[LXII.]
DE AEQUILIBRIO INTER CAELUM ET INFERNUM.
天界と地獄の間の均衡について
(1) 原文
589. Omnium aequilibrium erit, ut aliquid existat. Absque aequilibrio non est actio et reactio; nam aequilibrium est inter binas vires, quarum una agit et altera reagit: quies ex simili agentia et reagentia vocatur aequilibrium. In mundo naturali est aequilibrium in omnibus et singulis: in genere in ipsis atmosphaeris, in quibus inferiora reagunt et resistunt, quantum superiora agunt et incumbunt. In mundo naturali est etiam aequilibrium inter calorem et frigus, inter lucem et umbram, et inter siccum et humidum; media temperatura est aequilibrium. Est quoque aequilibrium in omnibus subjectis regnorum mundi, quae sunt tria, nempe minerale, vegetabile, et animale; nam absque aequilibrio in illis nihil existit et subsistit; est ubivis sicut conatus ab una parte agens et ab altera reagens. [2] Omnis existentia seu omnis effectus fit in aequilibrio, {a}sed fit per id quod una vis agat et altera patiatur se agi, seu quod una vis agendo influat, et altera recipiat et convenienter cedat. In mundo naturali id quod agit et quod reagit vocatur vis et quoque conatus; sed in mundo spirituali id quod agit et quod reagit, vocatur vita et voluntas; vita ibi est vis viva, et voluntas est conatus vivus, et ipsum aequilibrium vocatur liberum. Existit itaque et subsistit aequilibrium spirituale seu liberum, inter bonum ab una parte agens, et malum ab altera parte reagens; vel inter malum ab una parte agens, et bonum ab altera parte reagens: [3] aequilibrium inter bonum agens et malum reagens est apud bonos, at aequilibrium inter malum agens et bonum reagens est apud malos. Quod aequilibrium spirituale sit inter bonum et malum, est quia omne vitae hominis se refert ad bonum et ad malum, ac voluntas est receptaculum. Est quoque aequilibrium inter verum et falsum; sed hoc dependet ab aequilibrio inter bonum et malum. Aequilibrium inter verum et falsum est sicut inter lucem et umbram, quae tantum operantur in subjecta regni vegetabilis, quantum in luce et umbra est calor et frigus: quod lux et umbra ex se nihil operentur, sed quod calor per illas, constare potest ex simili luce et umbra tempore hiemis et tempore veris. Comparatio veri et falsi cum luce et umbra est ex correspondentia; nam verum correspondet luci, falsum umbrae, et calor bono amoris; et quoque lux spiritualis est verum, umbra spiritualis est falsum, ac calor spiritualis est bonum amoris. (De qua re videatur in articulo ubi de Luce et Calore in Caelo, n. 126-140, actum est.)
@a “sed:”–sic, nisi cum Le Boys des Guays praetuleris “seu”
(2) 直訳
Omnium aequilibrium erit, ut aliquid existat. すべてのものの均衡がなくてはならない☆、何らかのものが存在するために。
☆ eritはsum「ある」の未来形。(時制を離れて)「当然の推量」を表わします。
Absque aequilibrio non est actio et reactio; 均衡なしに活動と反動はない。
nam aequilibrium est inter binas vires, quarum una agit et altera reagit: なぜなら、均衡は二つの力の間にあるから、それらの一つが働きかけ、もう一つが反応する。
quies ex simili agentia et reagentia vocatur aequilibrium. 似ている(同様の)作用と反作用からの休息(静止)〔状態〕が均衡と呼ばれる。
In mundo naturali est aequilibrium in omnibus et singulis: 自然界の中に均衡はすべてのものと個々のものの中にある。
in genere in ipsis atmosphaeris, in quibus inferiora reagunt et resistunt, quantum superiora agunt et incumbunt. 一般的に、大気そのものの中に〔ある〕、それらの低いものは反作用し、抵抗する、上のものが作用し、圧力を加える(圧する)かぎり。
In mundo naturali est etiam aequilibrium inter calorem et frigus, inter lucem et umbram, et inter siccum et humidum; 自然界の中にはまた熱と冷たさの間に均衡がある、光と陰の間に、また乾燥と湿気の間に。
media temperatura est aequilibrium. 中間の加減(緩和)が均衡である。
Est quoque aequilibrium in omnibus subjectis regnorum mundi, quae sunt tria, nempe minerale, vegetabile, et animale; そしてまた世の王国(界)の主体(対象)のすべてのものの中に均衡がある、それらは三つある、すなわち、鉱物、植物、動物。
nam absque aequilibrio in illis nihil existit et subsistit; なぜなら、それらの中の均衡なしに、何も存在し、存続しないから。
est ubivis sicut conatus ab una parte agens et ab altera reagens. どこでもコナトュス(努力)☆のように存在する、一つの側から働きかけ、もう一つの側から反応している。
☆ conatusは「努力」と訳してしまうと、この日本語のイメージが強すぎる気がします。あるものの中に内在する原動力のニュアンスを保つため、コナトュスのままがよいのではないかと思います。何かよい訳語がありませんか?
