原典講読『天界と地獄』no.568, 569.

(1) 原文
568. Calor spiritualis apud hominem est calor vitae ejus; quia, ut supra dictum est, in sua essentia est amor; hic calor est qui intelligitur per “ignem” in Verbo; amor in Dominum et amor erga proximum per “ignem caelestem;” ac amor sui et amor mundi per “ignem infernalem.”
(2) 直訳
Calor spiritualis apud hominem est calor vitae ejus; 人間のもとの霊的な熱は、彼のいのちの熱である。
quia, ut supra dictum est, in sua essentia est amor; 〔というのは〕上に言われたように、その本質では愛である〔ので〕
hic calor est qui intelligitur per “ignem” in Verbo; この熱は、みことばの中で「火」によって意味されるものである。
amor in Dominum et amor erga proximum per “ignem caelestem;” 主への愛と隣人に対する愛は「天界の火」によって〔意味される〕。
ac amor sui et amor mundi per “ignem infernalem.” そして自己愛と世俗愛は「地獄の火」によって。
(3) 訳文
 人間のもとの霊的な熱は、前に言われたように、その本質では愛であるので、彼のいのちの熱である。みことばの中で、この熱は「火」によって意味されている。主への愛と隣人に対する愛は「天界の火」によって、自己愛と世俗愛は「地獄の火」によって意味されている。
(1) 原文
569. Ignis seu amor infernalis ex simili origine existit, ex qua ignis seu amor caelestis, nempe ex Sole caeli seu Domino; sed fit infernalis ab illis qui recipiunt: nam omnis influxus e spirituali mundo variatur secundum receptionem, seu secundum formas in quas influit; non aliter ac sicut calor et lux e sole mundi: calor inde influens in arboreta et floreta producit vegetationem, et quoque educit odores gratos et suaves; at idem calor, influens in excrementitia et cadaverosa producit putredines, ac educit nidores graveolentes et putores: pariter lux ex eodem sole in uno subjecto producit colores pulchros et amoenos; in altero impulchros et inamoenos. Similiter calor et lux ex Sole caeli, qui est amor: cum calor seu amor inde influit in bona, ut apud homines et spiritus bonos ac apud angelos, fructificat illorum bona; at cum apud malos, contrarium effectum edit; mala enim vel suffocant illum vel pervertunt illum: pariter lux caeli, dum influit in vera boni, dat intelligentiam et sapientiam; cum autem influit in falsa mali, vertitur ibi in insanias et varii generis phantasias. Ita ubivis secundum receptionem.
(2) 直訳
Ignis seu amor infernalis ex simili origine existit, ex qua ignis seu amor caelestis, nempe ex Sole caeli seu Domino; 地獄の火あるいは☆愛は、同様の起源から存在する、それ〔起源〕から天界の火あるいは☆愛、すなわち、天界の太陽あるいは☆主から。
☆ seu「あるいは、すなわち」は「あるいは別の言葉でいえば」というニュアンスです。seuの前にカンマがあれば、ほとんどの場合「すなわち」という意味です。ここでは意訳します。
sed fit infernalis ab illis qui recipiunt: しかし、受け入れる者、彼により地獄のものになる。
nam omnis influxus e spirituali mundo variatur secundum receptionem, seu secundum formas in quas influit; なぜなら、霊界からのすべての流入は受け入れ(受容)にしたがって変化するから、すなわち、形にしたがって、その中に流入する。
non aliter ac sicut calor et lux e sole mundi: 世の太陽からの熱と光のようにと異なってでなく――
calor inde influens in arboreta et floreta producit vegetationem, et quoque educit odores gratos et suaves; 木の植えられた所(林)や花壇に流入するここから(の)熱は、植物の生長を生み出す、そしてまた喜ばしい、快い香りを引き出す。
at idem calor, influens in excrementitia et cadaverosa producit putredines, ac educit nidores graveolentes et putores: しかし、同じ熱が、廃絶物や死体に流入して腐敗を生み出す、そして悪臭を発する(ひどい)、腐臭の(腐った)臭いを引き出す。
pariter lux ex eodem sole in uno subjecto producit colores pulchros et amoenos; 同じく、同じ太陽からの光が、一つの対象の中に美しい、快い色を生み出す。
in altero impulchros et inamoenos. 他のもの(対象)の中に醜い、不愉快なものを〔生み出す〕。
Similiter calor et lux ex Sole caeli, qui est amor: 同様に、天界の太陽からの熱と光〔も生み出す〕、それは愛である。
cum calor seu amor inde influit in bona, ut apud homines et spiritus bonos ac apud angelos, fructificat illorum bona; 熱あるいは愛が善の中に流入するとき、善良な人間や霊たちのもとの、そして天使たちのもとに〔流入する〕ように、彼らの善を実を結ばせる。
at cum apud malos, contrarium effectum edit; しかし、悪い者らのもとに〔流入する〕とき、反対の結果を生ずる。
mala enim vel suffocant illum vel pervertunt illum: なぜなら、悪はあるいはそれを窒息させる、あるいはそれを歪めるから。
pariter lux caeli, dum influit in vera boni, dat intelligentiam et sapientiam; 同じく、天界の光は、善の真理の中に流入する時、知性と知恵を与える。
cum autem influit in falsa mali, vertitur ibi in insanias et varii generis phantasias. しかしながら、悪の虚偽の中に流入するとき、そこに狂気(の中に)といろいろな種類の幻想に変えられる。
Ita ubivis secundum receptionem. このようにどこでも、受け入れ(受容)にしたがって。
(3) 訳文
 地獄の火である愛は、天界の火である愛と同じ起源から、すなわち、天界の太陽である主から存在する。しかし、受け入れる者より、地獄のものになる。なぜなら、霊界からのすべての流入は、受け入れにしたがって、すなわち、流入する形にしたがって変化するから。〔そのことは〕世の太陽からの熱と光と異ならない――そこからの熱は、木の植えられた所や花壇に流入して植物の生長を生み出し、そしてまた喜ばしい、快い香りを引き出す。しかし、同じ熱が、廃絶物や死体に流入して腐敗を生み出し、ひどくて腐った臭いを引き出す。同じく、同じ太陽からの光が、ある対象の中に美しくて快い色を生み出し、他の対象の中に醜くて不快なものを生み出す。愛である天界の太陽からの熱と光も同様である。熱あるいは愛が、善良な人間や霊たちのもとにまた天使たちのもとに流入するように、善の中に流入するとき、彼らに善の実を結ばせる。しかし、悪い者らのもとに流入するとき、反対の結果を生ずる。なぜなら、悪は善を窒息させるか、あるいはそれを歪めるから。同じく、天界の光は、善の真理の中に流入するとき、知性と知恵を与える。しかし、悪からの虚偽の中に流入するとき、そこにいろいろな種類の狂気と幻想に変わる。このように、どこでもその受け入れにしたがっている。

原典講読『天界と地獄』no.570.

