(1) 原文
18. Quod Divinum Domini in caelo sit amor, est quia amor est receptaculum omnium caeli, quae sunt pax, intelligentia, sapientia, ac felicitas; amor enim recipit omnia et singula quae sibi conveniunt, desiderat illa, inquirit illa, imbuit illa sicut sua sponte, nam vult continue locupletari et perfici ab illis:{1} quod etiam notum est homini, nam amor apud illum quasi inspicit et haurit ex rebus memoriae ejus omnia quae concordant, ac illa colligit, et disponit in se et sub se, in se ut sint sua, ac sub se ut sibi inserviant; cetera autem, quae non concordant, rejicit et exterminat. Quod amori insit omnis facultas recipiendi vera sibi convenientia, ac desiderium illa sibi conjungendi, patuit etiam manifeste ab illis qui in caelum evecti sunt; illi tametsi simplices in mundo fuerunt, usque in sapientiam angelicam et in felicia caeli venerunt, cum inter angelos: causa fuit, quia amaverunt bonum et verum propter bonum et verum, et implantaverunt illa vitae suae, et per id facultates facti sunt recipiendi caelum cum omni ineffabili ibi. Qui autem in amore sui et mundi sunt, illi in nulla facultate recipiendi illa sunt, aversantur illa, rejiciunt illa, et ad primum tactum et influxum eorum aufugiunt, et se associant illis in inferno, qui in similibus secum amoribus sunt. Fuerunt spiritus qui dubitabant quod talia inessent amori caelesti, et desiderabant scire num ita esset; quapropter missi sunt in statum amoris caelestis, remotis interea obstantibus, et perlati antrorsum ad distantiam ubi caelum angelicum, et inde locuti sunt mecum, dicentes quod interiorem felicitatem percipiant, quam vocibus exprimere queunt, dolentes valde quod in pristinum statum redirent. Alii etiam elevati sunt in caelum; et sicut interius seu altius sublati sunt, ita intraverunt in intelligentiam et sapientiam, ut percipere possent, quae prius illis incomprehensibilia fuerunt. Inde patet, quod amor procedens a Domino sit receptaculum caeli et omnium ibi.
(2) 直訳
Quod Divinum Domini in caelo sit amor, est quia amor est receptaculum omnium caeli, quae sunt pax, intelligentia, sapientia, ac felicitas; 主の神性は天界の中で愛であることは、愛が天界のすべてのものの容器であるからである、それらは平和、知性、知恵、そして幸福である。
amor enim recipit omnia et singula quae sibi conveniunt, desiderat illa, inquirit illa, imbuit illa sicut sua sponte, nam vult continue locupletari et perfici ab illis:{1} なぜなら、愛はそれ自体に適合するすべてと個々のものを受け入れるから、〔愛は〕それらを望む、それらを探し求める、自発的かのようにそれらに浸透する、なぜなら、絶えずそれらにより豊かにされ、完全にされることを欲するから{1}。
quod etiam notum est homini, nam amor apud illum quasi inspicit et haurit ex rebus memoriae ejus omnia quae concordant, ac illa colligit, et disponit in se et sub se, in se ut sint sua, ac sub se ut sibi inserviant; 人間にもまた知られていること、なぜなら、彼のもとの愛は、その記憶の事柄から一致するすべてのものをいわばのぞきこみ、汲むから、そしてそれらを集め、その〔愛の〕中に、その下に配置する、そのものであるようにその中に、そしてそれに仕えるようにその下に。
