原典講読『天界と地獄』no.577.

(1) 原文
577. In illo gradu, in quo est sapientia et intelligentia apud angelos, in eo etiam est malitia et astutia apud spiritus infernales: similis enim res est; quoniam spiritus hominis, cum solutus est a corpore, in suo bono aut in suo malo est; spiritus angelicus in suo bono, ac spiritus infernalis in suo malo; nam unusquisque spiritus est suum bonum vel suum malum, quia est suus amor, prout saepius prius dictum et ostensum est. Quapropter sicut spiritus angelicus ex suo bono cogitat, vult, loquitur et agit, ita spiritus infernalis ex suo malo; et ex ipso malo cogitare, velle, loqui, et agere, est ex cunctis quae in malo sunt. [2] Aliter cum in corpore vixit; tunc malum spiritus hominis fuit in vinculis, quae unicuique homini sunt ex lege, ex lucro, ex honore, ex fama, et ex timoribus jacturae eorum; quapropter malum spiritus ejus tunc non potuit erumpere, ac se manifestare quale in se esset: praeterea etiam tunc malum spiritus hominis circumvelatum et obvolutum jacuit externa probitate, sinceritate, justitia, et affectione veri et boni, quas homo talis ore praetulit et simulavit propter mundum, sub quibus ita reconditum et in obscuro latuit, ut vix ipse sciverit quod in spiritu suo tanta malitia et astutia sit, ita quod in se talis diabolus sit qualis fit post mortem, cum ejus spiritus venit in se, ac in suam naturam. [3] Tunc malitia talis se manifestat, ut excedat omnem fidem. Sunt millia quae ex ipso malo tunc erumpunt; inter quae etiam talia sunt, quae non vocibus alicujus linguae exprimi possunt; qualia sunt, datum est mihi per plures experientias scire, et quoque appercipere; quia mihi datum est a Domino in spirituali mundo quoad spiritum esse, et simul in naturali mundo quoad corpus. Hoc testari possum, quod malitia eorum tanta sit, ut vix unum ex millibus possit describi: et quoque nisi Dominus tutetur hominem, quod non possit usquam eximi inferno; nam apud unumquemvis hominem tam spiritus ab inferno sunt, quam angeli e caelo (videatur supra, n. 292, 293); et Dominus non tutari potest hominem, nisi homo agnoscat Divinum, et nisi vivat vitam fidei et charitatis; alioqui enim avertit se a Domino, ac convertit se ad infernales spiritus, et sic imbuitur quoad spiritum suum simili malitia: [4] homo usque a Domino continue abducitur a malis, quae ex consociatione cum illis spiritibus sibi applicat et quasi attrahit, si non per vincula interna quae sunt conscientiae, quae non recipit si negat Divinum, usque tamen per vincula externa, quae sunt, ut supra dictum est, timores pro lege et ejus poenis, proque jactura lucri, et privatione honoris et famae. Homo talis quidem abduci potest a malis per jucunda sui amoris, et per timorem jacturae et privationis eorum; sed non potest adduci in bona spiritualia; nam quantum in haec adducitur, tantum apud se versat astutias et dolos, simulando et mentiendo bona, sincera, et justa, fine persuadendi et sic fallendi; haec astutia se addit malo ejus spiritus, ac format illud, et facit ut sit malum, quale est in sua natura.
(2) 直訳
In illo gradu, in quo est sapientia et intelligentia apud angelos, in eo etiam est malitia et astutia apud spiritus infernales: その程度に、天使たちのもとにある知恵と知性のそこへ、それだけまた地獄の霊らのもとに悪意と欺瞞(欺くこと)がある。
