(1) 原文
573. Quia per ignem infernalem intelligitur omnis cupiditas malum faciendi profluens ex amore sui, inde etiam per eundem ignem intelligitur cruciatus qualis est in infernis: nam cupiditas ex illo amore est cupiditas nocendi aliis, qui se non honorant, venerantur et colunt; et quantum irae inde capiunt, et ex ira quantum odii et vindictae, tanta cupiditas est saeviendi in illos: et cum talis cupiditas inest unicuivis in societate, ubi non vincula externa coercent, quae sunt timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri, et vitae, tunc quisque ex suo malo ruit in alterum, et quantum valet etiam subjugat, ac subjicit reliquos suo dominio; et in illos qui se non submittunt, ex jucundo saevit. Hoc jucundum prorsus conjunctum est cum jucundo imperandi, usque adeo ut in simili gradu sint, quoniam jucundum nocendi inest inimicitiae, invidiae, odio et vindictae, quae sunt mala illius amoris, ut supra dictum est. Omnia inferna tales societates sunt; quare ibi quisque corde gerit odium contra alterum, ac ex odio erumpit in saeva, quantum valet. Hae saevitiae et inde cruciatus intelliguntur etiam per ignem infernalem, nam sunt effectus cupiditatum.
(2) 直訳
Quia per ignem infernalem intelligitur omnis cupiditas malum faciendi profluens ex amore sui, inde etiam per eundem ignem intelligitur cruciatus qualis est in infernis: 地獄の火によって自己愛から流れ出る悪を行なおうとするすべての欲望が意味されるので、ここからもまた同じ火によって拷問(責め苦)が意味される、地獄の中にあるような。
nam cupiditas ex illo amore est cupiditas nocendi aliis, qui se non honorant, venerantur et colunt; なぜなら、その愛からの欲望は他の者を傷つけようとする欲望であるから、その者たちは自分を尊敬、崇め、礼拝しない。
et quantum irae inde capiunt, et ex ira quantum odii et vindictae, tanta cupiditas est saeviendi in illos: そしてどれだけ怒りをここから得るか〔によって〕、また怒りからどれだけ憎しみと復讐を〔得るかによって〕、それだけ欲望は彼らに対して☆残酷に振る舞うものである。
☆ illosが対格なのでinの意味はilliを対象として「その中へ」すなわち「~に対して」「~に向かって」となります。
et cum talis cupiditas inest unicuivis in societate, ubi non vincula externa coercent, quae sunt timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri, et vitae, tunc quisque ex suo malo ruit in alterum, et quantum valet etiam subjugat, ac subjicit reliquos suo dominio; そしてこのような欲望が社会の中のそれぞれの者に内在するとき、そこに外なる拘束が抑制しない、それらは法律に対する恐れ、また名声、名誉、利益、それといのち(生活)を奪われることに対する、その時、それぞれの者は自分自身の悪から他の者へ突進する、そして欲するかぎりまたさらに支配する、そして他の者たちを自分の支配に服従させる。
et in illos qui se non submittunt, ex jucundo saevit. そして彼らに対して、服従しない者ら、楽しみから残酷に振る舞う。
Hoc jucundum prorsus conjunctum est cum jucundo imperandi, usque adeo ut in simili gradu sint, quoniam jucundum nocendi inest inimicitiae, invidiae, odio et vindictae, quae sunt mala illius amoris, ut supra dictum est. この楽しみは完全に支配する楽しみと結合している、これほどにまでも似た段階にある、傷つけようとする楽しみに反目、ねたみ、憎しみと復讐が内在するので、それらはその愛の悪のものである、上に言われたように。
Omnia inferna tales societates sunt; すべての地獄はこのような社会である。
quare ibi quisque corde gerit odium contra alterum, ac ex odio erumpit in saeva, quantum valet. それゆえ、そこにそれぞれの者は心で他の者に対する憎しみを抱く、そして憎しみから残酷の中に突発する(激しく出る)、できるかぎり。
Hae saevitiae et inde cruciatus intelliguntur etiam per ignem infernalem, nam sunt effectus cupiditatum. これらの残酷とここからの拷問もまた地獄の火によって意味される、なぜなら、欲望の結果であるから。
(3) 訳文
