(1) 原文
35. Quia tale discrimen est, non potest angelus unius caeli intrare ad angelos alterius caeli, seu non potest aliquis ex interiori caelo ascendere, nec aliquis ex superiori caelo descendere: qui ex inferiori caelo ascendit, corripitur anxietate usque ad dolorem, nec potest videre illos qui ibi, minus loqui cum illis; et qui ex superiori caelo descendit, privatur sua sapientia, titubat voce, et desperat. Fuerunt quidam ex ultimo caelo, qui nondum instructi erant quod caelum consisteret in interioribus angeli, credentes quod in superiorem felicitatem caelestem venirent, modo in caelum ubi illi angeli; permittebatur etiam ut ad illos intrarent, at cum ibi erant, neminem videbant utcunque inquirerent, tametsi magna multitudo erat; advenarum enim interiora non aperta erant in tali gradu in quo interiora angelorum qui ibi, inde nec visus; et paulo post corripiebantur angore cordis, usque adeo ut vix scirent num in vita essent vel non; quapropter subito inde se contulerunt ad caelum unde erant, gavisi quod inter suos venirent; spondentes quod non amplius cuperent altiora, quam quae vitae eorum concordant. Vidi etiam demissos e caelo superiori, et privatos sua sapientia, usque ut nescirent quale esset quum caelum. Secus fit, cum Dominus elevat aliquos ex inferiori caelo in superius, ut videant gloriam ibi, quod fit saepius; tunc praeparantur primum, et stipantur angelis intermediis per quos communicatio. Ex his patet quod tres illi caeli inter se distinctissimi sint.
(2) 直訳
Quia tale discrimen est, non potest angelus unius caeli intrare ad angelos alterius caeli, seu non potest aliquis ex interiori☆ caelo ascendere, nec aliquis ex superiori caelo descendere: このような相違があるので、一つの天界の天使は他の天界の天使たち〔の間〕に入ることができない、すなわち、ある者がさらに低い☆天界から上ること、ある者がさらに上の天界から下ることもできない。
☆初版はこうなっていますが、ここで底本としているロンドン・スヴェーデンボリ協会発行(1982年)の最新版ラテン原典の「正誤表」に、inferioriと読め、とありますので、「(さらに)低い」と訳します。
qui ex inferiori caelo ascendit, corripitur anxietate usque ad dolorem, nec potest videre illos qui ibi, minus loqui cum illis; 低い天界から上る者は、苦痛にまでも不安に襲われる、そこの者たちを見ることもできない、まして彼らと話すことは〔でき〕ない。
et qui ex superiori caelo descendit, privatur sua sapientia, titubat voce, et desperat. また上の天界から下る者は、自分の知恵を奪われ、声をつまずかせ(つかえさせ)、絶望する。
Fuerunt quidam ex ultimo caelo, qui nondum instructi erant quod caelum consisteret in interioribus angeli, credentes quod in superiorem felicitatem caelestem venirent, modo in caelum ubi illi angeli; 最外部の天界からのある者がいた、その者はまだ教えられていなかった、天界は天使の内的なものにあることを、上の天界の幸福に来ることを信じて、単にそこの天使たちの天界に〔来るなら〕。