(1) 原文
570. Ignis infernalis, quia est amor sui et mundi, ita est omnis cupiditas quae illorum amorum, quoniam cupiditas est amor in suo continuo, nam quod homo amat hoc continue cupit; et quoque est jucunditas, nam quod homo amat seu cupit, cum id obtinet, jucundum percipit; non aliunde est homini jucundum cordis. Est itaque ignis infernalis cupiditas et jucunditas, quae ex binis illis amoribus, ut a suis originibus, scaturiunt. Mala illa sunt, contemptus aliorum, inimicitia et hostilitas contra illos qui sibi non favent; est invidia, odium, et vindicta, et ex his saevitia et crudelitas; et quoad Divinum, est negatio, et inde contemptus, irrisio et blasphematio sanctorum, quae sunt ecclesiae, quae post mortem, cum homo fit spiritus, vertuntur in iram et odium contra illa (videatur supra, n. 562). Et quia mala illa continuo spirant destructionem et occisionem illorum quos pro inimicis habent, et in quos odio et vindicta flagrant, quapropter jucundum vitae eorum est velle destruere et occidere; et quantum non hoc possunt, velle damnum inferre, nocere, et saevire. [2] Haec sunt quae intelliguntur per “ignem” in Verbo, ubi de malis et de infernis agitur, ex quo aliqua loca ad confirmationem velim afferre:―
“Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam;….quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi,….et factus est populus cibus ignis, vir fratri suo non parcent” (Esai. ix. [16,] 17, 18 [B.A. 17-19]).
“Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi sol vertetur in tenebras” (Joel. iii. 3, 4 [B.A. ii. 30, 31]).
“Erit terra in picem ardentem; nocte et dic non exstinguetur, in aeternum, ascendet fumus ejus” (Esai. xxxiv. 9, 10).
“Ecce..dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens” (Malach. iii. 19 [B.A. iv. 1).
“Babylon..facta est habitaculum daemonum;….clamabant videntes fumum combustionis ejus;….fumus ascendit in saecula saeculorum” (Apoc. xviii. 2, 18 cap. xix. {a}3).
“Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol, et aer e fumo putei” (Apoc. ix. 2).
“Ex ore equorum exivit ignis, fumus, et sulphur; ab his..occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo, et a sulphure” (Apoc. {b}ix. 17, 18).
“Qui adorat bestiam….bibet ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure” (Apoc. xiv. 9, 10).
“Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno” (xvi. [8,] 9).
“Conjecti sunt in stagnum ardens igne et sulphure “(Apoc. xix. 20; cap xx. 14, 15; cap. xxi. 8).
“Omnis arbor non faciens fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur” (Matth. iii. 10; Luc. iii. 9).
“Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis” (Matth. xiii. 41, 42, 50).
Rex “dicet..iis qui e sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum {c}diabolo et angelis ejus” (Matth. xxv. {d}41).
Et mittentur “in ignem aeternum,….in gehennam ignis, ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur” (Matth. xviii. 8, 9; Marc. ix. 43-49).
Dives in inferno dixit ad Abrahamum, quod cruciaretur in flamma (Luc. xvi. 24).
In his et in pluribus aliis locis per “ignem” intelligitur cupiditas quae amoris sui et mundi, et per “fumum” inde intelligitur falsum ex malo.
@a 3 pro “2” @b ix. pro “xi.” @c diabolo pro “diabolis” @d 41 pro “4”
(2) 直訳
Ignis infernalis, quia est amor sui et mundi, ita est omnis cupiditas quae illorum amorum, quoniam cupiditas est amor in suo continuo, nam quod homo amat hoc continue cupit; 地獄の火☆1は、自己と世への愛であるので、その愛のものである欲望もこのようなものである、欲望はその連続☆2の中に愛があるので、なぜなら、人間が愛するもの、これを絶えず(連続的に)☆2欲するから。
☆1 お気づきでしょうが柳瀬訳は「奈落の愛」と間違えています。なぜでしょうか?
