[X.]
QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.
ここからそれぞれの天使は人間の完全な形であること
(1) 原文
73. In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, n. 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,
“Mensus est murum” sanctae Hierosolymae, “centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli” (xxi. 17):
“Hierosolyma” ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum;{1} “murus” est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur;{2} “centum quadraginta quatuor” sunt omnia vera et bona in complexu;{3} “mensura” est quale ejus;{4} “homo” est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum; et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, “mensura hominis quae est angeli.” Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? {5}
(2) 直訳
In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: 二つの先行する章の中で示された、天界は全統一体として一人の人間を表わすこと、同様に天界の中のそれぞれの社会〔もそうである〕こと。
ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. 結びついている理由から、それらはそこに提示されている、それぞれの天使も同じく〔人間を〕表わすことが帰結される。
Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; 天界が最大の人間であり、天界の社会が小さい〔形の人間である〕ように、このように天使は最小の〔形の人間〕である。
nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: なぜなら、最も完全な形の中には、〔それは〕天界の形のようなものである、全体に類似のものが部分の中にあるから、部分に〔類似のものが〕全体の中に〔あるから〕。
causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; このようであることの理由は、天界は交わりであるので、なぜなら、自分のすべてのものをそれぞれの者と共有し、またそれぞれの者はその共有のものから自分のすべてのものを受け取るから。
angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. 天使は容器であり、ここから最小の形の天界〔である〕、上のその章の中でもまた示されているように。
Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, n. 57). 人間もまた、天界を受け入れるほど、それだけまた容器であり、天界であり、天使である(上の57番に見られる)。
Hoc describitur ita in Apocalypsi, このことは「黙示録」の中にこのように記述されている、
“Mensus est murum” sanctae Hierosolymae, “centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli” (xxi. 17): 聖なるエルサレムの「城壁が測られた」、「百四十四キュビト(ペーキュス)、人間の尺度、それは天使の〔尺度〕である」(21:17)。
“Hierosolyma” ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum;{1} そこの「エルサレム」は、主の教会である、さらにすぐれた意味で天界〔である〕{1}。
“murus” est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur;{2} 「(城)壁」は、虚偽と悪の攻撃から守る真理である{2}。
“centum quadraginta quatuor” sunt omnia vera et bona in complexu;{3} 「百四十四」は、統一体としてのすべての真理と善である{3}。
“mensura” est quale ejus;{4} 「尺度」は、その性質である{4}。
“homo” est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum; 「人間」は、その中にそれらすべてのものが全般的に、部分的に、このようにその中に天界が〔ある者である〕。
et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, “mensura hominis quae est angeli.” そして、天使もまたそれら〔真理と善〕から人間であるので、それゆえ、「人間の尺度、それは天使の〔尺度〕である」と言われる。
Hic sensus spiritualis est illorum verborum. これがその言葉の霊的な意味である。
Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? {5} だれがその意味なしで理解しているか?☆、聖なるエルサレムの城壁が人間の寸法、それは天使の〔寸法〕であったこと。
☆未来完了です。「理解できるはずがない」という話者の意志を感じます。
(3) 訳文
前の二つの章の中で、天界は全統一体として一人の人間を表わすこと、天界の中のそれぞれの社会も同様であることを示した。そこに提示され、関連する理由から、それぞれの天使も同じく人間を表わすことがいえる。天界は最大の人間であり、天界の社会は小さい形の人間であり、こうして天使は最小の形の人間である。なぜなら、天界の形のような最も完全な形の中には、全体に類似のものが部分の中にあり、部分に類似のものが全体の中にあるから。このようであることの理由は、天界は交わりであるからである。なぜなら、自分のすべてのものをそれぞれの者と共有し、またそれぞれの者はその共有のものから自分のすべてのものを受け取るから。前の章の中でもまた示されているように、天使は容器であり、ここから最小の形の天界である。人間もまた、天界を受け入れるほど、それだけ容器であり、天界であり、天使である(前の57番に見られる)。このことは「黙示録」の中に次のように記述されている、
聖なるエルサレムの「城壁が測られた」、「人間の尺度で百四十四ペーキュス、それは天使の尺度でもある」(21:17)。
そこの「エルサレム」は、主の教会であり、さらにすぐれた意味では天界である{1}。「城壁」は、虚偽と悪の攻撃から守る真理である{2}。「百四十四」は、統一体としてのすべての真理と善である{3}。「尺度」は、その性質である{4}。「人間」は、自分の中に真理と善のすべてのものが全般的にも部分的にも、このように自分の中に天界がある者である。そして、天使もまた真理と善から人間であるので、それゆえ、「人間の尺度で、それは天使の尺度でもある」と言われる。これがその言葉の霊的な意味である。その意味がなくて、聖なるエルサレムの城壁が人間の寸法で、それは天使の寸法でもあったことを、だれが理解するだろうか?{5}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 “Hierosolyma” quod sit ecclesia (n. 402, 3654, 9166).