permittebatur etiam ut ad illos intrarent, at cum ibi erant, neminem videbant utcunque inquirerent, tametsi magna multitudo erat; さらにまた彼ら〔の間〕に入ることを許された、しかし、そこに行ったとき、だれも見なかった、どれほど捜し求めても、それでも多くの群衆がいた。
advenarum enim interiora non aperta erant in tali gradu in quo interiora angelorum qui ibi, inde nec visus; なぜなら、到着者の内的なものは、このような段階に開かれていなかった、そこの天使たちの内的なそれに、それゆえ、視覚も〔開かれていなかった〕。
et paulo post corripiebantur angore cordis, usque adeo ut vix scirent num in vita essent vel non; 間もなく、心の苦悶に襲われた、これほどまでも、いのちにいるのか、いないのかほとんどわからない。
quapropter subito inde se contulerunt ad caelum unde erant, gavisi quod inter suos venirent; それゆえ、急いでそこ(の場所)から、そこからいた天界へ行った、自分のもの〔仲間〕の間に来て、喜んだ。
spondentes quod non amplius cuperent altiora, quam quae vitae eorum concordant. もはや高いものを熱望しないと約束して、彼のいのちに一致する以上の。
Vidi etiam demissos e caelo superiori, et privatos sua sapientia, usque ut nescirent quale esset quum caelum. さらにまた私は見た、上の天界から降ろされた者、そして自分の知恵を奪われた者を、その者の天界がどんなものか知らないようにまでも。
Secus fit, cum Dominus elevat aliquos ex inferiori caelo in superius, ut videant gloriam ibi, quod fit saepius; 異なっている、主がある者を低い天界から上〔の天界〕に上げられるとき、そこの栄光を見るために、これはしばしばある。
tunc praeparantur primum, et stipantur angelis intermediis per quos communicatio. その時、最初に〔彼らは〕準備される、そして中間の天使たちに取り巻かれる、彼らを通して交際〔する〕。
Ex his patet quod tres illi caeli inter se distinctissimi sint. ここから明らかである、それらの三つの天界はそれら自体の間で(=互いに)まったく分かれていること。
(3) 訳文
このような相違があるので、一つの天界の天使が他の天界の天使たちの間に入ることはできない、すなわち、ある者が低い天界から上ること、ある者が上の天界から下ることもできない。低い天界から上る者は、苦痛を感じるほどの不安に襲われ、そこの者たちを見ることも、まして彼らと話すこともできない。また上の天界から下る者は、自分の知恵を奪われ、声はつかえ、絶望する。天界は天使の内的なものにあることをまだ教えられていなかった最外部の天界の者がいた。その者は、ただ上の天使たちの天界に入るだけで、そこの天界の幸福に入るだろうと信じていた。〔そこで〕彼らの間に入ることを許されたが、しかし、そこに行ったとき、どれほど捜し求めても、だれも見つけなかった、それでも多くの群衆がいた。なぜなら、その到着者の内的なものは、そこの天使たちの内的な段階にまで開かれておらず、それゆえ、視覚も開かれていなかったのである。間もなく、いのちがあるのか、ないのかほとんどわからないほどの心の苦悶に襲われた。それゆえ、急いでそこから、これまでいた天界へもどり、自分の仲間の間に来て、喜び、もう自分のいのちに一致する以上の高いものを望まないと約束した。
さらにまた私は、上の天界から降ろされ、自分の天界がどんなものであったかわからなくなるようにまでも自分の知恵を奪われた者を見た。これはしばしばあることであるが、主がある者を低い天界から上の天界へ、そこの栄光を見るために上げられるときは異なる。その時、彼らは最初に準備され、そして中間の天使たちに取り巻かれて、彼らを通して交流する。ここから、それらの三つの天界は互いに完全に分かれていることが明らかである。
(1) 原文
36. Qui autem in eodem caelo sunt, illi consociari possunt cum quibuscunque ibi, at jucunda consociationis se habent secundum affinitates boni, in quibus sunt: sed de his in sequentibus articulis.