地獄の火によって自己愛から流れ出る悪を行なおうとするすべての欲望が意味されるので、ここから同じ火によって地獄の中にあるような拷問もまた意味される。なぜなら、その愛からの欲望は、自分を尊敬し、崇め、礼拝しない他の者を傷つけようとする欲望であるから。そしてここから怒りを、また怒りから憎しみと復讐を得るほど、それだけその欲望は彼らに対して残酷に振る舞うものとなる。そしてこのような欲望が社会の中のそれぞれの者に内在していて、そこに法律に対する恐れ、また名声、名誉、利益、いのちを奪われることに対する外なる拘束が抑制しない時、それぞれの者は自分自身の悪から他の者へ突進し、欲するかぎり、さらに支配し、他の者らを自分の支配に服従させる。そして服従しない者ら対しては、楽しみから残酷に振る舞う。この楽しみは、似た程度にあるようにまでも支配する楽しみと完全に結合している、傷つけようとする楽しみには、前述のように、その愛の悪のものである反目、ねたみ、憎しみと復讐が内在するからである。すべての地獄はこのような社会である。それゆえ、そこにそれぞれの者は心で他の者に対する憎しみを抱き、憎しみからできるかぎりの残酷の中へと突入する。これらの残酷とそこからの拷問もまた地獄の火によって意味される。なぜなら、欲望の結果であるから。
(1) 原文
574. Supra (n. 548) ostensum est, quod spiritus malus se sponte conjiciat in infernum: quare etiam paucis dicetur, unde hoc fit, cum tamen in inferno tales cruciatus sunt. Ex quolibet inferno exhalatur sphaera cupiditatum, in quibus sunt illi qui ibi. Haec sphaera cum percipitur ab illo qui in simili cupiditate est, afficitur corde, et impletur jucundo; nam cupiditas et ejus jucunditas unum faciunt; quod enim aliquis cupit, hoc ei jucundum est: inde est, quod spiritus se illuc convertat, et illuc ex jucundo cordis cupiat; nondum enim scit quod tales ibi cruciatus sint, et qui scit usque illuc cupit; nemo enim in mundo spirituali resistere potest cupiditati suae, quia cupiditas est ejus amoris, et amor est ejus voluntatis, et voluntas est ejus naturae, et quisque ibi ex natura agit. [2] Cum itaque spiritus sua sponte aut ex suo libero alluit ad suum infernum, ac intrat, tunc primum excipitur amice, credens sic quod inter amicos venerit; sed hoc perstat modo per aliquot horas; interea, exploratur quali astutia est, et inde quali valore: quo explorato incipiunt illum infestare, et hoc variis modis, ac successive acrius et vehementius, quod fit per introductionem interius et profundius in infernum: nam quo interius et profundius ibi, eo maligniores spiritus sunt. [3] Post infestationes incipiunt saevire in illum per poenas, et hoc usque dum redactus est in servum. Sed quia ibi continue rebelles motus existunt, quoniam quisque ibi vult maximus esse, et contra alios odio flagrat, inde novi insultus; sic una scena mutatur in alteram; quare illi qui servi facti sunt eximuntur, ut praestent opem novo cuidam diabolo ad subjugandum alios; tunc illi qui se non submittunt, et ad nutum serviunt, iterum variis modis cruciantur, et sic continue. Tales cruciatus sunt cruciatus inferni, qui ignis infernalis vocantur.
(2) 直訳
Supra (n. 548) ostensum est, quod spiritus malus se sponte conjiciat in infernum: 上に(548番)示された、悪霊は自分自身を自発的に地獄へ投げ込むこと。
quare etiam paucis dicetur, unde hoc fit, cum tamen in inferno tales cruciatus sunt. それゆえ、さらにまた簡単に言われる、このことがどこから起こるか、そのときそれでも地獄にこのような拷問がある。
Ex quolibet inferno exhalatur sphaera cupiditatum, in quibus sunt illi qui ibi. どんな地獄からも欲望のスフェアが発散されている、その中にそこにいる彼らはいる。
Haec sphaera cum percipitur ab illo qui in simili cupiditate est, afficitur corde, et impletur jucundo; このスフェアが彼により知覚されるとき、似た欲望の中にいる者、心から働きかけられる、そして楽しさに満たされる。
nam cupiditas et ejus jucunditas unum faciunt; なぜなら、欲望とその楽しみは一つをつくるから。
quod enim aliquis cupit, hoc ei jucundum est: なぜなら、ある者が望むもの、これは彼に楽しいから。
inde est, quod spiritus se illuc convertat, et illuc ex jucundo cordis cupiat; ここからである、霊は自分自身でそこへ向ける、そしてそこへ〔行こうと〕心の楽しさから望む。