cetera autem, quae non concordant, rejicit et exterminat. しかしながら他のものは、一致しないものは、退け、追い払う。
Quod amori insit omnis facultas recipiendi vera sibi convenientia, ac desiderium illa sibi conjungendi, patuit etiam manifeste ab illis qui in caelum evecti sunt; 愛に、それ自体に適合する真理を受け入れる能力が内在すること、そしてそれらをそれ自体に結合する願望〔が内在することは〕、天界に上げられた者によってもまた明白に明らかとなった。
illi tametsi simplices in mundo fuerunt, usque in sapientiam angelicam et in felicia caeli venerunt, cum inter angelos: たとえ世では単純な者であっても、それでも天使の知恵の中に、天界の幸福の中にやって来た、天使たちの間に〔来た〕とき。
causa fuit, quia amaverunt bonum et verum propter bonum et verum, et implantaverunt illa vitae suae, et per id facultates facti sunt recipiendi caelum cum omni ineffabili ibi. その理由は、善と真理を善と真理のために愛したからであった、それらを自分の生活(いのち)に植え付けた、それによって天界を、そこのすべての言葉にできないものとともに、受け入れる能力となれた〔=得た〕からであった。
Qui autem in amore sui et mundi sunt, illi in nulla facultate recipiendi illa sunt, aversantur illa, rejiciunt illa, et ad primum tactum et influxum eorum aufugiunt, et se associant illis in inferno, qui in similibus secum amoribus sunt. しかし、自己と世への愛の中にいる者は、その者はそれらを受け入れる能力の中にいないで、それらを顧みず、それらを退け、それらの最初の接触と流入で逃げ去る、地獄の中の者と交際する、彼らの愛に似たもの中にいる者である。
Fuerunt spiritus qui dubitabant quod talia inessent amori caelesti, et desiderabant scire num ita esset; 霊たちがいた、その者は天界の愛にこのようなものが内在することを疑った、このようであるかどうか知ることを望んだ。
quapropter missi sunt in statum amoris caelestis, remotis interea obstantibus, et perlati antrorsum ad distantiam ubi caelum angelicum, et inde locuti sunt mecum, dicentes quod interiorem felicitatem percipiant, quam vocibus exprimere queunt, dolentes valde quod in pristinum statum redirent. それゆえ、天界の愛の状態へ入れられた、その間、妨げとなるものは遠ざけられて、前方へ運ばれた、隔たって、そこに天使たちの天界、そしてここから私と語った、内的な幸福を知覚することを言って、言葉で表現することのできる以上の、以前の状態に戻ることを大いに悲しんで。
Alii etiam elevati sunt in caelum; 他の者たちもまた天界に上げられた。
et sicut interius seu altius sublati sunt, ita intraverunt in intelligentiam et sapientiam, ut percipere possent, quae prius illis incomprehensibilia fuerunt. 知性と知恵の中に引き入れられたような内部または高さに高められた、それ〔知性と知恵〕は以前に彼らに理解できないものであった。
☆相関文「sicut・・・ita~」は直訳すれば「・・・のように、そのように~」ですが、全体として「~ような」、「~ほど」と訳します。
Inde patet, quod amor procedens a Domino sit receptaculum caeli et omnium ibi. ここから明らかである、主から発出する愛が天界とそこのすべてのものの容器であること。
(3) 訳文