similis enim res est; なぜなら、同様の事柄であるから。
quoniam spiritus hominis, cum solutus est a corpore, in suo bono aut in suo malo est; 人間の霊は、身体から解放されるとき、自分自身の善の中または自分自身の悪の中にいるので。
spiritus angelicus in suo bono, ac spiritus infernalis in suo malo; 天使の霊は自分の善の中にいる、そして地獄の霊は自分の悪の中にいる。
nam unusquisque spiritus est suum bonum vel suum malum, quia est suus amor, prout saepius prius dictum et ostensum est. なぜなら、それぞれの霊は自分自身の善かあるいは自分自身の悪であるから、自分自身の愛であるので、しばしば以前に言われ、示されたように。
Quapropter sicut spiritus angelicus ex suo bono cogitat, vult, loquitur et agit, ita spiritus infernalis ex suo malo; それゆえ、天使の霊が自分の善から考え、意志し、話し、行動するように、このように地獄の霊は自分の悪から。
et ex ipso malo cogitare, velle, loqui, et agere, est ex cunctis quae in malo sunt. そして、悪そのものから考えること、意志すること、話すことと行動することは、悪の中にあるすべてのものからである。
[2] Aliter cum in corpore vixit; [2] 身体の中に生きたとき、異なる。
tunc malum spiritus hominis fuit in vinculis, quae unicuique homini sunt ex lege, ex lucro, ex honore, ex fama, et ex timoribus jacturae eorum; その時、人間の霊の悪は束縛の中にいた、それらは人間のそれぞれにある、法律から、利益から、名誉から、名声から、そしてそれらの損失の恐れから。
quapropter malum spiritus ejus tunc non potuit erumpere, ac se manifestare quale in se esset: それゆえ、その霊の悪は、その時、突発することができない、そして本質的にどのようなものであるか明らかにすること。
praeterea etiam tunc malum spiritus hominis circumvelatum et obvolutum jacuit externa probitate, sinceritate, justitia, et affectione veri et boni, quas homo talis ore praetulit et simulavit propter mundum, sub quibus ita reconditum et in obscuro latuit, ut vix ipse sciverit quod in spiritu suo tanta malitia et astutia sit, ita quod in se talis diabolus sit qualis fit post mortem, cum ejus spiritus venit in se, ac in suam naturam. さらにまた、その時、人間の霊の悪は、外面的な正直、誠実、公正、それと真理と善への情愛でまわりを覆われ、包まれて横たわっている、それらを人間は世のためにこのように口で装い、ふりをした、それらの下にこのように秘められ、やみの中に隠れた、ほとんど彼自身が知らなかったように、自分の霊の中にそれほどの(大きな)悪意と欺瞞(欺くこと)があること、このように(したがって)自分の中にこのような悪魔がいること、死後になるような、彼の霊が自分自身の中にやって来るとき、そして自分自身の性質に。
[3] Tunc malitia talis se manifestat, ut excedat omnem fidem. [3] その時、このような悪意が明らかにされる、すべての〔者の〕信念を越えるような☆。
☆ これは意訳ですね、表現法だけの問題であり、内容に直接関係しません。
Sunt millia quae ex ipso malo tunc erumpunt; 数千ある、それらは悪そのものからその時、突発する。
inter quae etiam talia sunt, quae non vocibus alicujus linguae exprimi possunt; それらの間にはこのようなものもまたある、それらは何らかの言語の言葉で表現することができない。
qualia sunt, datum est mihi per plures experientias scire, et quoque appercipere; どのようなものであるか、私に多くの経験によって知ることが与えられた、そしてまた知覚すること。
quia mihi datum est a Domino in spirituali mundo quoad spiritum esse, et simul in naturali mundo quoad corpus. 私に主により与えられたので、霊界に、霊に関して存在すること、そして同時に自然界に身体に関して。
Hoc testari possum, quod malitia eorum tanta sit, ut vix unum ex millibus possit describi: このことを私は証言することができる、彼らの悪意はそれほどの(大きい)ものであること、ほとんど数千からの一つ☆述べることできないような。
☆ この部分を(英訳からの)柳瀬訳も長島訳も「千分の一」としていますが、「千分の一」という別の単語があり、また「千分の一」と「千のうちの一つ」では意味が違うので、「数千のうちの一つ」のほうが正確な訳だと思います。
et quoque nisi Dominus tutetur hominem, quod non possit usquam eximi inferno; そしてまたもし主が人間を守らないなら、どんな場合も(常に)地獄から解放されることはできないこと。
nam apud unumquemvis hominem tam spiritus ab inferno sunt, quam angeli e caelo (videatur supra, n. 292, 293); なぜなら、人間のそれぞれの者のもとに、地獄からの霊らと同様に、天界からの天使たちがいるから(上に見られる、292,293番)。
