原典講読『信仰』53,54

(1) 原文
53. Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, repraesentati sint per Philisthaeos, patet etiam ex propheticis Verbi, ubi de illis agitur; ut ex sequentibus his:-
Apud Jeremiam,
“Contra Philisthaeos:… Ecce aquae ascendentes ex septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, ut clament homines, et ejulet omnis habitator terrae:… vastabit Jehovah Philisthaeos” (xlvii. 1, 2, 4):
“aquae ascendentes e septentrione,” sunt falsa ex inferno; quae “fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus,” significat per illa devastationem omnium ecclesiae; “urbem et habitantes in ea,” significat devastationem omnium doctrinae ejus; “ut clament homines, et ejulet omnis habitator terrae,” significat defectum omnis veri et boni in ecclesia; “vastabit Jehovah Philisthaeos,” significat interitum eorum. Apud Esaiam,
“Ne laeteris Philisthaea tota…, quod fracta sit virga percutiens te; nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans” (xiv. {1}29):
“ne laeteris Philisthaea tota,” significat ne gaudeant qui in fide separata a charitate sunt, quod adhuc maneant: “nam e radice serpentis exibit basiliscus,” significat ex fastu propriae intelligentiae destructionem omnis veri apud illos; “cujus fructus prester volans,” significat ratiocinia ex falsis mali contra vera et bona ecclesiae.
@1 29 pro “27 seq.”$
(2) 直訳
Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, repraesentati sint per Philisthaeos, patet etiam ex propheticis Verbi, ubi de illis agitur; 仁愛から分離した信仰の中にいる者が、ペリシテ人によって表象されたことは、預言のみことばからもまた明らかである、そこで彼らについて扱われている。
ut ex sequentibus his:- これらの次のものからのように――
Apud Jeremiam, 「エレミヤ書」に、
“Contra Philisthaeos:… Ecce aquae ascendentes ex septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, ut clament homines, et ejulet omnis habitator terrae:… vastabit Jehovah Philisthaeos” (xlvii. 1, 2, 4): 「ペリシテ人に対して・・・見よ、北から上ってくる水を、それは氾濫する流れとなり、地とそれに満ちるものに氾濫する、都とその中に住む者に、それで人間は叫び、地に住む者すべては泣きわめく・・・エホバはペリシテ人を破滅させる」(47:1,2,4)。
“aquae ascendentes e septentrione,” sunt falsa ex inferno; 「北から上ってくる水」は地獄からの虚偽である。
quae “fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus,” significat per illa devastationem omnium ecclesiae; それは「氾濫する流れになり、地とそれに満ちるものに氾濫する」は、それらによって教会のすべてのものの荒廃を意味する。
“urbem et habitantes in ea,” significat devastationem omnium doctrinae ejus; 「都とその中の住民」は、その教えのすべてのものの荒廃を意味する。
“ut clament homines, et ejulet omnis habitator terrae,” significat defectum omnis veri et boni in ecclesia; 「それで人間は叫び、地に住む者すべては泣きわめく」は、教会の中の真理と善のすべてのものの欠乏を意味する。
