(1) 原文
57. De ecclesia simile dici potest quod de caelo, nam ecclesia est caelum Domini in terris. Sunt illae quoque plures, et tamen unaquaevis vocatur ecclesia, et quoque est ecclesia, quantum bonum amoris et fidei ibi regnat. Dominus etiam ibi ex variis unum facit, ita ex pluribus ecclesiis unam.{1} Simile quoque dici potest de homine ecclesiae in particulari, quod de ecclesia in communi quod nempe ecclesia sit intra hominem, et non extra illum, et quod quilibet homo sit ecclesia, in quo Dominus est praesens in bono amoris et fidei.{2} Simile etiam dici potest de homine in quo ecclesia, quod de angelo in quo caelum, quod sit ecclesia in minima forma, sicut angelus est caelum in minima forma: et adhuc magis, quod homo in quo ecclesia, aeque ac angelus, sit caelum; nam homo creatus est ut in caelum veniat, et fiat angelus quapropter ille, cui bonum est a Domino, est angelus homo.{3} Memorare licet, quid homo commune habet cum angelo, et quid prae angelis: Homo commune habet cum angelo, quod interiora ejus aeque formata sint ad imaginem caeli, et quoque quod fiat imago caeli, quantum in bono amoris et fidei est: homo prae angelis habet, quod exteriora ejus formata sint ad imaginem mundi et quod quantum in bono est, mundus apud illum subordinatur caelo, et serviat caelo;{4} et quod tunc Dominus praesens sit apud illum in utroque sicut in suo caelo; est enim in suo ordine Divino utrobivis, nam Deus est ordo.{5}
(2) 直訳
De ecclesia simile dici potest quod de caelo, nam ecclesia est caelum Domini in terris. 教会について同様のことが言われることができる、天界についてのこと〔と〕、なぜなら、教会は地での主の天界であるから。
Sunt illae quoque plures, et tamen unaquaevis vocatur ecclesia, et quoque est ecclesia, quantum bonum amoris et fidei ibi regnat. それらはまた多くある、それでもそれぞれは教会と呼ばれる、また教会でもある、愛と信仰の善がそこで支配するかぎり。
Dominus etiam ibi ex variis unum facit, ita ex pluribus ecclesiis unam.{1} 主もまたそこにいろいろなものから一つをつくられる、このように多くの教会から一つ〔の教会〕を〔つくられる〕{1}。
Simile quoque dici potest de homine ecclesiae in particulari, quod de ecclesia in communi; 特に教会の人間にもまた同様のことが言われることができる、全般的に教会についてのこと〔と〕。
quod nempe ecclesia sit intra hominem, et non extra illum, et quod quilibet homo sit ecclesia, in quo Dominus est praesens in bono amoris et fidei.{2} すなわち、教会は人間の内にあること、彼の外になく、どんな人間も教会であること、その中に主が愛と信仰の善の中に現在される{2}。
Simile etiam dici potest de homine in quo ecclesia, quod de angelo in quo caelum, quod sit ecclesia in minima forma, sicut angelus est caelum in minima forma: 人間について、その中に教会〔がある人間〕にもまた同様のことが言われることができる、天使について、その中に天界〔がある天使〕のこと〔と〕、〔その人間は〕最小の形の教会であること、天使が最小の形の天界であるように。
et adhuc magis, quod homo in quo ecclesia, aeque ac angelus, sit caelum; そのうえさらに(さらに)、人間その中に教会〔がある人間〕は、(そして)天使と等しく、天界である。
nam homo creatus est ut in caelum veniat, et fiat angelus; なぜなら、人間は天界に来て、天使となるように創造されているから。
quapropter ille, cui bonum est a Domino, est angelus homo.{3} それゆえ、彼は、その者に主により善がある、天使人間である{3}。
Memorare licet, quid homo commune habet cum angelo, et quid prae angelis: 話に出すことが許されている、何を人間は天使と共通に持つか、また何を天使にまさって〔持つか〕。