☆2 原文は同族語の名詞continuum「連続、継続」と副詞continue「連続的に、間段なく、絶えず」をうまく組み合わせた文となっています。すなわち「人間は愛するものを連続して欲するので、欲望の中には連続して流れている愛がある」といったニュアンスです、これをうまく訳出するにはどうするのでしょうか? 柳瀬訳はこのことを意識して、「連続」と「絶えず」に英語のルビを振っていますが、なぜこのようにしたのか、このままでは推測がむずかしいですね。長島訳は「継続状態」と「継続して」と、うまく関連性を持たせています。
et quoque est jucunditas, nam quod homo amat seu cupit, cum id obtinet, jucundum percipit; そしてまた楽しみである、なぜなら、人間が愛するかまたは欲するもの、それを得るとき、楽しみを知覚するから。
non aliunde est homini jucundum cordis. 別の源泉から、人間に心の楽しみはない。
Est itaque ignis infernalis cupiditas et jucunditas, quae ex binis illis amoribus, ut a suis originibus, scaturiunt. そこで、地獄の火は欲望と楽しみである、それらの二つの愛からのもの、その起源からのように、わき出る。
Mala illa sunt, contemptus aliorum, inimicitia et hostilitas contra illos qui sibi non favent; それらの悪は、他の者への軽蔑、自分自身に好意をもたない者に対する反目と敵意である。
est invidia, odium, et vindicta, et ex his saevitia et crudelitas; また☆、ねたみ、憎しみ、また復讐、そしてこれらからの残忍と残酷。
☆ estではたと当惑しました。このような文章があるのでしょうか? 一つ前のsuntならわかります。しばらく考えて、etのミスプリではないと思い、初版を見ました。それは「・・・favent, est invidia・・・」、すなわち、estでしたが、しかし句読点はセミコロンではなく、カンマでした。カンマだと、なおさらわかりません。私には理解できないので、「カンマ+et」とします。
et quoad Divinum, est negatio, et inde contemptus, irrisio et blasphematio sanctorum, quae sunt ecclesiae, quae post mortem, cum homo fit spiritus, vertuntur in iram et odium contra illa (videatur supra, n. 562). そして神性に関して、否定である、そしてここから聖なるものの軽蔑、あざけり(嘲笑)と冒涜、それらは教会のものである、人間が霊になるとき、それらに対する怒りと憎しみに変わる(上の526番に見られる)。
Et quia mala illa continuo spirant destructionem et occisionem illorum quos pro inimicis habent, et in quos odio et vindicta flagrant, quapropter jucundum vitae eorum est velle destruere et occidere; そしてこれらの悪は絶えず彼らの破壊と殺害をしたがる、その者らを敵としてもつ、そしてその者らに憎しみと復讐に燃える、それゆえ、彼らのいのちの楽しみは破壊することと殺害することを欲することである。
et quantum non hoc possunt, velle damnum inferre, nocere, et saevire. そしてこのことが可能でないかぎり、危害を加えること、傷つけること、残酷に振る舞う(ののしる)ことを欲する。
[2] Haec sunt quae intelliguntur per “ignem” in Verbo, ubi de malis et de infernis agitur, ex quo aliqua loca ad confirmationem velim afferre:― [2] これらが、みことばの中の「火」によって意味されることである、そこに悪い者についてと地獄についてが述べられている、そこから何らかの個所を確信(確証)のために私は引用することを欲する――
“Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam; 「だれもが偽善者で悪意のある者、そしてすべての口が愚かなことを話している。
….quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi,….et factus est populus cibus ignis, vir fratri suo non parcent” (Esai. ix. [16,] 17, 18 [B.A. 17-19]). ・・・なぜなら、悪意が火のように燃えるから、いばらとおどろが食い尽くす、そして森の茂みを燃やす、そしてそれ自体を煙の高まりで上げる・・・民は火の食べ物となる、男は自分の兄弟を容赦しない」(イザヤ9:17-19)。
“Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi; 「わたしは天と地にしるしを与える、血、それと火、それと雲の柱。
sol vertetur in tenebras” (Joel. iii. 3, 4 [B.A. ii. 30, 31]). 太陽は暗やみに変わる」(ヨエル2:30,31)。
“Erit terra in picem ardentem; 「地は燃えるピッチになる。
nocte et dic non exstinguetur, in aeternum, ascendet fumus ejus” (Esai. xxxiv. 9, 10). 夜にそして昼に消されない、永遠に、その煙はのぼる」(イザヤ34:9,10)。
“Ecce..dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens” (Malach. iii. 19 [B.A. iv. 1). 「見よ・・・炉のように燃える日が来る、そしてすべて高ぶる者、またすべて悪意を行なう者は切り株となる、来る日は彼らを燃やす」(マラキ4:1)。
“Babylon..facta est habitaculum daemonum; 「バビロンは・・・悪魔の住まいとなった。
….clamabant videntes fumum combustionis ejus; ・・・その燃焼の煙を見て、叫んだ。
….fumus ascendit in saecula saeculorum” (Apoc. xviii. 2, 18 cap. xix. {a}3). ・・・煙は永久にのぼる」(黙示録18:2,18第19章3)。
“Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol, et aer e fumo putei” (Apoc. ix. 2). 「深淵の穴を開いた、そこから☆穴から煙があがった、大きな炉の煙のような、そして太陽は暗くなった、また空気は穴の煙から」(黙示録9:2)。
☆ unde「それゆえ、そこから」はギリシア原典はetと同じ意味の接続詞「そして、すると」です。
“Ex ore equorum exivit ignis, fumus, et sulphur; 「馬の口から火、煙、それと硫黄が出た。
ab his..occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo, et a sulphure” (Apoc. {b}ix. 17, 18). これらにより・・・人間の三分の一が殺された、火により、また煙により、また硫黄により」(黙示録9:17,18)。
“Qui adorat bestiam….bibet ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure” (Apoc. xiv. 9, 10). 「獣を崇拝する者は・・・神の怒りのぶどう酒を飲む、その方の怒りの杯に混ぜものなしのぶどう酒の混ざった、そして火と硫黄で苦しめられる」(黙示録14:9,10)。
“Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno” (xvi. [8,] 9). 「第四の天使が自分の鉢を太陽に注いだ、そしてそれに与えられた、熱で人間を焼くこと、火によって、そこで人間は大きな熱で焼かれた」(16:8,9)。
“Conjecti sunt in stagnum ardens igne et sulphure “(Apoc. xix. 20; cap xx. 14, 15; cap. xxi. 8). 「火と硫黄で燃える池へ投げ込まれた」(黙示録19:20、第20章14,15、第21章8)。
“Omnis arbor non faciens fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur” (Matth. iii. 10; Luc. iii. 9). 「よい実を生まないすべての木は切り倒される、そして火の中に投げ込まれる」(マタイ3:10、ルカ3:9)。
“Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis” (Matth. xiii. 41, 42, 50). 「人の子はご自分の御使いたちを遣わす、彼らはその方の国からすべてのつまずきとなるもの☆、それと不正を行なう者ら、彼らを集める、そして彼らを火の炉の中に送る」(マタイ13:41,42,50)。
☆ offendiculumの中性複数です。ギリシア原典も「中性複数の定冠詞」が付いています。中性は人物ではなく「もの」です。それで忠実な訳の聖書として私の使用する『新改訳聖書』のこの部分「つまずきを与える者」は誤訳です。欄外の注に「あるいは『障害となるもの』」とありますが、「あるいは」では「別訳」または「別写本の読み」のように受け取れます。「直訳は」とすべきです。
Rex “dicet..iis qui e sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum {c}diabolo et angelis ejus” (Matth. xxv. {d}41). 王は「言った・・・左(から)の者、彼らに、私から離れよ、呪われた者ども、悪魔(ら)☆とその使いらに用意された永遠の火へ〔はいれ〕」(マタイ25:41)。
☆ 注cへの注釈参照。
Et mittentur “in ignem aeternum,….in gehennam ignis,” “ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur” (Matth. xviii. 8, 9; Marc. ix. 43-49). そして送られる「永遠の火の中へ・・・ゲヘンナの火の中へ」、「そこに彼らの〔うじ〕虫は死なない、そして火は消されない」(マタイ18:8,9;マルコ9:43-49)。
Dives in inferno dixit ad Abrahamum, quod cruciaretur in flamma (Luc. xvi. 24). 地獄の中の富んでいる者はアブラハムに言った、炎の中で苦しめられていること(ルカ14:24)。
In his et in pluribus aliis locis per “ignem” intelligitur cupiditas quae amoris sui et mundi, et per “fumum” inde intelligitur falsum ex malo. これらの中で、また他の多くの個所の中で、「火」によって自己または世の愛のものである欲望が意味される、またそこからの「煙」によって悪からの虚偽が意味される。
@a 3 pro “2” 注a 「2」の代わりに3
@b ix. pro “xi.” 注b 「xi」の代わりにix
@c diabolo pro “diabolis” 注c 「diabolis」の代わりにdiabolo〔注:ギリシア原典が単数なので、それにあわせた複数から単数への変更でしょう。日本語に単数、複数の区別はないので、和訳上では表面現われませんが、英語では問題となります。そして、引用文なのでギリシア原典の単数の優先させたのでしょう。しかし、スヴェーデンボリの書き違いとも、思えません、というのは、スヴェーデンボリは原文そのままの引用をしないことも多く、その念頭に「悪魔ら」があったかもしれないからです。〕
@d 41 pro “4” 注d 「4」の代わりに41
(3) 訳文
 地獄の火は、自己と世への愛であるので、その愛からのものである欲望もそのようなものである。人間は愛するものを連続して欲しており、その連続する欲望の中に愛があるからである。そしてまた楽しみでもある。なぜなら、人間は愛するかまたは欲するものを得るとき、楽しみを覚えるから。この源泉以外に、人間の心の楽しみはない。それで、地獄の火は、それらの二つの愛を起源としてわき出るかのような、欲望と楽しみである。それらの悪は、他の者への軽蔑、自分に好意をもたない者に対する反目と敵意であり、ねたみ、憎しみ、復讐、そしてこれらからの残忍と残酷である。そして神性に関しては、その否定であり、そしてここから教会のものである聖なるものへの軽蔑、あざけり、冒涜であり、それらは、人間が霊になるとき、それらに対する怒りと憎しみに変わる(前の526番に見られる)。また、これらの悪は絶えず、敵とする者たち滅ぼし、殺害をしようとし、その者たちへの憎しみと復讐に燃える。それゆえ、彼らのいのちの楽しみは滅ぼし、殺害することを欲することである。そしてこのことが可能でないなら、危害を加え、傷つけ、残酷に振る舞うことを欲する。
[2] これらが、みことばの中で悪い者と地獄について述べられているところで「火」によって意味されることであり、その確証のために、みことばからいくらかの個所をここに引用しよう――
 「だれもが偽善者で悪意のある者であり、すべての口が愚かなことを話している。・・・なぜなら、悪意が火のように燃え、いばらとおどろが食い尽くし、森の茂みを燃やし、そして煙の高まりとなってのぼる。・・・民は火の食べ物となり、男はその兄弟を赦さない」(イザヤ9:17-19)。
 「わたしは天と地にしるしを与える。それは血、火、雲の柱である。太陽は暗やみに変わる」(ヨエル2:30,31)。
 「地は燃えるピッチになる。夜も昼も消されず、永遠に、その煙はのぼる」(イザヤ34:9,10)。
 「見よ・・・炉のように燃える日が来る。そしてすべて高ぶる者、またすべて悪意を行なう者は切り株となる。来ようとしている日は彼らを燃やす」(マラキ4:1)。
 「バビロンは・・・悪魔の住まいとなった。・・・その焼かれる煙を見て、叫んだ。・・・煙は永久にのぼる」(黙示録18:2,18第19章3)。
 「深淵の穴を開いた、すると穴から大きな炉の煙のような煙があがり、太陽と空気は穴の煙から暗くなった」(黙示録9:2)。
 「馬の口から火と煙と硫黄が出た。これらにより・・・火と煙と硫黄により、人間の三分の一が殺された」(黙示録9:17,18)。
 「獣を崇拝する者は・・・神の怒りの杯に混ぜものなしのぶどう酒の混ざった神の怒りのぶどう酒を飲む。そして火と硫黄で苦しめられる」(黙示録14:9,10)。
 「第四の天使が自分の鉢を太陽に注いだ。太陽に火による熱で人間を焼くことが与えられた。そこで人間は大きな熱で焼かれた」(16:8,9)。
 「火と硫黄で燃える池へ投げ込まれた」(黙示録19:20、第20章14,15、第21章8)。
 「よい実を結ばない木は、すべての切り倒され、火の中に投げ込まれる」(マタイ3:10、ルカ3:9)。
 「人の子はご自分の御使いたちを遣わす。彼らはその方の国から、すべてのつまずきとなるもの、それと不正を行なう者らを集める。そして彼らを火の炉の中に送る」(マタイ13:41,42,50)。
 王は「左の者らに言った。私から離れよ、呪われた者ども。悪魔とその使いらに用意された永遠の火へ入れ」(マタイ25:41)。
 そして「永遠の火の中へ・・・ゲヘンナの火の中へ」送られる。「そこでは、彼らの〔うじ〕虫は死なず、火は消えない」(マタイ18:8,9;マルコ9:43-49)。
 地獄の中の富んでいる者はアブラハムに、炎の中で苦しめられている、と言った(ルカ14:24)。
 これらの中で、また他の多くの個所で、「火」によって自己または世の愛のものである欲望が意味され、またそこからの「煙」によって悪からの虚偽が意味されている。

原典講読『天界と地獄』no.571, 572.