et Dominus non tutari potest hominem, nisi homo agnoscat Divinum, et nisi vivat vitam fidei et charitatis; そして主は人間を守ることができない、もし人間が神性を認めないなら、またもし信仰と仁愛の生活を生きないなら。
alioqui enim avertit se a Domino, ac convertit se ad infernales spiritus, et sic imbuitur quoad spiritum suum simili malitia: なぜなら、そうでなければ、主から自分自身を背ける、そして自分自身を地獄の霊らへ向ける、そしてこうして自分の霊に関して同様の悪意に浸されるから。
[4] homo usque a Domino continue abducitur a malis, quae ex consociatione cum illis spiritibus sibi applicat et quasi attrahit, si non per vincula interna quae sunt conscientiae, quae non recipit si negat Divinum, usque tamen per vincula externa, quae sunt, ut supra dictum est, timores pro lege et ejus poenis, proque jactura lucri, et privatione honoris et famae. [4] それでも人間は主により絶えず悪から連れ去られる、それ〔悪〕をそれらの霊らとの交わりから自分自身に適用する、そしてあたかも引き寄せる、もし、内なる束縛によってでないなら、それらは良心である、それらを受け入れない、もし神性を否定するなら、やはりそれでも☆外なる束縛によって、それらである、上に言われたような、法律とその罰のための恐れ、また利益の損失のため、また名誉と名声の奪取〔されることの恐れ〕。
☆ usqueもtamenも(単独なら)「それでも」という意味であり、「それでも、それでも」とするやりかたもあるでしょうが、このようなとき「やはりそれでも」とします。
Homo talis quidem abduci potest a malis per jucunda sui amoris, et per timorem jacturae et privationis eorum; 確かに、このような人間は、自分の愛の楽しさによって悪から導き出されることができる、またそれらの損失と奪取(剥奪)の恐れによって。
sed non potest adduci in bona spiritualia; しかし、霊的な善の中に引き寄せられることはできない。
nam quantum in haec adducitur, tantum apud se versat astutias et dolos, simulando et mentiendo bona, sincera, et justa, fine persuadendi et sic fallendi; なぜなら、どれだけこれらの中に引き寄せられるか、それだけ、自分自身のもとに策略と欺瞞を考えるから、善、誠実、それと公正を装い、偽って、説得し、こうしてだまそうとする目的で。
haec astutia se addit malo ejus spiritus, ac format illud, et facit ut sit malum, quale est in sua natura. この欺くことはそれ自体に彼の霊の悪を加える、そしてそれを形成する、そして悪であるようにする、自分の性質の中にあるようなものである。
(3) 訳文
 天使たちのもとに知恵と知性があると同じ程度に、それだけ地獄の霊らのもとにも悪意と欺きがある。なぜなら、身体から解放されるとき、人間の霊は自分自身の善の中または悪の中にいるので、事情は似ているからである。天使の霊は自分の善の中に、地獄の霊は自分の悪の中にいる。なぜなら、しばしば以前に言われ、示されたように、それぞれの霊は自分自身の愛であるので、自分自身の善かあるいは自分自身の悪であるから。それゆえ、天使の霊が自分の善から考え、意志し、話し、行動するように、地獄の霊もそのように自分の悪からする。そして、悪そのものから考え、意志し、話し、行動することは、悪の中にあるすべてのものからそうするのである。
[2] 身体の中に生きたときは異なる。その時、人間の霊の悪は、それぞれの人間にある法律、利益、名誉、名声からの束縛の中に、そしてそれらを失う恐れからの束縛の中にいた。それゆえ、その霊の悪は、その時、突発し、本質的にどのようなものであるか明らかにすることができない。さらにまた、その時、人間の霊の悪は、外面的な正直、誠実、公正、それと真理と善への情愛で、まわりを覆われ、包まれていて、人間は、世のためにそのように口先で装い、ふりをし、それらの下に、このように秘められ、やみの中に隠れされた。自分の霊の中にこれほどの悪意と欺きがあること、したがって自分の中に、悪魔がいることを彼自身がほとんど知らなかったほどにである。死後、彼の霊が自分自身の中に、自分自身の性質にやって来るとき、そのような性質の悪魔になるのである。
[3] その時、まったく信じられないような悪意が明らかにされる。その時、悪そのものから突発する数千もの悪意がある。それらの中にはまた、何らかの言語による言葉で表現することができないようなものもある。どのようなものであるか、私に多くの経験によって知り、知覚することが与えられた。私は、主により、霊に関して霊界に、同時に身体に関して自然界にいることが与えられたからである。私は以下のことを証言することができる。彼らの悪意はほとんど数千のうちの一つすら述べることできないほどのものであること、そしてまた、もし主が人間を守られないなら、常に地獄から解放されることはできないこと、なぜなら、人間のそれぞれの者のもとには、天界からの天使たちがいるのと同じく地獄からの霊らもまたいるからである(前の292,293番に見られる)。そして、もし人間が神性を認めないなら、またもし信仰と仁愛の生活を生きないなら、主は人間を守ることができないこと。なぜなら、そうしなければ、主から自分自身を背け、地獄の霊らへ向かい、こうして自分の霊に関して同じような悪意に浸されるからである。
[4] それでも人間は、絶えず主により、霊らとの交わりから自分自身に適用し、あたかも引き寄せている悪から連れ去られている。もし、良心である内なる束縛によってでないなら、神性を否定するなら良心は受け入れられないが、やはりそれでも前に言われたような外なる束縛によってである。それらの束縛とは、法律とその罰の恐れ、また利益の失うこと、また名誉と名声の奪われることの恐れである。確かに、このような人間は、自分の愛の楽しさによって、またそれらを失うことと奪われることの恐れによって、悪から導き出されることができる。しかし、霊的な善の中に引き寄せられることはできない。なぜなら、これらの〔霊的な善の〕中に引き寄せられるほど、それだけ、彼自身のもとでは、説得し、こうしてだまそうとする目的で、善、誠実、公正を装い、偽って、策略と欺きを考えるから。この欺くことは、彼の霊の悪を増し加え、悪を形成し、そして自分の性質の中にあるような悪にしてしまう。

コメントを残す