(2) 直訳
Qui autem in eodem caelo sunt, illi consociari possunt cum quibuscunque ibi, at jucunda consociationis se habent secundum affinitates boni, in quibus sunt: しかしながら、同じ天界にいる者は、彼らはそこのだれとも交わることができる、しかし、交わりの快さ(楽しみ)は善の姻戚関係(=類似性)にしたがっている、彼らの中にある。
sed de his in sequentibus articulis. しかし、このことについては、続きの章の中で〔述べよう〕。
(3) 訳文
しかしながら、同じ天界にいる者は、そこのだれとも交わることができる、しかし、交わりの快さは彼らの中の善の類似性にしたがっている。しかし、このことについては、続きの章の中で述べよう。
(1) 原文
37. Verum tametsi caeli ita distincti sunt, ut angeli unius caeli non sociare possint commercium cum angelis alterius, usque tamen Dominus conjungit omnes caelos per influxum immediatum et mediatum; per influxum immediatum ex Se in omnes caelos, et per mediatum ab uno caelo in alterum;{1} et sic efficit, ut tres caeli unum sint, et omnes in nexu sint a Primo ad ultimum, usque adeo ut inconnexum non detur; quod non connexum est per inter media cum Primo, hoc nec subsistit, sed dissipatur et fit nullum.{2}
(2) 直訳
Verum tametsi caeli ita distincti sunt, ut angeli unius caeli non sociare possint commercium cum angelis alterius, usque tamen Dominus conjungit omnes caelos per influxum immediatum et mediatum; しかし、たとえ天界がこのように分かれていても、一つの天界の天使たちが他の天使たちとの交際(交流)を結ぶことができないように、やはりそれでも主はすべての天界を直接と間接の流入によって結合される。
per influxum immediatum ex Se in omnes caelos, et per mediatum ab uno caelo in alterum;{1} ご自分からすべての天界の中へ直接の流入によって、また一つ〔の天界〕から他の中への間接〔の流入〕によって{1}。
et sic efficit, ut tres caeli unum sint, et omnes in nexu sint a Primo ad ultimum, usque adeo ut inconnexum non detur; そしてこうして引き起こされる、三つの天界が一つであるように、そしてすべてのものは「最初のもの」から最後のものまで結びつきの中にある〔ように〕、それでもこれほどまでも、結びつかないものが存在しない〔ように〕。
quod non connexum est per inter media cum Primo, hoc nec subsistit, sed dissipatur et fit nullum.{2} 「最初のもの」と間の媒介を通して結びつかないものは、これは存続しないで、散らされ、無となる{2}。
(3) 訳文
しかし、たとえ一つの天界の天使たちが他の天使たちとの交流を結ぶことができないように天界が分かれていても、それでもやはり主はすべての天界を直接と間接の流入によって結合されれている。ご自分からの直接の流入によってすべての天界の中へ、また一つの天界から他の天界の中へ間接の流入によってである{1}。こうして、三つの天界が一つであり、そしてすべてのものが「最初のもの」から最後のものまで結びつきの中にあり、結びつかないものが何も存在しないようにまでもされる。「最初のもの」と中間の媒介するものを通して結びつかないものは、存続しないで、散らされ、無となってしまう{2}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod influxus a Domino sit immediatus a Se, et quoque mediatus per unum caelum in alterum, et apud hominem similiter in interiora ejus (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).
De immediato influxu Divini a Domino (n. 6058, 6474-6478, 8717, 8728).
De mediato influxu per mundum spiritualem in mundum naturalem (n.4067, 6982, 6985, 6996).
@2 Quod omnia existant a prioribus se, ita a Primo, et quod similiter subsistant, quia subsistentia est perpetua existentia; et quod ideo inconnexum non detur (n.3626, 3627, 3628, 3648, 4523, 4524, 6040, 6056).
(2) 直訳
@1 Quod influxus a Domino sit immediatus a Se, et quoque mediatus per unum caelum in alterum, et apud hominem similiter in interiora ejus. 主からの流入は、ご自身からの直接のものである、また一つの天界を通して他〔の天界〕への間接のものである、そして人間のもとへ同じく、その内的なものへ。
De immediato influxu Divini a Domino. 主からの心的なもの直接の流入について。
De mediato influxu per mundum spiritualem in mundum naturalem. 霊界を通って自然界への間接の流入について。
@2 Quod omnia existant a prioribus se, ita a Primo, et quod similiter subsistant, quia subsistentia est perpetua existentia; すべてのものはそれ自体の以前のものから、こうして「最初のもの」から存在するようになる、また同じく存続すること、なぜなら、存続は絶えない存在であるから。
et quod ideo inconnexum non detur. それゆえ、〔最初のものと〕結びつかないものは存在しないこと。