@2 “Murus” quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (n. 6419).
@3 Quod “duodecim” sint omnia vera et bona in complexu (n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).
Similiter “septuaginta duo,” et “centum quadraginta quatuor,” quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (n. 7973).
Quod omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813. 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265).
Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 5291, 5335, 5708, 7973).
@4 Quod “mensura” in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (n. 3104, 9603).
@5 De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.
(2) 直訳
@1 “Hierosolyma” quod sit ecclesia. 「エルサレム」は教会であること。
@2 “Murus” quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum. 「壁」それは虚偽と悪の攻撃から守る真理である。
@3 Quod “duodecim” sint omnia vera et bona in complexu. 「十二」は全体としてのすべての真理と善である。
Similiter “septuaginta duo,” et “centum quadraginta quatuor,” quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis. 同様に「七十二」と「百四十四」、144は12にそれ自体をかけることから生ずるので。
Quod omnes numeri in Verbo significent res. みことばの中の数のすべては事柄を意味する。
Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt. かけた数は〔もとの〕単純なものと似たことを意味する、それからかけることによって生ずる。
@4 Quod “mensura” in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum. みことばの中の「尺度」は真理と善に関する事柄の性質を意味する。
@5 De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem. みことばの霊的な、または内的な意味は、「黙示録」の中の「白い馬について」と「天界の教義への付録」を見よ。
(1) 原文
74. Sed nunc ad experientiam. Quod angeli sint formae humanae seu homines, hoc millies mihi visum est: locutus enim sum cum illis sicut homo cum homine, quandoque cum uno, quandoque cum pluribus in consortio, nec quicquam differens ab homine quoad formam apud illos vidi; et miratus sum aliquoties quod tales essent: et ne diceretur quod esset fallacia aut visio phantasiae, datum est illos videre in plena vigilia, seu cum eram in omni sensu corporis, et in statu clarae perceptionis. Saepius etiam narravi illis, quod homines in Christiano orbe in caeca tali ignorantia sint de angelis et spiritibus, ut credant illos esse mentes absque forma, ac puras cogitationes, de quibus non aliam ideam habent quam sicut de aethereo in quo vitale; et quia sic, {a}addicunt illis nihil hominis praeter cogitativum, credunt quod non videant quia non eis oculi, non audiant quia non eis aures, et non loquantur quia non eis os et lingua. [2] Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod talis fides sit multis in mundo, et quod regnet apud eruditos, et quoque, quod mirati sunt, apud sacerdotes. Causam etiam dixerunt, quod eruditi, qui antesignani fuerunt, et primum excluserunt talem ideam de angelis et spiritibus, ex sensualibus externi hominis de illis cogitaverint; et qui ex illis cogitant, et non ex luce interiore, et ex idea communi quae insita cuivis, non possint aliter quam fingere talia, quoniam sensualia externi hominis non capiunt alia quam quae intra naturam sunt, non autem quae supra, ita nihil quicquam de spirituali mundo:{1} ex his antesignanis ut ducibus derivata est falsitas cogitationis de angelis ad alios, qui ex se non cogitaverunt sed ex illis; et qui ex aliis primum cogitant, et faciunt suae fidei, et postea illa suo intellectu intuentur, aegre possunt ab illis recedere; quare plerique acquiescunt in confirmando illa. [3] Porro dixerunt, quod simplices fide et corde non in illa idea de angelis sint, sed in idea de illis sicut de hominibus caeli, ex causa quia non exstinxerunt insitum suum quod e caelo per eruditionem, nec capiunt aliquid absque forma: inde est, quod angeli in templis, sive sculpti sive picti, non aliter sistantur quam ut homines. De insito quod e caelo dicebant, quod sit Divinum influens apud illos qui in bono fidei et vitae sunt.
