihil de illo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit (n. 4322, 5649, 6193, 6479).
Quid influxus, illustratum per comparationes (n 6428 [? 6128], 6180, [? 6190], 9407).
[7] Quod omne vitae a Primo Fonte vitae influat, quia inde est, et quod continue influat, ita a Domino (n. 3001, 3318, 3237 [? 3337], 3338, 3344, 3484, 3619, 3741-3743, 4318-4320, 4417, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6468-6470, 6479, 9276, 10196).
Quod influxus spiritualis sit, et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110 [? 9109] 9111 [? 9100]).
Quod influxus sit per internum hominem in externum, seu per spiritum in corpus, et non vicissim, quia spiritus hominis est in spirituali mundo, et corpus in naturali (n. 1702, 1707, 1940, 1954, 5119, 5259, 5779, 6322, 9380 [? 9110]).
Quod internus homo in mundo spirituali sit, et externus in mundo naturali (n. 978, 1015, 3628, 4459, 4523[?], 4524 [?], 6057, 6309, 9701-9709, 10156, 10472).
Quod appareat sicut influxus sit ab externis apud hominem in interna, sed quod sit fallacia (n. 3721).
Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim (n. 1495, 1707, 1940).
Ordo influxus qualis (n. 775, 880, 1096, 1495, 7270).
Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).
Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim (n. 5483 [? 5482], 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).
Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono (n. 8321).
Quod nihil noceat quod influit in cogitationem, sed quod in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini (n. 6308).
[8] Quod influxus communis sit (n. 5850).
Quod ille sit continuus conatus agendi secundum ordinem (n. 6211).
Quod ille influxus sit in vitas animalium (n. 5850).
Et quoque in subjecta regni vegetabilis (n. 3648).
Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in actiones et gestus apud hominem (n. 5862, 5990, 6192, 6211).
DE SUBJECTIS.
[9] Quod spiritus a societatibus spirituum emissi ad alias societates, tum ad aliquos spiritus, dicantur subjecta (n. 4403, 5856).
Quod communicationes in altera vita fiant per tales emissarios spiritus (n. 4403, 5856, 5983).
Quod spiritus, qui emissus inservit pro subjecto, non cogitet ex se, sed ex illis a quibus emissus (n. 5985, 5986, 5987).
Plura de illis spiritibus (n. 5988, 5989).
(2) 直訳
COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE LIBERO HOMINIS, DE INFLUXU,
ET DE SPIRITIBUS PER QUOS COMMUNICATIONES FIUNT.
『天界の秘義』からの引用、人間の自由について、流入について
それと霊たちについて、その者らによって伝達が行なわれる
DE LIBERO.
自由について
Quod omne liberum sit amoris seu affectionis, quoniam quod homo amat, hoc libere facit. すべての自由は、愛のものあるいは情愛のものである、人間が愛するもの、これを自由に行なうので。
Quia liberum est amoris, quod sit vita cujusvis. 自由は愛のものであるので、それはそれぞれの者の生活(いのち)である。
Quod nihil appareat ut proprium, nisi quod ex libero. 何もプロプリウムのように見えない、もし自由からのものでないなら。
Quod sit liberum caeleste et liberum infernale. 天界の自由と地獄の自由がある。