“vastabit Jehovah Philisthaeos,” significat interitum eorum. 「エホバはペリシテ人を破滅させる」は、彼らの滅亡を意味する。
Apud Esaiam, 「イザヤ書」に、
“Ne laeteris Philisthaea tota…, quod fracta sit virga percutiens te; 「喜ぶな、ペリシテの全土よ・・・、おまえを打つ枝(棒)が折られたこと。
nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans” (xiv. {1}29): なぜなら、蛇の根からバジリスク(まむし)が出て、その果実は飛びかける火蛇〔となるからだ〕」(14:29)。
“ne laeteris Philisthaea tota,” significat ne gaudeant qui in fide separata a charitate sunt, quod adhuc maneant: 「喜ぶな、ペリシテの全土よ」は、仁愛から分離した信仰の中にいる者がうれしがらないように、を意味する、今なお残ることを。
“nam e radice serpentis exibit basiliscus,” significat ex fastu propriae intelligentiae destructionem omnis veri apud illos; 「蛇の根からバジリスクが出る」は、自己の知性の傲慢から彼らのもとの真理のすべてのものの破壊を意味する。
“cujus fructus prester volans,” significat ratiocinia ex falsis mali contra vera et bona ecclesiae. 「その果実は飛びかける火蛇」は、教会の真理と善に対抗する悪の虚偽からの誤った推論を意味する。
@1 29 pro “27 seq.”$ 注(1) 「27以降」に代えて29とした。
(3) 訳文
 仁愛から分離した信仰の中にいる者が、ペリシテ人によって表象されたことは、彼らについて扱われている預言のみことばからもまた明らかである。たとえば次のものから――「エレミヤ書」に、
 「ペリシテ人に対して・・・見よ、北から上ってくる水を、それは氾濫する流れとなり、地とそれに満ちるものに氾濫する、都とその中に住む者に、それで人間は叫び、地に住む者すべては泣きわめく・・・エホバはペリシテ人を破滅させる」(47:1,2,4)。
 「北から上ってくる水」は地獄からの虚偽である。それは「氾濫する流れになり、地とそれに満ちるものに氾濫する」は、それらによって教会のすべてのものが荒廃することを意味する。「都とその中の住民」は、その教えのすべてが荒廃することを意味する。「それで人は叫び、地に住む者すべては泣きわめく」は、教会の中のすべての真理と善が欠乏することを意味する。「エホバはペリシテ人を破滅させる」は、彼らの滅亡を意味する。「イザヤ書」に、
 「喜ぶな、ペリシテの全土よ・・・、おまえを打つ枝(棒)が折られたことを。なぜなら、蛇の根からまむしが出て、その実は飛びかける火蛇となるからだ」(14:29)。
 「喜ぶな、ペリシテの全土よ」は、仁愛から分離した信仰の中にいる者が今なお残ることをうれしがらないように、を意味する。「蛇の根からまむしが出る」は、自己の知性の傲慢さから彼らのもとにあるすべての真理が破壊されることを意味する。「その実は飛びかける火蛇」は、教会の真理と善に対抗する悪の虚偽からの誤った推論を意味する。
(1) 原文
54. Quod per circumcisionem repraesentata sit purificatio a malis quae sunt amoris mere naturalis, patet ex his:-
“Circumcidite” cor vestrum, “et removete praeputia cordis vestri,… ne exeat… ira mea… propter malitiam operum vestrorum” (Jerem. iv. 4);
“Circumcidite praeputium cordis vestri, et cervicem vestram non indurate amplius” (Deutr. x. 16):
“circumcidere cor” aut “praeputium cordis” est purificare se a malis. Inde vicissim, per “incircumcisum” seu “praeputiatum” intelligitur qui a malis amoris mere naturalis non purificatus; ita qui non in charitate est: et quia immundus corde per “praeputiatum” intelligitur, dicitur
“Nullus praeputiatus corde, et praeputiatus carne, intrabit in sanctuarium” (Ezech. xliv. 9);
“Nullus praeputiatus comedet Pascha” (Exod. xii. 48). Et quod damnatus sit (Ezech. xxviii. 10; cap. xxxi. 18; cap. xxxii. 19).