主の神性は天界の中で愛であることは、愛が、平和、知性、知恵、幸福である天界のすべてのものの容器であるからである。なぜなら、愛はそれ自体に適合するすべてと個々のものを受け入れ、それらを望み、それらを探し求め、自発的であるかのようにそれらに浸透するから、それは、絶えずそれらにより豊かにされ、完全にされることを欲するからである{1}。人間にもまた知られていることである、なぜなら、人間のもとにある愛は、記憶の事柄からその愛に一致するすべてのものを、いわばのぞきこみ、汲み取り、集め、その愛の中と、その愛の下に配置するからである、その中にとは愛であるように、その下にとは愛に仕えるようにということである。しかし、愛と一致しない他のものは、退け、追い払う。愛には、愛それ自体に適合する真理を受け入れる能力と、そしてその真理をそれ自体に結合する願望が内在することは、天界に上げられた者によってもまた極めて明らかとなった。世では単純な者であったにしても、天使たちの間に来たとき、それでも天使の知恵の中に、天界の幸福の中に入った。その理由は、善と真理を善と真理のために愛し、それらを自分のいのちに植え付け、そのことによって、天界を、そこのすべての言葉にできないものとともに受け入れる能力を得たからであった。しかし、自己と世への愛の中にいる者は、それらを受け入れる能力がなく、それらを顧みず、それらを退け、それらが接触し、流入するとすぐさま逃げ去り、彼らの愛に似たもの中にいる者である地獄者と交際する。天界の愛にそのようなものが内在することを疑い、そうであるかどうか知ることを望んだ霊たちがいた。それゆえ、天界の愛の状態へ入れられ。その間、妨げとなるものは遠ざけられて、遠く隔てた前方へ、そこの天使たちの天界へ運ばれた。そしてそこから私と語った。彼らは、言葉で表現することのできない内的な幸福を感じており、以前の状態に戻ることを大いに悲しんでいる、と言った。他の者たちもまた天界に上げられた。彼らは、以前には自分たちに理解できなかった知性と知恵の中に引き入れられたかのような、内部または高みに高められた。ここから、主から発出する愛が天界とそこのすべてのものの容器であることが明らかである。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod amori insint innumerabilia, et quod amor recipiat ad se omnia quae concordant (n. 2500, 2572, 3078, 3189, 6323, 7490, 7750).
(2) 直訳
@1 Quod amori insint innumerabilia, et quod amor recipiat ad se omnia quae concordant. 愛に無数のものが内在する、愛はそれ自体に一致するすべてのものを受け入れる。
(1) 原文
19. Quod amor in Dominum et amor erga proximum comprehendant in se omnia vera Divina, constare potest ex illis quae Ipse Dominus de binis illis amoribus locutus est, dicendo,
“Amabis.. Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua…; hoc est praeceptum maximum et primum; secundum.. quod simile est illi, est, ut ames proximum tuum sicut te ipsum: ex his duobus praeceptis pendent Lex et Prophetae” (Matth. xxii. 37-40).
“Lex et Prophetae” sunt totum Verbum, ita omne Verum Divinum.
(2) 直訳
Quod amor in Dominum et amor erga proximum comprehendant in se omnia vera Divina, constare potest ex illis quae Ipse Dominus de binis illis amoribus locutus est, dicendo, 主への愛と隣人に対する愛がそれ自体の中にすべての神的な真理を包含することは、それらから明らかにすることができる、それは主ご自身はこれらの二つの愛について語ったもの、〔次のように〕言って、
“Amabis.. Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua…; 「あなたは愛しなさい・・・あなたの神をあなたの全部の心から、あなたの全部の精神から・・・。
hoc est praeceptum maximum et primum; これは最大で第一の戒めである。
secundum.. quod simile est illi, est, ut ames proximum tuum sicut te ipsum: 第二は・・・これと似ていること、あなたの隣人をあなた自身のように、あなたは愛する☆こと」
☆「あなたは愛する」を最初は未来形(amabis)で言い、後では(接続法)現在形(ames)で言って、使い分けています。ギリシア原文にならえば、第二の部分も第一と同じく命令を意味する未来形にするところです。なぜ現在形を用いたのでしょうか、ここに特別な意味合いを込めたのでしょうか?
ex his duobus praeceptis pendent Lex et Prophetae” (Matth. xxii. 37-40). この二つの戒めに律法と預言者がかかっている(=ぶらさがっている)」(マタイ22:37-40)。
“Lex et Prophetae” sunt totum Verbum, ita omne Verum Divinum. 「律法と預言者」とは、みことばの全体、したがってすべての神的な真理である。
(3) 訳文
主への愛と隣人に対する愛がそれ自体の中にすべての神的な真理を包含することは、主ご自身がこれらの二つの愛について語って、言われているものから明らかにすることができる、
「あなたは愛しなさい・・・あなたの神をあなたの全部の心から、あなたの全部の精神から・・・。これは最大で第一の戒めです。第二は・・・これと同じに〔大切〕ですが、あなたの隣人をあなた自身のように、愛することです。この二つの戒めに律法と預言者がかかっています」(マタイ22:37-40)。
「律法と預言者」とは、みことばの全体、したがって、すべての神的な真理である。
日: 2008年6月27日
原典講読『天界と地獄』no.20, no.21, no.22.