nondum enim scit quod tales ibi cruciatus sint, et qui scit usque illuc cupit; なぜなら、まだ知らないから、そこにこのような拷問があること、そして知っている者はそれでもそこへ〔行こうと〕望む。
nemo enim in mundo spirituali resistere potest cupiditati suae, quia cupiditas est ejus amoris, et amor est ejus voluntatis, et voluntas est ejus naturae, et quisque ibi ex natura agit. なぜなら、だれも霊界の中で自分の欲望に抵抗することはできないから、欲望は彼の愛のものであるので、そして愛は彼の意志のものであり、意志は彼の性質のものである、そしてだれもがそこに性質から行動する。
[2] Cum itaque spiritus sua sponte aut ex suo libero alluit ad suum infernum, ac intrat, tunc primum excipitur amice, credens sic quod inter amicos venerit; [2] そこで霊は、自分自身の自由意志で(自発的に)☆または自分自身の自由から自分自身の地獄へ到着する、そして入る、その時、最初は親しげに(親切に)受け入れられる、このように信じて、友たちの間にやって来たこと。
☆ sponteをチャドウィックは「廃語(sponsa)の属格で副詞」としています。ここはsuaが付いていてもsua sponteで「自発的に」という意味です。
sed hoc perstat modo per aliquot horas; しかし、このことはただ数時間の間、続くだけ。
interea, exploratur quali astutia est, et inde quali valore: その間に、どのような欺瞞(ずるさ)があるか、またここからどのような力(効力、価値)〔があるか〕調べられる。
quo explorato incipiunt illum infestare, et hoc variis modis, ac successive acrius et vehementius, quod fit per introductionem interius et profundius in infernum: 彼が調べられて、彼を攻撃することが始まる、そしてこのことはいろいろな方法で、そして連続的により鋭くまたより激しく、そのことを地獄の中へより内部へ、またより深く導くことによって行なう。
nam quo interius et profundius ibi, eo maligniores spiritus sunt. なぜなら、そこに、より内部に、またより深くに〔行く〕ほどますます☆霊はより悪質(悪性)であるから。
☆ 相関文quo~eo・・・「~なほどますます・・・」です。
[3] Post infestationes incipiunt saevire in illum per poenas, et hoc usque dum redactus est in servum. 攻撃の後、彼に対して罰によって残酷に振る舞うことが始まる、そしてこのことは奴隷に追いやられるときまでも〔続く〕。
Sed quia ibi continue rebelles motus existunt, quoniam quisque ibi vult maximus esse, et contra alios odio flagrat, inde novi insultus; [3] しかし、そこに絶えず謀反(反乱)の運動が存在する、それぞれの者がそこに最大であることを欲するので、そして他の者らに対して憎しみに燃える、ここから新しい攻撃〔がある〕。
sic una scena mutatur in alteram; こうして一つの場面は他のものに変わる。
quare illi qui servi facti sunt eximuntur, ut praestent opem novo cuidam diabolo ad subjugandum alios; それゆえ、彼らは、奴隷とされた者らは解放される、仕事を実行するように、新しいある悪魔が他の者らを服従させるための。
tunc illi qui se non submittunt, et ad nutum serviunt, iterum variis modis cruciantur, et sic continue. その時、彼らは、自分自身を服従させない者は、そして指図に仕えない、再びいろいろな方法で拷問される、そしてこうして絶えず。
Tales cruciatus sunt cruciatus inferni, qui ignis infernalis vocantur. このような拷問が地獄の拷問である、それは地獄の火と呼ばれる。
(3) 訳文
前に(548番)、悪霊は自分自身を自発的に地獄へ投げ込むことが示された。それゆえ、地獄にこのような拷問があるにもかかわらず、このことがどこから起こるかもまた、簡単に述べておこう。どんな地獄からも欲望のスフェアが発散されていて、地獄の者らはその欲望の中にいる。このスフェアが似た欲望の中にいる者により知覚されるとき、彼は心から働きかけられ、楽しさに満たされる。なぜなら、欲望とその楽しみは一つとなっているから。ある者が望むものは、彼にとって楽しいものであるから。ここから、霊は自分からそこへ向きを変え、心の楽しさからそこへ行こうと望む。なぜなら、そこにこのような拷問があることを、まだ知らず、知っていても、それでもそこへ行こうと望むから。なぜなら、霊界では、だれも自分の欲望に抵抗することはできないから。欲望は彼の愛のものであり、愛は彼の意志のものであり、意志は彼の性質のものであり、だれもがそこではその性質から行動するからである。
[2] そこで霊は、自発的にまたは自分自身の自由から自分の地獄へ到着し、そして入る。その時、最初は友たちの間にやって来たように信じて、親しげに受け入れられる。しかし、このことはただ数時間だけしか続かない。その間に、どのような欺瞞があり、こからどのような力をもっているか調べられる。調べられてから、彼を攻撃することが始まり、そしてこのことは、いろいろな方法で、連続的にさらに鋭く、さらに激しくと、地獄のより内部へ、より深くへ導くことによって行なわれる。なぜなら、地獄ではさらに内部へ、またさらに深くへ行くほどますます、霊らはさらに悪質であるから。
[3] 攻撃の後、彼に対して罰によって残酷に振る舞うことが始まり、このことは奴隷とされるときまで続く。しかし、そこではだれもが最大の者であること欲し、他の者らに対して憎しみに燃えるので、そこには絶えず反乱の運動が存在し、ここから新しい攻撃がある。こうして場面は他のものに変わる。それゆえ、奴隷とされた者らは、ある新しい悪魔が他の者らを服従させるための仕事を実行するようにと解放される。その時、服従せず、そして指図に従わない者らは、再びいろいろな方法で拷問され、そして絶えずこうしたことが行なわれる。このような拷問が地獄の火と呼ばれる地獄の拷問である。