(1) 原文
584. Sunt inferna ubivis, tam sub montibus, collibus et petris, quam sub planitiebus et vallibus. Aperturae seu portae ad inferna, quae sunt sub montibus, collibus, et petris, apparent ad conspectum sicut foramina et sicut fissurae rupium, quaedam protensae in latum et amplae, quaedam arctae et strictae, pleraeque scabrae; omnes, cum inspiciuntur, apparent opacae et furvae: sed infernales spiritus, qui inibi, in tali luminoso sunt, quale est ex ignitis carbonibus; isti lumini recipiendo accommodati sunt oculi illorum; et hoc ex causa, quia, dum vixerunt in mundo, in caligine fuerunt quoad Divina vera, negando illa, et quasi in lumine quoad falsa, affirmando ea; unde visus oculorum illorum ita formatus est: inde quoque est, quod lux caeli illis caligo sit; quare cum exeunt suis antris, nihil vident. Ex quibus clarissime patuit, quod homo tantum in lucem caeli veniat quantum agnoscit Divinum, et confirmat apud se illa quae caeli et ecclesiae sunt; et quod tantum in caliginem inferni veniat, quantum negat Divinum, et confirmat apud se ea quae sunt contra illa quae caeli et ecclesiae sunt.
(2) 直訳
Sunt inferna ubivis, tam sub montibus, collibus et petris, quam sub planitiebus et vallibus. 地獄は、どこでも、山、丘や岩の下にと同様に、平野や谷の下にある。
Aperturae seu portae ad inferna, quae sunt sub montibus, collibus, et petris, apparent ad conspectum sicut foramina et sicut fissurae rupium, quaedam protensae in latum et amplae, quaedam arctae et strictae, pleraeque scabrae; 地獄への開き口または門は、それは山、丘や岩の下にある、視野に穴(隙間)のように見える、また岩の割れ目のように、あるものは幅で広く、大きい、あるものは狭く、細い、大多数はゴツゴツしている。
omnes, cum inspiciuntur, apparent opacae et furvae: すべてのものは、覗き込まれるとき、暗く、黒ずんで見える。
sed infernales spiritus, qui inibi, in tali luminoso sunt, quale est ex ignitis carbonibus; しかし、地獄の霊らは、彼らはその中に、このような明るさ(照明)の中にいる、石炭の火からであるような。
isti lumini recipiendo accommodati sunt oculi illorum; その明るさの受容に彼らの目は適している。
et hoc ex causa, quia, dum vixerunt in mundo, in caligine fuerunt quoad Divina vera, negando illa, et quasi in lumine quoad falsa, affirmando ea; そしてこのことは理由から、なぜなら、世の中で生きた時、神的な真理に関して暗黒の中にいたから、それを否定して、また虚偽に関していわば光の中に〔いた〕、それを肯定(主張)して。
unde visus oculorum illorum ita formatus est: そこから彼らの目の視覚はこのように形作られた。
inde quoque est, quod lux caeli illis caligo sit; ここからもまたである、天界の光は彼らに暗黒であること。
quare cum exeunt suis antris, nihil vident. それゆえ、自分の洞穴から出るとき、何も見ない。
Ex quibus clarissime patuit, quod homo tantum in lucem caeli veniat quantum agnoscit Divinum, et confirmat apud se illa quae caeli et ecclesiae sunt; これらのことから極めて明らかに明らかである、人間はそれだけ天界の光の中にやって来ること、どれだけ神性を認めるか〔によって〕、そして天界と教会のものを自分自身のもとに確信する。
et quod tantum in caliginem inferni veniat, quantum negat Divinum, et confirmat apud se ea quae sunt contra illa quae caeli et ecclesiae sunt. そしてそれだけ地獄の暗黒の中にやって来ること、どれだけ神性を否定するか、そしてそれらを自分自身のもとに確信する、それらは天界と教会のもの、それらに対立するものである。
(3) 訳文
地獄は、山や丘や岩の下に、同じく平野や谷の下に、どこにでもある。山や丘や岩の下にある地獄への開き口または門は、目には岩の隙間や割れ目のように見え、あるものは幅広で大きく、あるものは狭くて細く、その大多数はゴツゴツしている。そのすべては、覗き込むと、暗く、黒ずんで見える。しかし、その中の地獄の霊らは、石炭の火からのような明るさの中にいる。彼らの目はその明るさを受け入れるのに適している。そしてこのことの理由は、世の中で生きた時、神的な真理関して、それを否定して、暗黒の中に、また虚偽に関して、それを肯定して、いわばその光の中にいたからである。そこから彼らの目の視覚はこのように形作られ、ここからもまた、天界の光は彼らに暗黒である。それゆえ、自分の洞穴から出るとき、何も見えない。これらのことから、人間は神性を認め、天界と教会のものを自分自身のもとに確信するほど、それだけ天界の光の中にやって来ること、どれだけ。そして、神性を否定し、天界と教会のものに対立するものを自分自身のもとに確信するほど、それだけ地獄の暗黒の中にやって来ることが、極めて明らかである。
(1) 原文
585. Aperturae seu portae ad inferna, quae sub planitiebus et vallibus, ad aspectum apparent diversimode: quaedam similes illis quae sub montibus, collibus et petris, quaedam sicut antra et cavernae, quaedam sicut hiatus magni et voragines, quaedam sicut paludes, et quaedam sicut stagna aquarum. Omnes sunt coopertae, nec patent nisi cum mali spiritus e mundo spirituum injiciuntur: cumque patent, exhalatur inde vel sicut ignis cum fumo, qualis apparet in aere ex incendiis, vel sicut flamma absque fumo; vel sicut fuligo qualis ex incenso camino, vel sicut nimbus ac nubes densa. Auditum est quod infernales spiritus illa non videant, nec sentiant, quia cum in illis sunt, sicut in sua atmosphaera sunt, et sic in suae vitae jucundo; et hoc ex causa, quia correspondent malis et falsis in quibus sunt; nempe ignis odio et vindictae, fumus et fuligo falsis ex illis, flamma malis amoris sui, ac nimbus et densa nubes falsis inde.