[IV.]
QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.
天界は二つの王国に区別されていること
(1) 原文
20. Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri,{1} ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur “Regnum Dei.”
(2) 直訳
Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri,{1} ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; 天界の中には無限の多様性(変化)があり、一つの社会は他のものとまったく似ていない、一人の天使でさえ他と〔似てい〕ないので{1}、それゆえ、天界は区別される、全般的に(概略で)、特定的に(種類で)、個別的に(部分で)。
in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: 全般的には二つの王国に、特定的には三つの天界に、そして個別的には無数の社会に〔(4)「天界の区分」参照〕。
de singulis in nunc sequentibus dicetur. 個々のものについては今や続きのものの中で述べられる。
Regna dicuntur, quia caelum vocatur “Regnum Dei.” 王国と言われる、なぜなら、天界は「神の王国」と呼ばれるから。
(3) 訳文
天界の中には無限の多様性があり、一つの社会が他の社会と似ることはまったくなく、一人の天使でさえ他の天使と似ていないので{1}、それゆえ、天界は、全般的に、特定的に、個別的に、全般的には二つの王国に、特定的には三つの天界に、そして個別的には無数の社会に区別される。個々のものについては、これから続く中で述べよう。王国と言われるが、それは天界が「神の王国」と呼ばれるからである。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (n. 7236, 9002).
Quod etiam in caelis infinita varietas sit (n. 684, 690, 3744, 5598, 7236).
Quod varietates in caelis sint varietates boni (n. 3744, 4005, 7236, 7883, 7836, 9002).
Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (n. 690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).
Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (n. 457, 3986).
(2) 直訳
@1 Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero. 無限の多様性(変化)があり、他のものと同じものは何もない。
Quod etiam in caelis infinita varietas sit. 天界の中にもまた無限の多様性(変化)がある。
Quod varietates in caelis sint varietates boni. 天界の中の多様性とは善の多様性である。
Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint. それによって、天界の中のすべての社会は、また社会の中のそれぞれの天使は自分自身から相互に分かれている。
Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino. しかし、それでもすべての者は主からの愛によって一つとなっている。
(4) 「天界の区分」について
天界は「天的」と「霊的」の二つの王国、またno.29からは「第三・第二・第一」(これらは天的・霊的・自然的)と呼ばれる)の三つある、とあります。すると「天界は大まかにいくつに分けられるのだろう?」という疑問がわきます。「2×3=6なんでしょ」ということになりますね。でも、個別的にはいくらでもあるわけです。人間社会を眺めての私見を述べます。「見方で、見る方向から、いろいろな種類に見える」のだと思います。大きく分けて男と女の二種類、または経済体制の資本主義と共産(社会)主義(これは崩壊したかもしれません)。そしてたとえば、社会階層を上・中・下の三つとするようなものではないでしょうか。資本主義社会の上流階級もあれば、社会主義国家の下層民もいるわけですが、同じ地球の人々です。私たちの心の中では天界といっても、これら二つ、あるいは三つは、渾然一体となっていますね。
(1) 原文
21. Sunt angeli qui interius magis et minus recipiunt Divinum a Domino procedens; qui magis interius recipiunt, vocantur angeli caelestes, at qui minus interius vocantur angeli spirituales: inde caelum distinguitur in duo regna, quorum unum vocatur Regnum Caeleste; alterum Regnum Spirituale. {1}
(2) 直訳
Sunt angeli qui interius magis et minus recipiunt Divinum a Domino procedens; 主から発出する神性を多く、また少なく内部に受け入れる天使たちがいる。
qui magis interius recipiunt, vocantur angeli caelestes, at qui minus interius vocantur angeli spirituales: 多く内部に受け入れる者は、天的な天使と呼ばれ、そして少なく内的に〔受け入れる〕者は霊的な天使と呼ばれる。
inde caelum distinguitur in duo regna, quorum unum vocatur Regnum Caeleste; alterum Regnum Spirituale. {1} ここから天界は二つの王国に区別される、その一つは「天的な王国」と呼ばれる、もう一つは「霊的な王国」と{1}。
(3) 訳文
主から発出する神性を内部に受け入れるとき、多く、また少なく受け入れる天使たちがいる。内部に多く受け入れる者は、天的な天使と呼ばれ、内部に少なく受け入れる者は霊的な天使と呼ばれる。ここから天界は二つの王国に区別され、その一つは「天的な王国」、もう一つは「霊的な王国」と呼ばれる{1}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod caelum in toto in duo regna distinctum sit, in regnum caeleste et in regnum spirituale (n. 3887, 4138).