[2] Quod liberum caeleste sit amoris caelestis, seu amoris boni et veri. [2] 天界の自由は天界の愛のもの、すなわち、善と真理への愛のものである。
Et quia amor boni et veri est a Domino, quod ipsum liberum sit duci a Domino. そして、善と真理への愛は主からであるので、自由そのものは主により導かれることであること。
Quod homo in liberum caeleste introducatur a Domino per regenerationem. 人間は天界の自由の中に導かれる、主により、再生を通して。
Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari. 人間に自由があることが必要である、再生されることができるために。
Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, ac ei appropriari apparenter ut suum. そうでなければ、善と真理への愛が人間に植え付けられることはできない、そして、彼に外見上は自分のもののように自分のものとされること〔はできない〕。
Quod nihil conjungatur homini, quod fit in coacto. 何も人間に結合されない、強制の中で生ずるもの。
Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes salvarentur. もし人間が強制から改心されることができるなら、すべての者は救われること。
Quod coactum in reformatione sit damnosum. 改心における強制は有害である。
Quod omnis cultus ex libero sit cultus, non autem qui ex coacto. 自由からのすべての礼拝は礼拝である、しかしながら、強制からのものは〔そうでは〕ない。
Quod paenitentia fieri debeat in statu libero, et quod quae fit in statu coacto non valeat. 悔い改めは自由の状態の中でなされなくてはならない、そして強制の状態の中で生じるものは有効でない。
Status coacti, quinam. 強制の状態、特にそれが何か。
[3] Quod datum sit homini ex libero rationis agere, ut ei provideatur bonum, et quod ideo homo sit in libero cogitandi et volendi etiam malum, et quoque faciendi quantum non leges vetant. [3] 人間に自由から理性的に行動することが与えられている、彼に善が備えられるように、そしてそれゆえ、人間はまた悪を考え、欲する自由の中にいる、そしてまた法律が禁じないかぎり、行なう〔自由の中にいる〕。
Quod homo teneatur a Domino inter caelum et infernum, et sic in aequilibrio, ut sit in libero propter reformationem. 人間は主により天界と地獄の間に、そしてこうして均衡の中に保たれる、改心のために自由の中にいるようにと。
Quod id maneat quod inseminatur in libero, non autem quod in coacto. それは残る、自由の中で植え付けられたもの、しかしながら〔残ら〕ない、強制の中で〔植え付けられた〕もの。
Quod ideo nusquam alicui auferatur liberum. それゆえ、決してある者に自由は取り去られない。
Quod nullus a Domino cogatur. だれも主により強制されない。
Quod se cogere sit ex libero, non autem cogi. 自分自身を強制することは自由からである、しかしながら、強制されることは〔そうでは〕ない。
Quod homo se cogere debeat ad resistendum malo. 人間は自分自身を強制しなければならない、悪に抵抗することへ。
Et quoque ad faciendum bonum sicut a se, sed usque agnoscere quod sit a Domino. そしてまた、自分自身からのように善を行なうことへ〔強制しなければならない〕、しかし、それでも〔善を行なうのは〕主からであることを認めること。
Quod homini fortius liberum sit in pugnis tentationum, in quibus vincit, quoniam tunc se homo interius cogit ad resistendum [malis], tametsi aliter apparet. 人間にさらに力強い自由がある、試練の闘いの中で、その中で勝利する、その時、人間は内部で(悪に)抵抗することを考えるので、それでも〔自由があるのと〕異なって見える。
[4] Quod liberum infernale sit duci ab amoribus sui et mundi, et eorum concupiscentiis. [4] 地獄の自由は、自己と世俗の愛により導かれることである、そして彼らの欲望に〔より〕。
Quod illi qui in inferno sunt, non sciant aliud liberum. 地獄の中にいる者は、他の自由を知らない。
Quod liberum caeleste tantum distet a libero infernali, quantum caelum ab inferno. 天界の自由はそれだけ地獄の自由から遠く離れている、どれだけ天界が地獄から〔離れているか〕。
Quod liberum infernale, quod est duci ab amoribus sui et mundi, non sit liberum, sed servum. 地獄の自由は、自己と世への愛により導かれることである、自由ではなく、隷属(奴隷であること)である。
Quoniam servum est duci ab inferno. 隷属は地獄により導かれることであるので。
DE INFLUXU.