@a “addicant:”―vox saepissime adhibita; a Doctore Im. Tafel quidem legeretur addicunt
(2) 直訳
Sed nunc ad experientiam. しかし、今や、経験から。
Quod angeli sint formae humanae seu homines, hoc millies mihi visum est: 天使たちは人間の形または人間であること、このことは千回も私に見られた。
locutus enim sum cum illis sicut homo cum homine, quandoque cum uno, quandoque cum pluribus in consortio, nec quicquam differens ab homine quoad formam apud illos vidi; なぜなら、私は彼らと人間と人間のように話したから、ある時は一人と、またある時は交わりの中で多くの者と、彼らのもとに形に関して人間から異なっている何もない〔のを〕私は見た。
et miratus sum aliquoties quod tales essent: 数度、私は驚いた、〔彼らが〕そのようであること。
et ne diceretur quod esset fallacia aut visio phantasiae, datum est illos videre in plena vigilia, seu cum eram in omni sensu corporis, et in statu clarae perceptionis. 〔感覚の〕欺きまたは幻想の幻覚にいたことが言われないように、それらを見ることは、十分な目覚めの中で、すなわち身体のすべての感覚の中に、そして明らかな知覚の中に、私がいたとき与えられた。
Saepius etiam narravi illis, quod homines in Christiano orbe in caeca tali ignorantia sint de angelis et spiritibus, ut credant illos esse mentes absque forma, ac puras cogitationes, de quibus non aliam ideam habent quam sicut de aethereo in quo vitale; さらにまたしばしば私は彼らに語った、キリスト教界の中の人間は天使たちと霊たちについて盲目のこのような〔ut以下〕無知の中にいること、彼らを形のない心であると信じているような、そして純粋な思考〔の存在である〕、それらについて他の観念を持たない、エーテルについてのような以外の、その中に生命が〔ある〕。
et quia sic, {a}addicunt illis nihil hominis praeter cogitativum, credunt quod non videant quia non eis oculi, non audiant quia non eis aures, et non loquantur quia non eis os et lingua. そしてこのようなので、〔彼らは〕彼ら〔天使と霊たち〕に思考以外の人間の何ものも割り当てない、彼らに目がないので見ない、彼らに耳がないので聞かない、彼らの口と舌がないので話さないことを信じている。
[2] Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod talis fides sit multis in mundo, et quod regnet apud eruditos, et quoque, quod mirati sunt, apud sacerdotes. [2] これについて天使たちは言った、このような信仰が世の中の多くの者にあることを知っていること、学者たちのもとで支配していること、また驚くべきであることも、祭司たちのもと〔も支配していること〕。
Causam etiam dixerunt, quod eruditi, qui antesignani fuerunt, et primum excluserunt talem ideam de angelis et spiritibus, ex sensualibus externi hominis de illis cogitaverint; 理由もまた言った、学者たちは、主唱者であった、そして天使と霊たちについてこのような観念を最初に考え出した、彼らについて外なる人の感覚的なものから考えた。
et qui ex illis cogitant, et non ex luce interiore, et ex idea communi quae insita cuivis, non possint aliter quam fingere talia, quoniam sensualia externi hominis non capiunt alia quam quae intra naturam sunt, non autem quae supra, ita nihil quicquam de spirituali mundo:{1} そしてそれらから考えて、内的な光から〔考え〕ない、またそれぞれに生来のものである普遍的な観念から〔考えない〕者は、このようなものを案出する(=捏造する)こと以外の他のことはできない、外なる人の感覚的なものは自然の内にあるもの以外の他のものを感知しない、しかし上方のものは〔感知し〕ない、このように霊界について何も決して〔感知し〕ない{1}。
ex his antesignanis ut ducibus derivata est falsitas cogitationis de angelis ad alios, qui ex se non cogitaverunt sed ex illis; これらの指導者から導かれて、天使たちについての誤った考えが他の者へ導かれた、自分自身から考えなかった者、しかし彼ら〔指導者〕から。
et qui ex aliis primum cogitant, et faciunt suae fidei, et postea illa suo intellectu intuentur, aegre possunt ab illis recedere; 最初に他の者〔の考え〕から考え、自分の信仰をつくり、その後、自分の理解力で観察する者は、ほとんどこれらから去ることができない。