Quod angeli regni caelestis recipiant Divinum Domini in parte voluntaria, ita interius quam angeli spirituales, qui recipiunt illud in parte intellectuali (n. 5113. 6367, 8521, 9935 [? 9936], 9995, 10124).
(2) 直訳
@1 Quod caelum in toto in duo regna distinctum sit, in regnum caeleste et in regnum spirituale. 天界は全体において二つの王国に分かれる、天的な王国と霊的な王国に。
Quod angeli regni caelestis recipiant Divinum Domini in parte voluntaria, ita interius quam angeli spirituales, qui recipiunt illud in parte intellectuali. 天的な王国の天使は意志の部分に主の神性を受け入れる、したがって霊的な天使よりも内的に、その者(霊的な天使)はそれを理解力(知的なもの)の部分に〔受け入れる〕。
(1) 原文
22. Angeli qui regnum caeleste constituunt, quia interius magis recipiunt Divinum Domini, vocantur angeli interiores et quoque superiores; ac inde etiam caeli, quos constituunt, vocantur caeli interiores ac superiores.{1} Quod superiores et inferiores dicantur, est quia interiora et exteriora ita vocantur.{2}
(2) 直訳
Angeli qui regnum caeleste constituunt, quia interius magis recipiunt Divinum Domini, vocantur angeli interiores et quoque superiores; 天的な王国を構成する天使たちは、内部に多く主の神性を受け入れるので、内的な、(より)高い天使たちと呼ばれる。
ac inde etiam caeli, quos constituunt, vocantur caeli interiores ac superiores.{1} そして、したがって、天界もまた、それらを〔天使たちは〕構成するが、内的な、そして(より)高い天界と呼ばれる{1}。
Quod superiores et inferiores dicantur, est quia interiora et exteriora ita vocantur.{2} (より)高いや(より)低いと呼ばれること、なぜなら、内的なものや外的なものはこのように呼ばれるから{2}。
(3) 訳文
天的な王国を構成する天使たちは、内部に多く主の神性を受け入れるので、内的な、また高い天使たちと呼ばれる。したがって、彼らの構成する天界もまた、内的な、また高い天界と呼ばれる{1}。高い、低いと呼ばれるのは、内的なもの、外的なものは、このように呼ばれるからである{2}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod caeli, qui constituunt regnum caeleste, dicantur superiores; qui autem regnum spirituale, inferiores (n. 10068).
@2 Quod interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325).
(2) 直訳
@1 Quod caeli, qui constituunt regnum caeleste, dicantur superiores; 天界、天的な王国を構成するものは、(より)高いものと呼ばれる。
qui autem regnum spirituale, inferiores. しかし、霊的な王国は、(より)低いもの〔と呼ばれる〕。
@2 Quod interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora. 内的なものは高いものによって表現される、また高いものは内的なものを意味する。