(2) 直訳
Aperturae seu portae ad inferna, quae sub planitiebus et vallibus, ad aspectum apparent diversimode: 地獄への開き口または門は、それらは平野や谷の下にある、外観に、いろいろな種類に見える。
quaedam similes illis quae sub montibus, collibus et petris, quaedam sicut antra et cavernae, quaedam sicut hiatus magni et voragines, quaedam sicut paludes, et quaedam sicut stagna aquarum. あるものはそれらに似て〔いる〕、それらは山、丘や岩の下のもの、あるものは洞穴やほら穴のよう〔である〕、あるものは大きな裂け目や沼地のよう〔である〕、あるものは湿地のよう〔である〕、またあるものは水の池☆のよう〔である〕。
☆ 名詞stagnumは「池」ですが、わざわざ「水」をつけていることからこの語は形容詞stagneus「よどんだ」と書くつもりだったのではないかと疑います。すなわちstagnea aquarum「水のよどみ」です。standing waterとしている英訳もあります。しかし、文脈から、沼地、湿地とくれば「水たまり」あるいは「池」で変なことはひとつもはありません。
Omnes sunt coopertae, nec patent nisi cum mali spiritus e mundo spirituum injiciuntur: すべては覆い隠されている、悪い霊が霊たちの世界から投げ込まれるときでないなら開かれない。
cumque patent, exhalatur inde vel sicut ignis cum fumo, qualis apparet in aere ex incendiis, vel sicut flamma absque fumo; そして開かれるとき、そこからあるいは煙とともに火のような、火事から大気の中に見られるような、あるいは煙なしに炎のような〔ものが〕発出される。
vel sicut fuligo qualis ex incenso camino, vel sicut nibus ac nubes densa. あるいは燃えている炉(煙突)からのようなすす、あるいは霧(もや)や濃い雲ような〔ものが発出される〕。
Auditum est quod infernales spiritus illa non videant, nec sentiant, quia cum in illis sunt, sicut in sua atmosphaera sunt, et sic in suae vitae jucundo; 聞かれた、地獄の霊らはそれらのものを見ない、感じないこと、それらの中にいるとき、自分の大気(雰囲気)の中にいるようであるので、こうして自分のいのちの楽しさの中に。
et hoc ex causa, quia correspondent malis et falsis in quibus sunt; そしてこのことは理由から、悪と虚偽に対応するので、それらの中にいる。
nempe ignis odio et vindictae, fumus et fuligo falsis ex illis, flamma malis amoris sui, ac nimbus et densa nubes falsis inde. すなわち、火は憎しみと復讐に、煙とすすはそれらからの虚偽に、炎は自己愛の悪に、そして霧(もや)や濃い雲はそこからの虚偽に〔対応するので〕。
(3) 訳文
平野や谷の下にある地獄への開き口または門は、いろいろな種類の外観を見せている。あるものは、山や丘や岩の下にあるものに似ている。あるものは洞穴やほら穴のようであり、あるものは大きな裂け目や沼地のようであり、あるものは湿地のようであり、またあるものは水たまりのようである。そのすべては覆い隠されていて、悪い霊が霊たちの世界から投げ込まれるときでないなら、開かれない。そして開かれるとき、火事とき空中に見られるような、煙とともに火のようなものが、あるいは煙のない炎のようなものが、あるいは燃えている炉からのようなすすが、あるいは霧や濃い雲ようなものが、出てくる。これらのものを、地獄の霊らは見ないし、感じない、と言われた。それらの中にいるとき、自分の空気の中に、こうして自分のいのちの楽しさの中にいるようなものであるから。このことはの理由は、彼らは悪と虚偽の中にいて、その悪と虚偽に対応するからである。すなわち、火は憎しみと復讐に、煙とすすはそれらからの虚偽に、炎は自己愛の悪に、そして霧と濃い雲はそこからの虚偽に対応している。