quare plerique acquiescunt in confirmando illa. それゆえ、極めて多くの者はそれらを確信して満足している。
[3] Porro dixerunt, quod simplices fide et corde non in illa idea de angelis sint, sed in idea de illis sicut de hominibus caeli, ex causa quia non exstinxerunt insitum suum quod e caelo per eruditionem, nec capiunt aliquid absque forma: [3] さらに彼らは言った、信仰と心で単純な者は天使たちについてそのような観念の中にいない、しかし、彼らについて天界の人間についてのような観念の中に〔いる〕、その理由は、天界から自分の生来のもの(=植え付けられたもの)を消滅させていない、博識によって、形なしの何かを考えもしない。
inde est, quod angeli in templis, sive sculpti sive picti, non aliter sistantur quam ut homines. ここからである、神殿の中の天使たちは、彫刻されたものにしろ描かれたものにしろ、人間として以外の他のものに表わされないこと。
De insito quod e caelo dicebant, quod sit Divinum influens apud illos qui in bono fidei et vitae sunt. 天界から生来のもの(=植え付けられたもの)について言った、信仰と生活の善の中にいる者のもとに流入する神性であること。
@a “addicant:”―vox saepissime adhibita; a Doctore Im. Tafel quidem legeretur addicunt 注a「addicant」――最もしばしば用いられた言葉、イマヌエル・ターフェル博士によりこれはaddicuntと読まれている。
(3) 訳文
しかし、今、経験から述べよう。天使たちが人間の形または人間であることを私に千回も見た。なぜなら、私は彼らと人間と人間のように、ある時は一人と、またある時は交わりの中で多くの者と話し、彼らは形に関して人間と何も異なっているないのを見たから。何回か、私は天使たちがそのようであることに驚いたことがある。感覚の欺き、または幻覚の中にいたと言われないように、それらを見ることは、十分な目覚めた中で、すなわち身体のすべての感覚をもち、明らかに知覚しているときに、私に与えられた。さらにまたしばしば私は、キリスト教界の中の人間が天使たちと霊たちについて、彼らを形のない心であり、純粋な思考の存在であって、それらについて生命をもつエーテルといった観念しか持たず、このようなものなので、天使と霊たちに人間の思考以外の何ものも配属させず、彼らは目がないので見ず、耳がないので聞かず、口と舌がないので話さないと信じているといったこのような盲目の無知の中にいることを彼らに語った。
[2] これについて天使たちは、このような信仰が世の中の多くの者にあること、学者たちを支配していること、また驚くべきことに、祭司たちも支配していることを知っている、と言った。その理由もまた次のように言った。主唱者であり、天使と霊たちについてそのような観念を最初に考え出した学者たちは、そのことについて外なる人の感覚的なものから考えた。そして感覚的なものから考えて、内的な光から考えず、またそれぞれの者に生来のものである普遍的な観念から考えない者は、このようなものを案出することしかできない。外なる人の感覚的なものは、自然の内にあるものしか感知せず、上方にあるのもの、このように霊界については何も決して感知しない{1}。これらの指導者から、天使たちについての誤った考えが、自分自身から考えずに指導者の言うことから考える者へ伝わった。最初に他人の考えから考えて、自分の信仰をつくり、その後で、自分の理解力でその信仰を観察する者は、そこから抜け出すことはほとんどできない。それゆえ、極めて多くの者がそれらを確信し、満足している。
[3] さらに彼らは言った。信仰と心において単純な者は、天使たちについてそのような観念を持たず、天界にいる人間というような観念を持っている。その理由は、天界から自分に生来のものを博識によって消滅させておらず、形のないものを考えもしないからである。ここから、神殿の中の天使たちは、彫刻にしろ絵画にしろ、人間としてしか表わされていない。天界からの生来のものについては、信仰と生活の善の中にいる者のもとに流入する神性である、と言った。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod homo nisi a sensualibus externi hominis elevetur, parum sapiat (n. 5089).
Quod sapiens homo supra sensualia illa cogitet (n. 5089 5044).
Cum elevatur homo supra sensualia illa, quod in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922).
Quod elevatio et abductio a sensualibus illis antiquis nota fuerit (n. 6313).
(2) 直訳
@1 Quod homo nisi a sensualibus externi hominis elevetur, parum sapiat. 人間は外なる人の感覚的なものから高揚されないなら、ほとんど賢くない。
Quod sapiens homo supra sensualia illa cogitet. 賢い人間はこれら感覚的なものを超えて考える。
Cum elevatur homo supra sensualia illa, quod in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem. 人間はこれら感覚的なものを超えて高揚されるとき、さらに明るい光の中にやってくること、ついには天界の光の中に。
Quod elevatio et abductio a sensualibus illis antiquis nota fuerit. これらの感覚的なものからの高揚と連れ去ることは古代人に知られていた。