[2] Omnis existentia seu omnis effectus fit in aequilibrio, {a}sed fit per id quod una vis agat et altera patiatur se agi, seu quod una vis agendo influat, et altera recipiat et convenienter cedat [2] すべての(ものの)存在あるいはすべての結果は均衡の中に生じる、しかし☆、そのことによって生じる、一つの力が働くそしてもう一つが(それ自体に)働かれること許す(させておく)こと、あるいは一つの働きかける力が流入し、またもう一つが受け入れ、適当に譲歩すること。
☆ このsedは「注」でデ・ボアイが指摘しているようにseuと読みかえるべきでしょう。英訳もそうしています。なお、seuの訳語は「あるいは(または)」または「すなわち」です。どちらを選ぶかは文脈によるしかないようです(直前にカンマがあれば100%「すなわち」です)。
In mundo naturali id quod agit et quod reagit vocatur vis et quoque conatus; 自然界の中で、それは働くことと反応することは力と呼ばれる、またコナトュス(努力)と。
sed in mundo spirituali id quod agit et quod reagit, vocatur vita et voluntas; しかし、霊界の中で、それは働くことと反応することは、いのち(生活)と意志と呼ばれる。
vita ibi est vis viva, et voluntas est conatus vivus, et ipsum aequilibrium vocatur liberum. そこにいのち(生活)は生きている力である、そして意志は生きているコナトュス(努力)である、そして均衡そのものは自由と呼ばれる。
Existit itaque et subsistit aequilibrium spirituale seu liberum, inter bonum ab una parte agens, et malum ab altera parte reagens; そこで霊的な均衡、すなわち、自由は存在し、存続する、一つの側から働く善と、もう一つの側から反応する悪の間に。
vel inter malum ab una parte agens, et bonum ab altera parte reagens: または一つの側から働きかける悪と、もう一つの側から反応する善との間に。
[3] aequilibrium inter bonum agens et malum reagens est apud bonos, at aequilibrium inter malum agens et bonum reagens est apud malos. [3] 働きかける善と反応する悪の間の均衡は善い者のもとにある、しかし、働きかける悪と反応する善の間の均衡は悪い者のもとにある。
Quod aequilibrium spirituale sit inter bonum et malum, est quia omne vitae hominis se refert ad bonum et ad malum, ac voluntas est receptaculum. 霊的な均衡が善と悪の間にあることは、人間のいのち(生活)のすべては善と悪とに関係するからである、そして意志が容器であること。
Est quoque aequilibrium inter verum et falsum; 均衡はまた真理と虚偽の間にある。
sed hoc dependet ab aequilibrio inter bonum et malum. しかし、このことは善と悪の間の均衡に依存する(従属する)。
Aequilibrium inter verum et falsum est sicut inter lucem et umbram, quae tantum operantur in subjecta regni vegetabilis, quantum in luce et umbra est calor et frigus: 真理と虚偽の間の均衡は光と陰の間〔の均衡〕のようである、それはそれだけ植物界の主体(対象)に働きかける、どれだけ光と陰の中に熱と冷たさが存在するか〔によって〕。
