(1) 原文
531. Leges vitae spiritualis, leges vitae civilis, et leges vitae moralis, traduntur etiam in decem praeceptis Decalogi; in primis tribus leges vitae spiritualis, in quatuor sequentibus leges vitae civilis, et in tribus ultimis leges vitae moralis. Mere naturalis homo in externa forma secundum eadem praecepta similiter vivit prout spiritualis homo, nam similiter colit Divinum, intrat templum, audit praedicationes, componit faciem ad devotionem; non occidit, non adulteria committit, non furatur, non falsum testimonium profert, non socios defraudat suis bonis: sed haec solum facit propter se et propter mundum ut appareat. At idem in interna forma prorsus contrarius est quam sicut apparet in externa; quia negat corde Divinum, is in cultu agit hypocritam; cum sibi relictus cogitat, ridet sancta ecclesiae, credens quod illa modo pro vinculo serviant simplici turbae. [2] Inde est, quod prorsus sejunctus sit a caelo; quapropter ille, quia non spiritualis est, nec est moralis homo, nec civilis homo. Nam tametsi non occidit, usque odio habet quemcunque qui se opponit, et vindicta ex odio flagrat; quapropter nisi arcerent illum leges civiles, ac vincula externa, quae sunt timores, occideret; hoc quia cupit, sequitur quod continue occidat. Quamvis non adulteria committit, usque tamen quia licita credit, perpetuo adulter est; nam quantum potest, et quoties licet, committit. Idem tametsi non furatur, usque tamen quia aliorum bona cupit, ac fraudes et malas artes non contra jurisprudentiam aestimat, animo furem continuo agit. Similiter quoad praecepta vitae moralis, quae sunt non proferre falsum testimonium, et concupiscere bona aliorum. Talis est omnis homo qui negat Divinum, et cui non ex religione aliqua conscientia est. Quod tales sint, apparet manifeste ex similibus in altera vita, quum ablatis externis in interna sua immittuntur; tunc quia separati sunt a caelo, unum agunt cum inferno; quare illis, qui ibi sunt, consociantur. [3] Aliter qui corde agnoverunt Divinum, et in actis vitae suae spectaverunt ad leges Divinas, et secundum tria prima praecepta decalogi aeque ac secundum reliqua egerunt; illi cum in interna sua ablatis externis immittuntur, sapientiores sunt quam in mundo: dum in interna sua veniunt, est sicut ab umbra in lucem, ab ignorantia in sapientiam, et a tristi vita in beatam, quoniam in Divino sunt, ita in caelo. Haec dicta sunt, ut sciatur, qualis unus est et qualis alter, tametsi ambo similem vitam externam egerunt.
(2) 直訳