(1) 原文
571. Quia cupiditas faciendi mala, quae sunt ex amore sui et mundi, intelligitur per “ignem infernalem,” et quia talis cupiditas est omnium in infernis, (videatur praecedens articulus,) ideo quoque cum inferna aperiuntur, apparet sicut igneum cum fumo, quale solet esse in incendiis; igneum densum ex infernis ubi amor sui regnat, ac flammeum ex infernis ubi amor mundi. Cum autem clausa sunt, non apparet id igneum, sed loco ejus sicut obscurum quid condensatum a fumo: aestuat usque igneum illud intus, quod etiam apperceptum est ex calore inde exhalato, qui calor est sicut ex combustis post incendium, alicubi sicut ex fornace incalescente, et alibi sicut ex calido balnei; quod calidum cum influit apud hominem, excitat apud illum cupiditates, et apud malos odia et vindictas, et apud aegrotos insanias. Talis ignis aut talis calor est illis qui in supradictis amoribus sunt, quoniam alligati sunt quoad spiritus suos illis infernis, etiam cum vivunt in corpore. Sed sciendum est, quod illi, qui in infernis sunt, non in igne sint, sed quod ignis sit apparentia; non enim aliquam ustionem ibi sentiunt, sed modo calorem qualem prius in mundo. Quod ignis appareat, est ex correspondentia; nam amor correspondet igni: et omnia quae in mundo spirituali apparent, secundum correspondentias apparent.
(2) 直訳
Quia cupiditas faciendi mala, quae sunt ex amore sui et mundi, intelligitur per “ignem infernalem,” et quia talis cupiditas est omnium in infernis, (videatur praecedens articulus,) ideo quoque cum inferna aperiuntur, apparet sicut igneum cum fumo, quale solet esse in incendiis; 悪を行なう欲望が、それらは自己と世への愛からのものである、「地獄の☆火」によって意味されるので、このような欲望は地獄の中のすべての者にあるので(先行する章に見られる)、それゆえ、また、地獄が開かれるとき、煙とともに火のように見られる、よく火災の中にあるような。
☆ 「地獄の」を柳瀬訳で「奈落の」としていることについて(4)参照。
igneum densum ex infernis ubi amor sui regnat, ac flammeum ex infernis ubi amor mundi. 濃厚な火がそこに自己愛が支配する地獄から、そして地獄からの炎がそこに世俗愛〔が支配する〕。
Cum autem clausa sunt, non apparet id igneum, sed loco ejus sicut obscurum quid condensatum a fumo: しかしながら、閉ざされるとき、そこに火は見えない、しかし、そこに代わって、暗い(ものの)ようなものが〔見える〕、煙から濃くしたもの。
aestuat usque igneum illud intus, quod etiam apperceptum est ex calore inde exhalato, qui calor est sicut ex combustis post incendium, alicubi sicut ex fornace incalescente, et alibi sicut ex calido balnei; それでも火はその内部で熱い(燃えている)、そのこともまたそこから出てくる熱からわかる、その熱は火災の後の燃焼からのようである、ある所で熱くなっている炉からのような、また他の所で浴室の温かさからのよう〔である〕。
quod calidum cum influit apud hominem, excitat apud illum cupiditates, et apud malos odia et vindictas, et apud aegrotos insanias. それでも熱さ(あたたかさ)が人間のものに流入するとき、彼のもとで欲望をかきたてる、そして悪い者のもとで憎しみと復讐を、そして病人のもとで狂気を。
Talis ignis aut talis calor est illis qui in supradictis amoribus sunt, quoniam alligati sunt quoad spiritus suos illis infernis, etiam cum vivunt in corpore. 彼らに、上述の愛の中にいる者らに、このような火あるいはこのような熱がある、自分の霊に関してそれらの地獄に結び付けられているので、さらにまた身体の中で生きたとき。
Sed sciendum est, quod illi, qui in infernis sunt, non in igne sint, sed quod ignis sit apparentia; しかし、知らなくてはならない、彼らは、地獄にいる者らは、火の中にいないこと、しかし、火は外観であること。
non enim aliquam ustionem ibi sentiunt, sed modo calorem qualem prius in mundo. なぜなら、何らかの焼くことをそこに感じないから、しかし、単に熱を〔感じる〕以前に世の中のような。
Quod ignis appareat, est ex correspondentia; 火が見られることは、対応からである。
nam amor correspondet igni: なぜなら、愛は火に対応するから。
et omnia quae in mundo spirituali apparent, secundum correspondentias apparent. そして、霊界の中に見られるすべてのものは、対応にしたがって見られる(現われる)から。
(3) 訳文
 自己と世への愛からのものである悪を行なう欲望が、「地獄の火」によって意味され、このような欲望は地獄の中のすべての者にあるので(これまでの章に見られる)、それゆえ、地獄が開かれるとき、火災の中によくあるような煙といっしょになった火のようなものもまた見られる。自己愛が支配する地獄からは濃い火が、世俗愛が支配する地獄からは炎が見られる。しかし、閉ざされるとき、そこに火は見えないが、代わってそこに、煙から濃くなった暗いようなものが見える。それでも、火はその内部で燃えていることが、そこから出てくる熱からわかる。その熱は、火災の後に燃えているような、あるところでは熱くなっている炉からのような、また他のところでは浴室の温かさからのようなものとなっている。それでもその熱さが人間のものに流入するとき、欲望をかきたて、悪い者のもとで憎しみと復讐を、病人のもとで狂気をかきたてる。前述の愛の中にいる者らには、自分の霊に関して、さらにまた身体の中で生きたとき、それらの地獄に結び付けられているので、このような火あるいはこのような熱がある。しかし、地獄にいる者らは火の中にいないで、火は外観であることを知らなくてはてはならない。なぜなら、そこの彼らは何かが燃えることを感じないで、ただ以前、世にあったような熱を感じるだけであるから。火が見られるのは、対応からである。なぜなら、愛は火に対応し、霊界の中で見られるすべてのものは、対応にしたがって見られるからである。
(1) 原文
572. Tenendum est, quod ignis ille seu calor infernalis vertatur in intensum frigus, cum influit calor e caelo, et tunc horrescunt illi qui ibi, sicut qui correpti sunt a febri gelida, et quoque intus cruciantur; et hoc ex causa, quia prorsus sunt contra Divinum, et calor caeli, qui est amor Divinus, exstinguit calorem inferni, qui est amor sui, et cum illo ignem vitae eorum, unde tale frigus, et inde horror, et quoque cruciatus. Fit quoque ibi tunc caligo, et inde infatuatio, et caligatio. Sed hoc raro fit solum cum insultus, dum ibi ultra modum crescunt, sedandi sunt.