(2) 直訳
Quod per circumcisionem repraesentata sit purificatio a malis quae sunt amoris mere naturalis, patet ex his:- 割礼によって、単なる自然的な愛のものである悪からの清めが表象されたことは、これらから明らかである――
“Circumcidite” cor vestrum, “et removete praeputia cordis vestri,… ne exeat… ira mea… propter malitiam operum vestrorum” (Jerem. iv. 4); あなたがたの心に「割礼を行なえ」、「そしてあなたがたの心の包皮を取り除け・・・出ないように・・・わたしの怒りが・・・あなたがたの行ないの悪意のために」(エレミヤ4:4)。
“Circumcidite praeputium cordis vestri, et cervicem vestram non indurate amplius” (Deutr. x. 16): 「あなたがたの心の包皮に割礼を行なえ、もはやあなたがたのうなじは固くてはならない」(申命記10:16)。
“circumcidere cor” aut “praeputium cordis” est purificare se a malis. 「心に割礼を行なうこと」または「心の包皮に〔割礼を行なうこと〕」は、自分を悪から清めることである。
Inde vicissim, per “incircumcisum” seu “praeputiatum” intelligitur qui a malis amoris mere naturalis non purificatus; そこで逆に、「割礼を受けていない」または「包皮をつけた」によって、単なる自然的な愛の悪から清められていない者が意味される。
ita qui non in charitate est: このように仁愛の中にいない者〔が意味される〕、
et quia immundus corde per “praeputiatum” intelligitur, dicitur 心の汚れが「包皮をつけた」によって意味されるので、言われる
“Nullus praeputiatus corde, et praeputiatus carne, intrabit in sanctuarium” (Ezech. xliv. 9); 「だれも心に包皮をつけた者、肉に包皮をつけた者は、聖所に入ってはならない」(エゼキエル44:9)。
“Nullus praeputiatus comedet Pascha” (Exod. xii. 48). 「だれも包皮をつけた者は、過越のいけにえを食べてはならない」(出エジプト12:48)。
Et quod damnatus sit (Ezech. xxviii. 10; cap. xxxi. 18; cap. xxxii. 19). そして断罪されたこと(エゼキエル28:10、31章18、32章19)。
(3) 訳文
 割礼によって、単なる自然的な愛のものである悪からの清めが表象されたことは、次のものから明らかである――
 「(あなたがたの心に)割礼を行なえ、そしてあなたがたの心の包皮を取り除け・・・わたしの怒りが・・・あなたがたの行ないの悪意のために、吹き出ないように」(エレミヤ4:4)。
 「あなたがたの心の包皮に割礼を行なえ、もはやあなたがたのうなじは固くてはならない」(申命記10:16)。
 「心に割礼を行なうこと」または「心の包皮に割礼を行なうこと」は、自分を悪から清めることである。それで逆に、「割礼を受けていない」または「包皮をつけた」によって、単なる自然的な愛の悪から清められていない者が、したがって仁愛の中にいない者が意味される。「包皮をつけた」によって心の汚れが意味されるので、次のように言われている、
 「だれも心に包皮をつけた者、肉に包皮をつけた者は、聖所に入ってはならない」(エゼキエル44:9)。
 「だれも包皮をつけた者は、過越のいけにえを食べてはならない」(出エジプト12:48)。
 そして断罪されたこと(エゼキエル28:10、31章18、32章19)。

原典講読『信仰』55

     (VIII.)
   QUOD ILLI QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT,
   INTELLIGANTUR PER “DRACONEM” IN APOCALYPSI.
   仁愛から分離した信仰の中にいる者は、
   「黙示録」の中の「竜」によって意味される。
(1) 原文
55. Dictum est supra, quod omnis ecclesia successu temporis abeat in duo communia religiosa mala, in unum ex amore imperandi, et in alterum ex fastu propriae intelligentiae; et quod prius religiosum in Verbo intelligatur et describatur per “Babyloniam,” et posterius per “Philisthaeam.” Nunc quia in Apocalypsi agitur de statu Ecclesiae Christianae, imprimis qualis in fine est, ideo de binis illis religiosis malis, in genere et in specie ibi agitur. Religiosum quod per “Babyloniam” intelligitur, describitur in cap. xvii., xviii., xix., quod ibi est “meretrix sedens super bestia coccinea;” ac religiosum quod per “Philisthaeam” intelligitur, describitur in cap. xii., xiii., quod ibi est “draco,” tum “bestia ex mari,” ac “bestia ex terra ascendens.” Quod hoc religiosum per “draconem et ejus binas bestias” intellectum sit, hactenus non sciri potuit: causa est, quia sensus spiritualis Verbi non prius apertus fuit, et inde Apocalypsis non intellecta est; et imprimis quia religiosum de fide separata a charitate in Christiano orbe tantum invaluit, ut nemo id videre posset: omne enim religiosum malum occaecat oculos.