Leges vitae spiritualis, leges vitae civilis, et leges vitae moralis, traduntur etiam in decem praeceptis Decalogi; 霊的な生活の律法、市民的な生活の律法、道徳的な生活の律法、さらにまた十戒の十の戒めの中に述べられている。
in primis tribus leges vitae spiritualis, in quatuor sequentibus leges vitae civilis, et in tribus ultimis leges vitae moralis. 最初の三つの中に霊的な生活の律法、続く四つの中に市民的な律法、そして最後の三つの中に道徳的な律法。
Mere naturalis homo in externa forma secundum eadem praecepta similiter vivit prout spiritualis homo, nam similiter colit Divinum, intrat templum, audit praedicationes, componit faciem ad devotionem; 単に自然的な人間は、外なる形の中で、同じ戒めにしたがって、霊的な人間と完全に同様に生活している、なぜなら、同様に神性を礼拝する、神殿(礼拝所)に入る、説教を聴く、献身(信心)へ向けて顔をつくり上げる(整える)から。
non occidit, non adulteria committit, non furatur, non falsum testimonium profert, non socios defraudat suis bonis: 殺さない、姦淫を犯さない、盗まない、偽りの証言を表明しない、仲間を彼らの財産でだまし取らない。
sed haec solum facit propter se et propter mundum ut appareat. しかし、これらのことを単に自分自身のためにまた世のために行なう、見られるように。
At idem in interna forma prorsus contrarius est quam sicut apparet in externa; しかし、同じ者が、内なる形の中で、完全に正反対である、外なる〔形の〕中で見られるようによりも。
quia negat corde Divinum, is in cultu agit hypocritam; 心で神性を否定するので、彼は礼拝の中で偽善者を演じる。
cum sibi relictus cogitat, ridet sancta ecclesiae, credens quod illa modo pro vinculo serviant simplici turbae. 自分自身に残されて考えるとき、教会の聖なるものを嘲笑する、それをただ単純な大衆を拘束するものとして役立つものと信じて。
[2] Inde est, quod prorsus sejunctus sit a caelo; [2] ここからである、完全に天界から切り離されていること。
quapropter ille, quia non spiritualis est, nec est moralis homo, nec civilis homo. それゆえ、彼は、霊的〔な人間〕ではないので、道徳的な人間でもなく、市民的な人間でもない。
Nam tametsi non occidit, usque odio habet quemcunque qui se opponit, et vindicta ex odio flagrat; なぜなら、たとえ殺さなくても、それでも自分自身に対立する者はだれにでも憎しみを持ち、そして憎しみから復讐を燃やす。
quapropter nisi arcerent illum leges civiles, ac vincula externa, quae sunt timores, occideret; それゆえ、市民の法律でそれを抑制されなかったなら、そして外なる拘束、それは恐れのものである、殺す。
hoc quia cupit, sequitur quod continue occidat. このことを望むので、絶えず殺すことが帰結される。
Quamvis non adulteria committit, usque tamen quia licita credit, perpetuo adulter est; たとえ姦淫を犯さなくても、それでもやはり許されると信じるので、永久の姦淫者である。
nam quantum potest, et quoties licet, committit. なぜなら、可能なかぎり、そして〔機会が〕許されるたびごとに、〔姦淫を〕犯すから。
Idem tametsi non furatur, usque tamen quia aliorum bona cupit, ac fraudes et malas artes non contra jurisprudentiam aestimat, animo furem continuo agit. (同じことであるが)同様に、たとえ盗まなくても、それでもやはり他の者の財産を望む、そしてごまかしと悪の策略は法に反しないと判断するので、心(アニムス、意図、性向)で盗みを絶えず行なう。
Similiter quoad praecepta vitae moralis, quae sunt non proferre falsum testimonium, et concupiscere bona aliorum. 道徳的な生活の戒めに関しても同様に、それは偽りの証言を表明しないこと、そして他人の財産をむやみにほしがらないことである。