(2) 直訳
Tenendum est, quod ignis ille seu calor infernalis vertatur in intensum frigus, cum influit calor e caelo, et tunc horrescunt illi qui ibi, sicut qui correpti sunt a febri gelida, et quoque intus cruciantur; 把握(理解)すべきである、地獄のその火または熱は強烈な寒さに変わること、天界から熱が流入するとき、そしてその時、そこにいる者らは、彼らは震える、氷のように冷たい熱病☆に襲われる者らのように、そしてまた内部で苦しめられる。
☆ 「氷のように冷たい熱病」を「冷たい熱病」のように読んでしまうと異様に感じます。「悪寒がする」という意味でしょうから、間に「感じる」をはさめばよいでしょう。
et hoc ex causa, quia prorsus sunt contra Divinum, et calor caeli, qui est amor Divinus, exstinguit calorem inferni, qui est amor sui, et cum illo ignem vitae eorum, unde tale frigus, et inde horror, et quoque cruciatus. そしてこのことは〔次の〕理由から〔である〕、完全に神性に対立しているので、そして天界の熱は、それは神的な愛である、地獄の熱を消す、それは自己愛である、そしてそれとともに彼らのいのちの火を〔消す〕、そこからこのような寒さ、そしてここから身震い、そしてまた苦痛。
Fit quoque ibi tunc caligo, et inde infatuatio, et caligatio. そこにその時、暗黒もまた生じる、そしてそこから愚かさ、そして(心の)不明瞭。
Sed hoc raro fit solum cum insultus, dum ibi ultra modum crescunt, sedandi sunt. しかし、このことはまれに生じる、ただ攻撃(侵害)☆のときだけ、その時、そこに過度に増大する、鎮められる。
☆ insultusには柳瀬訳「暴動」、長島訳「反乱」の意味はありません。それでここの他の者に対する「攻撃」です。または地獄の勢力が増して、天界などを「攻撃」しそうなることとも見なせます。そのとき、その火の勢いに水をかけるかのように、天界から「熱」が流入するわけです。
(3) 訳文
 その地獄の火または熱は、天界から熱が流入するとき、きびしい寒さに変わり、そしてその時、そこにいる者らは氷のように冷たく感じる熱病に襲われかのように震え、また内部で苦しめられることを把握すべきである。そしてこのことの理由は、彼らが完全に神性に対立していて、神的な愛である天界の熱が自己愛である地獄の熱を消し、そしてそれとともに彼らのいのちの火を消すからである。そこからこのような寒さとここからの身震い、そしてまた苦痛がある。その時、そこには暗黒もまた生じ、そしてそこから愚かさと心の不明瞭がある。しかし、このことが起こるのはまれであり、そこに攻撃が過度に増大し、鎮められるのときだけのことである。
(4) 柳瀬訳「奈落の」について、すなわち英訳からのコチコチの直訳
 英訳書に目と通している方なら、おわかりであろう、柳瀬は形容詞infernalを「奈落の」と訳している。そして名詞hellはもちろん「地獄」としている。
 ところが、ラテン語ではそれぞれinfernalisとinfernumである。ここには形容詞と中性名詞の違いだけしかない。(英語のinfernalはラテン語infernalisを借用したこともわかる)
 柳瀬はinfernalとhellでは語形がまったく異なるので、この「奈落の」と「地獄」のように「英語にしたがって」使い分けたのであろう。その点、英訳に忠実である。しかし、日本語の「地獄」と「奈落」は別物である。英訳に忠実がなるために、日本語として、「奈落の火」とは何か?「地獄の火」とは異なるのか? という余計な疑問を生じてしまう。原典を見れば「奈落の」は「地獄の」でよいのは明白。
 ここで感じるのは二点、一つは「やはり原典にさかのぼらなければ正しい訳はできない」。もう一つ「意味を汲むことをしないで、字面だけからの直訳はやはりよくない」。
 私は直訳派であるが、意味は汲み取って、しかもなお、原文の表現やその他もろもろのものを(例えば「文の長さや句読点」まで、できることなら「語の配列」まで)を、なんとか訳文に反映できないかと努力する直訳である。こうすると表現に違和感が生じることにもなるが、そこがかえってよいのではと思っている。すなわち、こなれた日本語の表現では「ひっかかるもの」がなく、考察が深まらないかもしれない。

原典講読『天界と地獄』no.573, 574.

(1) 原文
573. Quia per ignem infernalem intelligitur omnis cupiditas malum faciendi profluens ex amore sui, inde etiam per eundem ignem intelligitur cruciatus qualis est in infernis: nam cupiditas ex illo amore est cupiditas nocendi aliis, qui se non honorant, venerantur et colunt; et quantum irae inde capiunt, et ex ira quantum odii et vindictae, tanta cupiditas est saeviendi in illos: et cum talis cupiditas inest unicuivis in societate, ubi non vincula externa coercent, quae sunt timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri, et vitae, tunc quisque ex suo malo ruit in alterum, et quantum valet etiam subjugat, ac subjicit reliquos suo dominio; et in illos qui se non submittunt, ex jucundo saevit. Hoc jucundum prorsus conjunctum est cum jucundo imperandi, usque adeo ut in simili gradu sint, quoniam jucundum nocendi inest inimicitiae, invidiae, odio et vindictae, quae sunt mala illius amoris, ut supra dictum est. Omnia inferna tales societates sunt; quare ibi quisque corde gerit odium contra alterum, ac ex odio erumpit in saeva, quantum valet. Hae saevitiae et inde cruciatus intelliguntur etiam per ignem infernalem, nam sunt effectus cupiditatum.