(2) 直訳
Dictum est supra, quod omnis ecclesia successu temporis abeat in duo communia religiosa mala, in unum ex amore imperandi, et in alterum ex fastu propriae intelligentiae; 上に述べられた、すべての教会は時の経過とともに二つの共通の悪の宗教信念へ変わること、一つ〔不純化〕の中へは支配することへの愛から、もう一つ〔虚偽化〕の中へは自己の知性の高慢から〔である〕。
et quod prius religiosum in Verbo intelligatur et describatur per “Babyloniam,” et posterius per “Philisthaeam.” 前の宗教的信念は、みことばの中で「バビロン」によって意味され、記述される、そして後のものは「ペリシテ」によって。
Nunc quia in Apocalypsi agitur de statu Ecclesiae Christianae, imprimis qualis in fine est, ideo de binis illis religiosis malis, in genere et in specie ibi agitur. 今や、「黙示録」の中に、教会の状態について扱われているので、特に〔その〕最後がどのようなものであるか、それゆえ、二つのこれらの悪の宗教的信念について、一般的にまた特別に、そこに扱われている。
Religiosum quod per “Babyloniam” intelligitur, describitur in cap. xvii., xviii., xix., quod ibi est “meretrix sedens super bestia coccinea;” 「バビロン」によって意味される宗教的信念は、第17、18、19章に記述されている、そこに「緋色の獣の上に座っている淫婦」とあること。
ac religiosum quod per “Philisthaeam” intelligitur, describitur in cap. xii., xiii., quod ibi est “draco,” tum “bestia ex mari,” ac “bestia ex terra ascendens.” そして「ペリシテ」によって意味される宗教的信念は、第12、13章に記述されている、そこに「竜」さらに「海からの獣」そして「地から上ってくる獣」。
Quod hoc religiosum per “draconem et ejus binas bestias” intellectum sit, hactenus non sciri potuit: この宗教的信念が「竜とその二つの獣」によって意味されていることは、今まで知れられることができなかった。
causa est, quia sensus spiritualis Verbi non prius apertus fuit, et inde Apocalypsis non intellecta est; 〔その〕理由は、みことばの霊的な意味が開かれていなかったからである、それゆえ、「黙示録」は理解されなかった。
et imprimis quia religiosum de fide separata a charitate in Christiano orbe tantum invaluit, ut nemo id videre posset: また特に、仁愛から分離した信仰についての宗教的信念がキリスト教世界にこれほどに強まったからである、だれもそれを見ることができないほどの。
☆tantum・・・ut~で相関文となっています。
omne enim religiosum malum occaecat oculos. なぜなら、すべての悪の宗教的信念は目を盲目にするから。
(3) 訳文
 すべての教会は、時の経過とともに二つの共通の悪の宗教信念へ変わることを前述した。支配することへ愛から一つのものへ、自己の知性の高慢さからもう一つのものへ変わる。前者の宗教的信念は、みことばの中で「バビロン」によって、そして後者は「ペリシテ」によって意味され、記述される。さて、「黙示録」の中では、教会の状態について、特にその最後がどのようなものであるかが扱われているので、それゆえ、二つこれらの悪の宗教的信念についても、一般的にまた特別に、そこに扱われている。「バビロン」によって意味される宗教的信念は、第17、18、19章に記述されており、それは「緋色の獣の上に座っている淫婦」である。そして「ペリシテ」によって意味される宗教的信念は、第12、13章に記述されており、そこの「竜」さらに「海からの獣」そして「地から上ってくる獣」である。この宗教的信念が「竜とその二つの獣」によって意味されていることは、今まで知れられることができなかったが、それは、みことばの霊的な意味が開かれておらず、それゆえ、「黙示録」が理解されなかったからである。また特に、キリスト教世界に、仁愛から分離した信仰についての宗教的信念が、だれもそれを知ることができないほど、それほどに強まったからである。なぜなら、すべての悪の宗教的信念は目を盲目にするからである。

原典講読『信仰』56

(1) 原文