Homo commune habet cum angelo, quod interiora ejus aeque formata sint ad imaginem caeli, et quoque quod fiat imago caeli, quantum in bono amoris et fidei est: 人間は天使と共通に持つ、その内的なものは等しく天界の映像に応じた形をしていること、また天界の映像となること、愛と信仰の善の中にいるほど。
homo prae angelis habet, quod exteriora ejus formata sint ad imaginem mundi; 人間は天使にまさって持つ、その外的なものは世の映像に応じて形作られていること。
et quod quantum in bono est, mundus apud illum subordinatur caelo, et serviat caelo;{4} 善の中にいるほど、彼のもとの世は天界に従属させられる、そして天界に仕える{4}。
et quod tunc Dominus praesens sit apud illum in utroque sicut in suo caelo; その時、主は彼のもとに両方の〔世界の〕中に現在される、ご自分の天界の中〔におられるか〕のように。
est enim in suo ordine Divino utrobivis, nam Deus est ordo.{5} なぜなら、ご自分の神的な秩序の中のどちらの場所にもおられるから、なぜなら、主は秩序であられるから{5}。
(3) 訳文
教会について、天界について言えることと同様のことを言うことができる、なぜなら、教会は地での主の天界であるから。教会は多くあるが、それでもそれぞれが教会と呼ばれ、またそこに愛と信仰の善が支配するかぎり、教会でもある。さらにまた主は天界でいろいろなものから一つをつくられるように多くの教会から一つの教会をつくられる{1}。全般的に教会について言えることは、特に教会の人間にもまた同様のことを言うことができる。すなわち、教会は人間の外でなく、内にあること、どんな人間も、その中に主が愛と信仰の善の中に現在されるなら、教会であることである{2}。中に天界がある天使について言えることと同様のことが、中に教会がある人間についても言える、天使が最小の形の天界であるようにその人間が最小の形の教会であることである。そのうえさらに、中に教会がある人間は、天使と等しく、天界である。なぜなら、人間は天界に来て、天使となるように創造されているから。それゆえ、彼は、主からの善をもつ、天使人間である{3}。
人間は天使と何を共通に持つか、また天使にまさって何を持つか、記述することが許されている。人間が天使と共通に持つものは、その内的なものが等しく天界の映像に応じた形をしていること、また愛と信仰の善の中にいるほど天界の映像となることである。人間が天使にまさって持つものは、その外的なものが世の映像に応じて形作られていることである。善の中にいるほど、彼のもとにある世は、天界に従属させられ、天界に仕える{4}。その時、主は、ご自分の天界の中におられるかのように、彼のもとで両方の世界に現在される。なぜなら、主は秩序であられるので、ご自分の神的な秩序の中のどちらの場所にもおられるから{5}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Si bonum foret character et essentiale ecclesiae, et non verum absque bono, quod ecclesia foret una (n. 1285, 1316, 2982, 3267, 3445, 3451, 3452).
Quod etiam omnes ecclesiae faciant unam ecclesiam coram Domino ex bono (n. 7395 [? 7396], 9276).
@2 Quod ecclesia sit in homine, et non extra illum, et quod ecclesia in communi sit ab hominibus, in quibus ecclesia (n. 3884).
@3 Quod homo qui ecclesia sit caelum in minima forma ad imaginem maximi, quia interiora ejus quae mentis disposita sunt ad formam caeli, et inde ad receptionem omnium caeli (n. 911, 1900, 1982 [? 1928], 3624-3614, 3634, 3884, 4041, 4279, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057, 9279, 9632).
@4 Quod homini sit internum et externum, et quod internum ejus a creatione formatum sit ad imaginem caeli, et quod externum ejus ad imaginem mundi, et quod ideo homo ab antiquis dictus sit microcosmus (n. 4523, 4524, 5368 [? 3628, 5115], 6013, 6057, 9279, 9706, 10156, 10472).
Quod ideo homo ita creatus sit, ut mundus apud illum serviat caelo; quod etiam fit apud bonos, at quod inversum sit apud malos, ubi caelum servit mundo (n. 9283, 9278).
@5 Quod Dominus sit ordo, quoniam Divinum bonum et verum, quae procedunt a Domino, faciunt ordinem (n. 1728, 1919, 2201 [? 2011], 2258, 5110, 5703, 8988, 10336, 10619).
Quod vera Divina sint leges ordinis (n. 2247, 7995).
Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum sit homo, et in illo ecclesia et caelum (n. 4839, 6605, 8067 [? 8513]).