Talis est omnis homo qui negat Divinum, et cui non ex religione aliqua conscientia est. 神性を否定するすべての人間はこのようなものである、そしてその者に宗教から何らかの良心がない。
Quod tales sint, apparet manifeste ex similibus in altera vita, quum ablatis externis in interna sua immittuntur; このようなものであることは、来世の中の似た者らから明らかに見られる、外なるものを取り去られ☆、自分自身の内なるものへ入れられるとき。
☆ ここは奪格+奪格、すなわち独立奪格句となっています。
tunc quia separati sunt a caelo, unum agunt cum inferno; その時、天界から分離しているので、地獄と一つとして働く。
quare illis, qui ibi sunt, consociantur. それゆえ、彼らと、そこにいる者ら、仲間となる。
[3] Aliter qui corde agnoverunt Divinum, et in actis vitae suae spectaverunt ad leges Divinas, et secundum tria prima praecepta decalogi aeque ac secundum reliqua egerunt; [3] 心で神性を認める者たちは異なる、そして自分の生活の行為の中で神的な律法へ目を向ける、そして十戒の最初の三つの戒めにしたがって、そして等しく残りのもの〔戒め〕にしたがって行動した(生きた)。
illi cum in interna sua ablatis externis immittuntur, sapientiores sunt quam in mundo: 彼らは自分自身の内なるものの中へ外なるものを取り去られて入れられるとき、世の中でよりも賢明である。
dum in interna sua veniunt, est sicut ab umbra in lucem, ab ignorantia in sapientiam, et a tristi vita in beatam, quoniam in Divino sunt, ita in caelo. 自分自身の内なるものの中にやって来る時、陰から光の中へのようである、無知から知恵の中、悲しみの生活から幸福の中、神性の中に、このように天界の中にいるので。
Haec dicta sunt, ut sciatur, qualis unus est et qualis alter, tametsi ambo similem vitam externam egerunt. これらのことが言われた、知られるために、一方がどんなものかそして他方がどんなものか、たとえ両方が似た外なる生活を送ったにしても。
(3) 訳文
霊的な生活の律法、市民的な生活の律法、道徳的な生活の律法もにまた、十戒の十の戒めの中に述べられている。最初の三つの中に霊的な生活の律法、続く四つの中に市民的な律法、そして最後の三つの中に道徳的な律法がある。単に自然的な人間は、外なる形の中で、同じ戒めにしたがって、霊的な人間と完全に同様に生活している。なぜなら、同様に神的なものを礼拝し、礼拝所に入り、説教を聴く、信心深そうな顔をするから。殺さず、姦淫を犯さず、盗まず、偽りの証言をせず、仲間の財産をだまし取らない。しかし、これらのことを見られるようにと、ただ自分自身のために、また世のために行なっている。それでも、その同じ者が、内なる形の中では、外なる形の中で見られるのとはまったく正反対である。心では神的なものを否定しているので、礼拝中に偽善者を演じている。自分ひとりになって考えるとき、教会の聖なるものを、ただ単純な大衆を拘束するのに役立つものと信じて、嘲笑する。
[2] ここから、完全に天界から切り離されており、それゆえ、彼は霊的な人間ではないので、道徳的な人間でも、市民的な人間でもない。なぜなら、たとえ殺さなくても、それでも自分に対立するだれにも憎しみを持ち、憎しみから復讐に燃える。それゆえ、市民法で、また恐れである外なる拘束から、これを抑制されなかったなら、殺す。このことを望むので、絶えず殺しているといえる。また、たとえ姦淫を犯さなくても、それでもやはり許されると信じているので、いつまでも姦淫者である。なぜなら、可能なかぎり、そして機会が許されるたびごとに、姦淫を犯すから。同様に、たとえ盗まなくても、それでもやはり他の者の財産を望み、ごまかしと悪の策略は法に反しないと判断するので、心では盗みを絶えず行なっている。偽りの証言をしないこと、他人の財産をむやみにほしがらないことである道徳的な生活の戒めに関しても同様である。神的なものを否定し、宗教から何らかの良心を持たないすべての人間はこのようなものである。このようなものであることは、外なるものを取り去られ、自分の内なるものへ入れられる来世で、彼らに似た者らから明らかに見られる。その時、天界から分離しているので、地獄と一つとなって働く。それゆえ、そこにいる者らと仲間になる。
[3] 心で神的なものを認め、自分の生活の行為の中で神的な律法を眺め、十戒の最初の三つの戒めと等しく、残りの戒めにもしたがって生きた者たちは異なる。彼らは外なるものを取り去られて自分の内なるものの中へ入れられるとき、世にいたときよりも賢明である。自分の内なるものの中にやって来る時、神的なものの中に、したがって天界の中にいるので、陰から光の中へ、無知から知恵の中へ、悲しみの生活から幸福の中へやって来るかのようである。これらのことを述べたのは、たとえ両者が似たような外なる生活を送ったにしても、一方がどんなものか、そして他方がどんなものか知られるためである。