56. Quod religiosum fidei separatae a charitate intelligatur et describatur in Apocalypsi per “draconem” et per “binas ejus bestias,” non modo e caelo mihi dictum est, sed etiam in mundo spirituum, qui sub caelo est, ostensum est. Visi mihi sunt illi qui in fide separata erant, in coetu sicut magnus draco cum extensa cauda versus caelum; et visi sunt alii, qui tales, separati, in apparentia sicut dracones: sunt enim in illo mundo hujuscemodi apparentiae ex correspondentia spiritualium cum naturalibus: quare etiam illi ab angelis caeli vocantur draconici. Sed plura illorum genera sunt; quidam eorum constituunt draconis caput, quidam illius corpus, et quidam ejus caudam. Illi qui constituunt ejus caudam, sunt qui omnia vera Verbi falsificaverunt; quare dicitur de dracone in Apocalypsi, quod “cauda sua detraxerit tertiam partem stellarum caeli;” per “stellas caeli” significantur cognitiones veri, et per “tertiam partem,” omnes.
(2) 直訳
Quod religiosum fidei separatae a charitate intelligatur et describatur in Apocalypsi per “draconem” et per “binas ejus bestias,” non modo e caelo mihi dictum est, sed etiam in mundo spirituum, qui sub caelo est, ostensum est. 仁愛から分離した信仰の宗教的信念が「黙示録」の中の「竜」によってと「二つのその獣」によって意味され、記述されていることは、天界から私に言われただけでなく、霊たちの世界でもまた、それは天界の下にある、示された。
Visi mihi sunt illi qui in fide separata erant, in coetu sicut magnus draco cum extensa cauda versus caelum; 分離した信仰の中にいた者らは私に見られた、天に向かって尾を伸ばした大きな竜のように集まって。
et visi sunt alii, qui tales, separati, in apparentia sicut dracones: また他の者ら〔も〕見られた、このような者ら、別れて(別々に)、竜のように現われて。
sunt enim in illo mundo hujuscemodi apparentiae ex correspondentia spiritualium cum naturalibus: なぜなら、その世界ではこのようなものの出現があるから、霊的なもののと自然的なものとの対応から。
quare etiam illi ab angelis caeli vocantur draconici. それゆえ、さらにまたこの者らは天界の天使たちにより、竜の追随者と呼ばれる。
Sed plura illorum genera sunt; しかし、彼らの種類は多い。
quidam eorum constituunt draconis caput, quidam illius corpus, et quidam ejus caudam. 彼らのある者は竜の頭を構成している、ある者はその体を、またある者はその尾を。
☆illeよりもisの指示力が弱いので、「竜の体・・・そしてその尾」のニュアンスを感じます。
Illi qui constituunt ejus caudam, sunt qui omnia vera Verbi falsificaverunt; その尾を構成する者らは、みことばの真理のすべてを虚偽化する者らである。
quare dicitur de dracone in Apocalypsi, quod “cauda sua detraxerit tertiam partem stellarum caeli;” それゆえ、「黙示録」の中で竜について言われる、「その尾は天の星の三分の一を引き下ろした」こと。
per “stellas caeli” significantur cognitiones veri, et per “tertiam partem,” omnes. 「天の星」によって、真理の知識が意味され、「三分の一」によってすべてが〔意味される〕。
(3) 訳文
 仁愛から分離した信仰の宗教的信念が「黙示録」の中の「竜」と「二つのその獣」によって意味され、記述されていることは、天界から私に言われただけでなく、天界の下にある霊たちの世界でもまた示された。分離した信仰の中にいた者らは、天に向かって尾を伸ばした大きな竜のように集まっていりのが私に見られた。またこのような他の者らも、別々に、竜のように現われて見られた。なぜなら、その世界では、霊的なもののと自然的なものとの対応から、このようなものが出現するから。それゆえ、この者らは、天界の天使たちにより、竜の追随者とも呼ばれる。しかし、彼らの種類は多い。彼らのある者は竜の頭を、ある者はその体を、またある者はその尾を構成している。その尾を構成する者らは、みことばの真理のすべてを虚偽化する者らである。それゆえ、「黙示録」の中で竜について、「その尾は天の星の三分の一を引き下ろした」と言われる。「天の星」によって、真理の知識が、「三分の一」によってすべてが意味される。