流入について
[5] Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult, ab experientia. [5] すべてのものは流入する、それらを人間が考える、またそれらを意志する、経験から。
Quod homo possit intueri res, cogitari, et analytice concludere, sit ex influxu. 人間が物事を熟考し、考え、分析的に結論することができることは、流入からである。
Quod homo non vivere uno momento possit, si ei auferatur influxus e mundo spirituali, [ab] experientia. 人間は一瞬も生きることができない、もし、彼に霊界からの流入が取り去られるなら、経験(から)。
Quod vita quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem. 主から流入するいのち(生活)は、人間の状態にしたがって変化する、また受け入れにしたがって。
Quod apud malos bonum quod influit a Domino vertatur in malum, ac verum in falsum, ab experientia. 悪い者のもとで主から流入する善は悪に変化する、そして真理は虚偽に、経験から。
Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum. それだけ善と真理を受け入れる、〔それらは〕絶えず主から流入するもの、どれだけ悪と虚偽が妨害しないか〔によって〕。
[6] Quod omne bonum influat a Domino, ac omne malum ab inferno. [6] すべての善は主から流入する、そしてすべての悪は地獄から。
Quod homo credat hodie, omnia in se esse, et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae, quod docet quod omne bonum sit a Deo, et omne malum ex diabolo. 今日、人間は信じている、すべてのもの自分自身の中に存在すること、そして自分自身から存在すること、そのときそれでも流入する、そしてこのことを教会の教義から知らなければならない、それはすべての善は主から、すべての悪は地獄から存在することを教える。
At si homo crederet secundum doctrinale, tunc malum non sibi appropriaret, nec bonum faceret suum. しかし、もし人間が〔その〕教義を信じるなら、その時、悪を自分自身に自分のものとしない、善を自分自身のものとしない。
Quam felix status hominis foret, si crederet quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno. どれほど人間の状態は幸福であるか、もし、信じるなら、すべての善は主から流入すること、そしてすべての悪は地獄から。
Qui negant caelum, aut nihil de illo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit. 天界を否定する者は、あるいはそれについて何も知らない〔者〕、そこから何らかのものが流入することをしらないこと。
Quid influxus, illustratum per comparationes. 流入とは何か、比較によって説明(される)。
[7] Quod omne vitae a Primo Fonte vitae influat, quia inde est, et quod continue influat, ita a Domino. [7] いのちのすべては、いのちの「最初の源泉」から流入する、ここからであるので、そして絶えず流入すること、このように主から。
Quod influxus spiritualis sit, et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem. 流入は霊的である、物質的ではない、このように流入は霊界から自然〔界〕の中へであること、そして自然〔界〕から霊的なものへではない。
Quod influxus sit per internum hominem in externum, seu per spiritum in corpus, et non vicissim, quia spiritus hominis est in spirituali mundo, et corpus in naturali. 流入は内なる人間を通して外なる〔人間〕へである、すなわち、身体の中の霊を通して、そして逆ではない、人間の霊は霊界にいるので、そして身体は自然〔界〕に〔あるので〕。
Quod internus homo in mundo spirituali sit, et externus in mundo naturali. 内なる人間は霊界の中にいる、そして外なる〔人間は〕自然界の中に〔いる〕。
Quod appareat sicut influxus sit ab externis apud hominem in interna, sed quod sit fallacia. 流入があるように見える、人間のもとの外なるものから内なるものへ、しかし、それは〔感覚の〕欺きである。
Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim. 人間のもとに彼の理性的なものの中への流入がある、そしてそれを通して記憶知の中へ、そして逆ではない。
Ordo influxus qualis. 流入の秩序はどんなものか(性質)。
Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum. 主から直接の流入がある、そしてまた霊界あるいは天界を通して間接の〔流入がある〕。
Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim. 主の流入は人間のもとの善の中へである、そして善を通して真理の中へ、しかしながら、逆ではない。
Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono. 善は主からの流入を受け入れる能力を与える、しかしながら善なしの真理は〔与え〕ない。
Quod nihil noceat quod influit in cogitationem, sed quod in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini. 何も害さない、思考の中に流入するものは、しかし、意志の中に流入するものは〔害する〕、これは人間に自分のものとされるので。
[8] Quod influxus communis sit. [8] 全般的な流入が存在する。
Quod ille sit continuus conatus agendi secundum ordinem. それは秩序にしたがって活動する絶え間ないコナトュスである。
Quod ille influxus sit in vitas animalium. その流入は動物のいのちの中にある。
Et quoque in subjecta regni vegetabilis. そしてまた、植物界の対象物の中に。
Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in actiones et gestus apud hominem. さらにまた全般的な流入にしたがって思考は話し方の中へ落ち込む、そして意志は行動と振る舞いの中に、人間のもとの。
DE SUBJECTIS.
派遣霊について
[9] Quod spiritus a societatibus spirituum emissi ad alias societates, tum ad aliquos spiritus, dicantur subjecta. [9] 霊たちの社会から他の社会へ送り出される霊は、このように他の霊たちに、派遣霊と言われる。
Quod communicationes in altera vita fiant per tales emissarios spiritus. 来世での伝達は、このような送り出される霊によって行なわれる。
Quod spiritus, qui emissus inservit pro subjecto, non cogitet ex se, sed ex illis a quibus emissus. 霊は、派遣霊として送り出されて仕える者、自分自身から考えない、しかし彼らから、送り出す者たちから。
Plura de illis spiritibus. これらの霊について多くのこと。
〔以上で原典講読『天界と地獄』終了〕