(2) 直訳
Quia per ignem infernalem intelligitur omnis cupiditas malum faciendi profluens ex amore sui, inde etiam per eundem ignem intelligitur cruciatus qualis est in infernis: 地獄の火によって自己愛から流れ出る悪を行なおうとするすべての欲望が意味されるので、ここからもまた同じ火によって拷問(責め苦)が意味される、地獄の中にあるような。
nam cupiditas ex illo amore est cupiditas nocendi aliis, qui se non honorant, venerantur et colunt; なぜなら、その愛からの欲望は他の者を傷つけようとする欲望であるから、その者たちは自分を尊敬、崇め、礼拝しない。
et quantum irae inde capiunt, et ex ira quantum odii et vindictae, tanta cupiditas est saeviendi in illos: そしてどれだけ怒りをここから得るか〔によって〕、また怒りからどれだけ憎しみと復讐を〔得るかによって〕、それだけ欲望は彼らに対して☆残酷に振る舞うものである。
☆ illosが対格なのでinの意味はilliを対象として「その中へ」すなわち「~に対して」「~に向かって」となります。
et cum talis cupiditas inest unicuivis in societate, ubi non vincula externa coercent, quae sunt timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri, et vitae, tunc quisque ex suo malo ruit in alterum, et quantum valet etiam subjugat, ac subjicit reliquos suo dominio; そしてこのような欲望が社会の中のそれぞれの者に内在するとき、そこに外なる拘束が抑制しない、それらは法律に対する恐れ、また名声、名誉、利益、それといのち(生活)を奪われることに対する、その時、それぞれの者は自分自身の悪から他の者へ突進する、そして欲するかぎりまたさらに支配する、そして他の者たちを自分の支配に服従させる。
et in illos qui se non submittunt, ex jucundo saevit. そして彼らに対して、服従しない者ら、楽しみから残酷に振る舞う。
Hoc jucundum prorsus conjunctum est cum jucundo imperandi, usque adeo ut in simili gradu sint, quoniam jucundum nocendi inest inimicitiae, invidiae, odio et vindictae, quae sunt mala illius amoris, ut supra dictum est. この楽しみは完全に支配する楽しみと結合している、これほどにまでも似た段階にある、傷つけようとする楽しみに反目、ねたみ、憎しみと復讐が内在するので、それらはその愛の悪のものである、上に言われたように。
Omnia inferna tales societates sunt; すべての地獄はこのような社会である。
quare ibi quisque corde gerit odium contra alterum, ac ex odio erumpit in saeva, quantum valet. それゆえ、そこにそれぞれの者は心で他の者に対する憎しみを抱く、そして憎しみから残酷の中に突発する(激しく出る)、できるかぎり。
Hae saevitiae et inde cruciatus intelliguntur etiam per ignem infernalem, nam sunt effectus cupiditatum. これらの残酷とここからの拷問もまた地獄の火によって意味される、なぜなら、欲望の結果であるから。
(3) 訳文
 地獄の火によって自己愛から流れ出る悪を行なおうとするすべての欲望が意味されるので、ここから同じ火によって地獄の中にあるような拷問もまた意味される。なぜなら、その愛からの欲望は、自分を尊敬し、崇め、礼拝しない他の者を傷つけようとする欲望であるから。そしてここから怒りを、また怒りから憎しみと復讐を得るほど、それだけその欲望は彼らに対して残酷に振る舞うものとなる。そしてこのような欲望が社会の中のそれぞれの者に内在していて、そこに法律に対する恐れ、また名声、名誉、利益、いのちを奪われることに対する外なる拘束が抑制しない時、それぞれの者は自分自身の悪から他の者へ突進し、欲するかぎり、さらに支配し、他の者らを自分の支配に服従させる。そして服従しない者ら対しては、楽しみから残酷に振る舞う。この楽しみは、似た程度にあるようにまでも支配する楽しみと完全に結合している、傷つけようとする楽しみには、前述のように、その愛の悪のものである反目、ねたみ、憎しみと復讐が内在するからである。すべての地獄はこのような社会である。それゆえ、そこにそれぞれの者は心で他の者に対する憎しみを抱き、憎しみからできるかぎりの残酷の中へと突入する。これらの残酷とそこからの拷問もまた地獄の火によって意味される。なぜなら、欲望の結果であるから。
(1) 原文
574. Supra (n. 548) ostensum est, quod spiritus malus se sponte conjiciat in infernum: quare etiam paucis dicetur, unde hoc fit, cum tamen in inferno tales cruciatus sunt. Ex quolibet inferno exhalatur sphaera cupiditatum, in quibus sunt illi qui ibi. Haec sphaera cum percipitur ab illo qui in simili cupiditate est, afficitur corde, et impletur jucundo; nam cupiditas et ejus jucunditas unum faciunt; quod enim aliquis cupit, hoc ei jucundum est: inde est, quod spiritus se illuc convertat, et illuc ex jucundo cordis cupiat; nondum enim scit quod tales ibi cruciatus sint, et qui scit usque illuc cupit; nemo enim in mundo spirituali resistere potest cupiditati suae, quia cupiditas est ejus amoris, et amor est ejus voluntatis, et voluntas est ejus naturae, et quisque ibi ex natura agit. [2] Cum itaque spiritus sua sponte aut ex suo libero alluit ad suum infernum, ac intrat, tunc primum excipitur amice, credens sic quod inter amicos venerit; sed hoc perstat modo per aliquot horas; interea, exploratur quali astutia est, et inde quali valore: quo explorato incipiunt illum infestare, et hoc variis modis, ac successive acrius et vehementius, quod fit per introductionem interius et profundius in infernum: nam quo interius et profundius ibi, eo maligniores spiritus sunt. [3] Post infestationes incipiunt saevire in illum per poenas, et hoc usque dum redactus est in servum. Sed quia ibi continue rebelles motus existunt, quoniam quisque ibi vult maximus esse, et contra alios odio flagrat, inde novi insultus; sic una scena mutatur in alteram; quare illi qui servi facti sunt eximuntur, ut praestent opem novo cuidam diabolo ad subjugandum alios; tunc illi qui se non submittunt, et ad nutum serviunt, iterum variis modis cruciantur, et sic continue. Tales cruciatus sunt cruciatus inferni, qui ignis infernalis vocantur.