原典講読『信仰』57,58,59

(1) 原文
57. Nunc quia per “draconem” in Apocalypsi intelliguntur qui in fide separata a charitate sunt, et hoc hactenus ignoratum fuit, et quoque occultum ex non cognitione sensus spiritualis Verbi, ideo dabitur hic Explicatio generalis super illa quae in cap. xii. ibi de Dracone dicuntur.
(2) 直訳
Nunc quia per “draconem” in Apocalypsi intelliguntur qui in fide separata a charitate sunt, et hoc hactenus ignoratum fuit, et quoque occultum ex non cognitione sensus spiritualis Verbi, ideo dabitur hic Explicatio generalis super illa quae in cap. xii. ibi de Dracone dicuntur. 今や、「黙示録」の中で「竜」によって仁愛から分離した信仰の中にいるものが意味されるので、そしてこのことは今まで今まで知られていなかった〔ので〕、みことばの霊的な意味の知識がない〔こと〕から閉ざされて、それゆえ、ここに全般的な解説が与えられる、第12章、そこに竜について言われていることについて。
☆dabiturは未来形(の受動態)です。「解説しよう」という意味です。
(3) 訳文
 今や、「黙示録」の中で「竜」によって仁愛から分離した信仰の中にいるものが意味され、そしてこのことは、みことばの霊的な意味の知識がない〔こと〕から閉ざされて、今まで今まで知られていなかったので、それゆえ、ここに竜について第12章で言われていることについて、全般的な解説を与えよう。

58

(1) 原文
58. De Dracone haec dicuntur in capite xii., in Apocalypsi:-
“Et signum magnum visum est in caelo; mulier circumdata sole, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim; et in utero habens clamavit parturiens, et cruciata parere. Et visum est aliud signum in caelo, et ecce draco magnus rufus, habens capita septem, et cornua septem, et super capitibus suis diademata septem. Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit illas in terram. Et draco stetit coram muliere paritura, ut postquam pepererat, fetum ejus devoraret. Et peperit filium masculum, qui pasturus est omnes gentes virga ferrea: et raptus est fetus ejus ad Deum et thronum Ipsius. Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta. Et factum est bellum in caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt cum dracone, et draco pugnavit et angeli ejus; et non praevaluerunt; et non locus inventus illorum amplius in caelo… Et cum vidit draco quod projectus in terram, persecutus est mulierem quae peperit filium. Et datae mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi aleretur ibi tempus et tempora et dimidium tempus, a facie serpentis: et ejecit serpens post mulierem ex ore suo aquam tanquam flumen, ut illam a flumine absorptam faceret: et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen, quod ejecit draco ex ore suo. Et iratus est draco contra mulierem, et abivit facere bellum cum reliquis seminis ejus, observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi” [(vers. 1-8, 13-17)].