(2) 直訳
@1 Si bonum foret character et essentiale ecclesiae, et non verum absque bono, quod ecclesia foret una. もし、善が教会の特徴と本質的な部分となるなら、善なしの真理でなくて、教会は一つとなること。
Quod etiam omnes ecclesiae faciant unam ecclesiam coram Domino ex bono. さらにまたすべての教会は善から主の前に一つの教会となっている。
@2 Quod ecclesia sit in homine, et non extra illum, et quod ecclesia in communi sit ab hominibus, in quibus ecclesia. 教会は人間の中にある、彼の外にない、全般的な教会は人間から存在する、その者の中に教会〔があるその人間から〕。
@3 Quod homo qui ecclesia sit caelum in minima forma ad imaginem maximi, quia interiora ejus quae mentis disposita sunt ad formam caeli, et inde ad receptionem omnium caeli. 教会〔である〕人間は、最大の映像に応じた最小の形の天界である、なぜなら、心に属する彼の内的なものは天界の形に応じて配列され、ここから天界のすべてのものの受け入れに応じて〔配列されて〕いるから。
@4 Quod homini sit internum et externum, et quod internum ejus a creatione formatum sit ad imaginem caeli, et quod externum ejus ad imaginem mundi, et quod ideo homo ab antiquis dictus sit microcosmus. 人間に内なるものと外なるものがある、その内なるものは創造から天界の映像に応じて形作られていること、またその外なるものは世の映像に応じて〔形作られて〕いること、ここから人間は古代人により小宇宙と言われたこと。
Quod ideo homo ita creatus sit, ut mundus apud illum serviat caelo; それゆえ、人間はこのように創造された、彼のものと世が天界に仕えるように。
quod etiam fit apud bonos, at quod inversum sit apud malos, ubi caelum servit mundo. さらにまたそのことは善人のもとに生ずる、しかし悪人のもとでは反対である、そこでは天界が地に仕える。
@5 Quod Dominus sit ordo, quoniam Divinum bonum et verum, quae procedunt a Domino, faciunt ordinem. 主は秩序である、神的な善と真理は、それは主から発出し、秩序をつくるので。
Quod vera Divina sint leges ordinis. 神的な真理は秩序の法則である。
Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum sit homo, et in illo ecclesia et caelum. 人間が秩序にしたがって生きるほど、したがって神的な真理にしたがって善の中に〔生きる〕ほど、それだけ人間である、そして彼の中に教会と天界〔がある〕。
(1) 原文
58. Ultimo memorandum est, quod qui caelum in se habet, non modo habeat caelum in suis maximis seu communibus, sed etiam in suis minimis seu singularibus; et quod minima ibi, in imagine referant maxima. Hoc venit ex eo, quod unusquisque sit suus amor, et talis qualis ejus amor regnans quod regnat hoc influit in singula, et disponit illa, et ubivis inducit similitudinem sui:{1} in caelis est amor in Dominum regnans, quia Dominus ibi supra omnia amatur; inde Dominus est ibi omne in omnibus, influit in omnes et singulos, disponit illos, et {a}induit similitudinem sui, et facit ut caelum sit ubi Ille: inde angelus est caelum in minima forma, societas in majore, et omnes societates simul sumptae in maxima. Quod Divinum Domini faciat caelum, et quod sit omne in omnibus, videatur supra (n. 7-12).
@a “induit;”―sic editio princeps; sed forte est legendum inducit, ut supra.