quod lux et umbra ex se nihil operentur, sed quod calor per illas, constare potest ex simili luce et umbra tempore hiemis et tempore veris. 光と影はそれ自体からは何も働かない☆こと、しかし、それらを通して熱が〔働く〕ことは、冬の時と春の時の同様の光と影から明らかにすることができる。
☆ operenturはoperorの接続法現在3人称複数です(直前のoperanturは直説法)。
Comparatio veri et falsi cum luce et umbra est ex correspondentia; 真理と虚偽の比較は、光と影との、対応からである。
nam verum correspondet luci, falsum umbrae, et calor bono amoris; なぜなら、真理は光に、虚偽は陰に、また熱は愛の善に対応するから。
et quoque lux spiritualis est verum, umbra spiritualis est falsum, ac calor spiritualis est bonum amoris. そしてまた、霊的な光は真理である、霊的な影は虚偽である、そして霊的な熱は愛の善である。
(De qua re videatur in articulo ubi de Luce et Calore in Caelo, n. 126-140, actum est.) (その事柄について章の中に見られる、そこに「天界の光と熱について」126-140番、扱われている。)
@a “sed:”–sic, nisi cum Le Boys des Guays praetuleris “seu” 注a 「sed」――このように〔ある〕、もし、ル・ボイ・デ・グアイ(同氏については406番)による「seu」が優先されないなら。
(3) 訳文
何らかのものが存在するために、すべてのものの均衡がなくてはならない。均衡なしに活動と反動はない。なぜなら、均衡は一つが働きかけ、もう一つが反応する二つの力の間にあるから。同等の作用と反作用からの静止状態が均衡と呼ばれる。自然界の中のすべてのものと個々のものの中に均衡がある。一般的な形では、大気そのものの中にあり、その上のものが作用し、圧するかぎり、その低いものは反作用し、抵抗する。自然界の中では、熱と冷たさ、光と陰、また乾燥と湿気の間にもまた均衡がある。加減された中間の状態が均衡である。そしてまた世の三界、すなわち、鉱物、植物、動物界のすべての対象の中に均衡がある。なぜなら、それらの中に均衡がなければ、何も存在し、存続しないから。どこにでも、一つの側から働きかけ、もう一つの側から反応しているコナトュス(努力)のように存在する。
[2] すべての存在あるいはすべての結果は均衡の中に生じるが、しかし、一方の力が働きかけ、もう一方が働きかけられるままにすること、あるいは働きかける一方の力が流入し、もう一方が受け入れ、適当に譲ることによって生じる。自然界の中で、働きかけることと反応することは、力またはコナトュスと呼ばれる。しかし、霊界では、働きかけることと反応することは、生活と意志と呼ばれる。そこの生活は生きている力であり、意志は生きているコナトュスであり、均衡そのものは自由と呼ばれる。そこで、霊的な均衡、すなわち、自由は、一方の側から働く善ともう一方の側から反応する悪の間に、または一方の側から働きかける悪と、もう一方の側から反応する善との間に存在し、存続する。
[3] 働きかける善と反応する悪の間の均衡は善い者のもとにあるが、しかし、働きかける悪と反応する善の間の均衡は悪い者のもとにある。霊的な均衡が善と悪の間にあることは、人間の生活のすべては善と悪に、そして意志が容器であることに関係するからである。均衡は真理と虚偽の間にもある。しかし、このことは善と悪の間の均衡による。真理と虚偽の間の均衡は光と陰の間の均衡のようであり、植物界の対象は光と陰の中に熱と冷たさがどれだけ存在するかによって、それだけ働きかけられている。光と影自体は何も働きかけないが、しかし、それらを通して熱が働きかけることは、冬の時と春の時の同じような光と影から明らかにすることができる。
真理と虚偽を光と影と比べたのは対応からである。なぜなら、真理は光に、虚偽は陰に、また熱は愛からの善に対応するから。そしてまた、霊的な光は真理であり、霊的な影は虚偽であり、霊的な熱は愛からの善である。(このことについては「天界の光と熱について」扱われている章の中に見られる、126-140番)