(2) 直訳
Supra (n. 548) ostensum est, quod spiritus malus se sponte conjiciat in infernum: 上に(548番)示された、悪霊は自分自身を自発的に地獄へ投げ込むこと。
quare etiam paucis dicetur, unde hoc fit, cum tamen in inferno tales cruciatus sunt. それゆえ、さらにまた簡単に言われる、このことがどこから起こるか、そのときそれでも地獄にこのような拷問がある。
Ex quolibet inferno exhalatur sphaera cupiditatum, in quibus sunt illi qui ibi. どんな地獄からも欲望のスフェアが発散されている、その中にそこにいる彼らはいる。
Haec sphaera cum percipitur ab illo qui in simili cupiditate est, afficitur corde, et impletur jucundo; このスフェアが彼により知覚されるとき、似た欲望の中にいる者、心から働きかけられる、そして楽しさに満たされる。
nam cupiditas et ejus jucunditas unum faciunt; なぜなら、欲望とその楽しみは一つをつくるから。
quod enim aliquis cupit, hoc ei jucundum est: なぜなら、ある者が望むもの、これは彼に楽しいから。
inde est, quod spiritus se illuc convertat, et illuc ex jucundo cordis cupiat; ここからである、霊は自分自身でそこへ向ける、そしてそこへ〔行こうと〕心の楽しさから望む。
nondum enim scit quod tales ibi cruciatus sint, et qui scit usque illuc cupit; なぜなら、まだ知らないから、そこにこのような拷問があること、そして知っている者はそれでもそこへ〔行こうと〕望む。
nemo enim in mundo spirituali resistere potest cupiditati suae, quia cupiditas est ejus amoris, et amor est ejus voluntatis, et voluntas est ejus naturae, et quisque ibi ex natura agit. なぜなら、だれも霊界の中で自分の欲望に抵抗することはできないから、欲望は彼の愛のものであるので、そして愛は彼の意志のものであり、意志は彼の性質のものである、そしてだれもがそこに性質から行動する。
[2] Cum itaque spiritus sua sponte aut ex suo libero alluit ad suum infernum, ac intrat, tunc primum excipitur amice, credens sic quod inter amicos venerit; [2] そこで霊は、自分自身の自由意志で(自発的に)☆または自分自身の自由から自分自身の地獄へ到着する、そして入る、その時、最初は親しげに(親切に)受け入れられる、このように信じて、友たちの間にやって来たこと。
☆ sponteをチャドウィックは「廃語(sponsa)の属格で副詞」としています。ここはsuaが付いていてもsua sponteで「自発的に」という意味です。
sed hoc perstat modo per aliquot horas; しかし、このことはただ数時間の間、続くだけ。
interea, exploratur quali astutia est, et inde quali valore: その間に、どのような欺瞞(ずるさ)があるか、またここからどのような力(効力、価値)〔があるか〕調べられる。
quo explorato incipiunt illum infestare, et hoc variis modis, ac successive acrius et vehementius, quod fit per introductionem interius et profundius in infernum: 彼が調べられて、彼を攻撃することが始まる、そしてこのことはいろいろな方法で、そして連続的により鋭くまたより激しく、そのことを地獄の中へより内部へ、またより深く導くことによって行なう。
nam quo interius et profundius ibi, eo maligniores spiritus sunt. なぜなら、そこに、より内部に、またより深くに〔行く〕ほどますます☆霊はより悪質(悪性)であるから。
☆ 相関文quo~eo・・・「~なほどますます・・・」です。
[3] Post infestationes incipiunt saevire in illum per poenas, et hoc usque dum redactus est in servum. 攻撃の後、彼に対して罰によって残酷に振る舞うことが始まる、そしてこのことは奴隷に追いやられるときまでも〔続く〕。
Sed quia ibi continue rebelles motus existunt, quoniam quisque ibi vult maximus esse, et contra alios odio flagrat, inde novi insultus; [3] しかし、そこに絶えず謀反(反乱)の運動が存在する、それぞれの者がそこに最大であることを欲するので、そして他の者らに対して憎しみに燃える、ここから新しい攻撃〔がある〕。
sic una scena mutatur in alteram; こうして一つの場面は他のものに変わる。
quare illi qui servi facti sunt eximuntur, ut praestent opem novo cuidam diabolo ad subjugandum alios; それゆえ、彼らは、奴隷とされた者らは解放される、仕事を実行するように、新しいある悪魔が他の者らを服従させるための。
tunc illi qui se non submittunt, et ad nutum serviunt, iterum variis modis cruciantur, et sic continue. その時、彼らは、自分自身を服従させない者は、そして指図に仕えない、再びいろいろな方法で拷問される、そしてこうして絶えず。
Tales cruciatus sunt cruciatus inferni, qui ignis infernalis vocantur. このような拷問が地獄の拷問である、それは地獄の火と呼ばれる。
(3) 訳文
 前に(548番)、悪霊は自分自身を自発的に地獄へ投げ込むことが示された。それゆえ、地獄にこのような拷問があるにもかかわらず、このことがどこから起こるかもまた、簡単に述べておこう。どんな地獄からも欲望のスフェアが発散されていて、地獄の者らはその欲望の中にいる。このスフェアが似た欲望の中にいる者により知覚されるとき、彼は心から働きかけられ、楽しさに満たされる。なぜなら、欲望とその楽しみは一つとなっているから。ある者が望むものは、彼にとって楽しいものであるから。ここから、霊は自分からそこへ向きを変え、心の楽しさからそこへ行こうと望む。なぜなら、そこにこのような拷問があることを、まだ知らず、知っていても、それでもそこへ行こうと望むから。なぜなら、霊界では、だれも自分の欲望に抵抗することはできないから。欲望は彼の愛のものであり、愛は彼の意志のものであり、意志は彼の性質のものであり、だれもがそこではその性質から行動するからである。
[2] そこで霊は、自発的にまたは自分自身の自由から自分の地獄へ到着し、そして入る。その時、最初は友たちの間にやって来たように信じて、親しげに受け入れられる。しかし、このことはただ数時間だけしか続かない。その間に、どのような欺瞞があり、こからどのような力をもっているか調べられる。調べられてから、彼を攻撃することが始まり、そしてこのことは、いろいろな方法で、連続的にさらに鋭く、さらに激しくと、地獄のより内部へ、より深くへ導くことによって行なわれる。なぜなら、地獄ではさらに内部へ、またさらに深くへ行くほどますます、霊らはさらに悪質であるから。
[3] 攻撃の後、彼に対して罰によって残酷に振る舞うことが始まり、このことは奴隷とされるときまで続く。しかし、そこではだれもが最大の者であること欲し、他の者らに対して憎しみに燃えるので、そこには絶えず反乱の運動が存在し、ここから新しい攻撃がある。こうして場面は他のものに変わる。それゆえ、奴隷とされた者らは、ある新しい悪魔が他の者らを服従させるための仕事を実行するようにと解放される。その時、服従せず、そして指図に従わない者らは、再びいろいろな方法で拷問され、そして絶えずこうしたことが行なわれる。このような拷問が地獄の火と呼ばれる地獄の拷問である。