(2) 直訳
Ultimo memorandum est, quod qui caelum in se habet, non modo habeat caelum in suis maximis seu communibus, sed etiam in suis minimis seu singularibus; 最後に話に出さなくてはならない、自分自身の中に天界を持つ者は、天界を自分の最大のものまたは全般的なものの中(に持つだけ)でなく、自分の最小のものまたは個々のものの中にもまた持つこと。
et quod minima ibi, in imagine referant maxima. そこの最小のものは、最大のものの映像の中に映し出している(=表わす)。
Hoc venit ex eo, quod unusquisque sit suus amor, et talis qualis ejus amor regnans; このことはそれ☆1から来ている、それぞれの者が自分自身の愛であること、その支配(する)愛のようなもの、そのようなもの☆2。
☆1 eo(それ)はもちろん直後のquod(~のこと)以下を指します。
☆2最後のtalis qulis~(直訳は「そのような、どのような~」)はそうとう省略された表現ですが、私にとっては「すっきりとした」それでもこのままよく意味のわかる、ラテン語らしい文です。逆に言えば、ラテン語はこのような省略された表現の可能な言語です。
quod regnat hoc influit in singula, et disponit illa, et ubivis inducit similitudinem sui:{1} これ(支配愛)によって支配し、個々のものに流入し、それらを配列し、どこでも自分自身に類似のものをひき起す{1}。
in caelis est amor in Dominum regnans, quia Dominus ibi supra omnia amatur; 天界では主への愛が支配している、なぜなら、主はそこですべてにまさって愛されるから。
inde Dominus est ibi omne in omnibus, influit in omnes et singulos, disponit illos, et {a}induit similitudinem sui, et facit ut caelum sit ubi Ille: ここから、主はそこのすべてのものの(中の)すべてである、すべてのものと個々のものに流入する、それらを配列する、ご自分に類似のものをひき起す、天界をそこにご自分がいるようにされる。
inde angelus est caelum in minima forma, societas in majore, et omnes societates simul sumptae in maxima. ここから、天使は最小の形の天界、社会はさらに大きい〔形の〕、そしてすべての社会はいっしょに取られて☆最大の〔形の天界である〕。
☆no.7の記事参照、「ひとまとめにして」。
Quod Divinum Domini faciat caelum, et quod sit omne in omnibus, videatur supra (n. 7-12). 主の神性は天界をつくること、すべてのものの(中の)すべてであられることは、上に見られる(7~12番)。
@a “induit;”―sic editio princeps; sed forte est legendum inducit, ut supra. 注a 「induit」――このように初版〔にある〕。しかし、おそらくinducitと読まれるべきである、上のように。
(3) 訳文
最後に記述しなくてはならないことは、自分自身の中に天界を持つ者は、天界を自分の最大のものまたは全般的なものの中に持つだけでなく、自分の最小のものまたは個々のものの中にもまた持ち、そこの最小のものは、最大のものの映像を映し出していることである。このことは、それぞれの者が自分自身の愛であり、その支配愛のようなものとなっていること、この支配愛によって支配し、その支配愛が個々のものに流入し、それらを配列し、どこでも自分自身に類似のものをひき起すことから来ている{1}。天界では主への愛が支配している、なぜなら、主はそこですべてにまさって愛されるから。ここから、主はそこのすべてのもののすべてであり、すべてのものと個々のものに流入し、それらを配列し、ご自分に類似のものを生じさせ、天界をそこにご自分がいるようにされる。ここから、天使は最小の形の天界であり、社会はさらに大きい形の天界、そしてすべての社会はひとまとめにして最大の形の天界である。主の神性が天界をつくること、すべてのもののすべてであられること、これらは前に見られる(7~12番)。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod amor regnans seu dominans apud unumquemvis sit in omnibus et singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et voluntatis (n. 6159, 7648, 8067, 8853).
Quod homo talis sit quale ejus vitae regnans (n. 918, 1040, 1568, 1571, [? dele], 3570, 6571, 6934 [? 6935], 6938, [8853,] 8854, 8856, 8857, [8858,] 10076, 10109, 10110, 10284).
Quod amor et fides, cum regnant sint in singulis vitae hominis, tametsi id nescit (n. 8854, 8864, 8865).
(2) 直訳
@1 Quod amor regnans seu dominans apud unumquemvis sit in omnibus et singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et voluntatis. それぞれの者のもとの支配(している)愛または統治(している)愛は、彼のいのちのすべてのものと個々のものの中にある、このように思考と意志のすべてのものと個々のものの中に〔ある〕。
Quod homo talis sit quale ejus vitae regnans. 人間は、彼のいのちを支配している性質、このようなものである。
Quod amor et fides, cum regnant sint in singulis vitae hominis, tametsi id nescit. 愛と信仰は、支配しているとき人間のいのちの個々のものの中にある、それでもそのことは知られない。
(4) 訳語「支配愛」について
スヴェーデンボリの文章で「支配愛」に初めて出会うとき、異様な言葉と感じる人が多いかもしれません。その悪名高いもとのラテン語がここのamor regnansです。regnoは「支配する・統制する」という意味で、同族の言葉にregnum「王国」regimen「統治・政治・支配」rex「王」などがあります。
その人間を統治し、君臨する、最上位の愛が「支配している愛」です。これを簡略して「支配愛」と訳しています。スヴェーデンボリ神学を読み解く鍵となる言葉の一つであり、よく使われるのでそのうち慣れますが、訳語として工夫の余地があるかもしれません。ただし、『用語集』のようなものが出て、そこで解説されれば、一般読者がとまどうことはないでしょう。