原典講読『天界と地獄』no.15.

(1) 原文
15. Sunt bini amores distincti in caelo, amor in Dominum et amor erga proximum; in intimo seu tertio caelo est amor in Dominum, et in secundo seu medio caelo est amor erga proximum: uterque procedit a Domino, ac uterque facit caelum. Quomodo bini amores se distinguunt, et quomodo se conjungunt, patet in manifesta luce in caelo, at non nisi quam obscure in mundo. In caelo per amare Dominum non intelligitur amare Ipsum quoad personam, sed amare bonum quod ab Ipso, et amare bonum est velle et facere bonum ex amore; et per amare proximum non intelligitur amare socium quoad personam, sed amare verum quod ex Verbo, et amare verum est velle et facere verum: inde patet, quod bini illi amores se distinguant sicut bonum et verum, et quod se conjungant sicut bonum cum vero.{1} Sed haec aegre cadunt in ideam hominis, qui non scit quid amor, quid bonum, et quid proximus.{2}
(2) 直訳
Sunt bini amores distincti in caelo, amor in Dominum et amor erga proximum; 天界には二つの別々の愛がある、主への愛と隣人に対する愛〔である〕。
in intimo seu tertio caelo est amor in Dominum, et in secundo seu medio caelo est amor erga proximum: 最内部のまたは第三の天界には主への愛がある、第二のまたは中間の天界には隣人に対する愛がある。
uterque procedit a Domino, ac uterque facit caelum. 両方(二つ)とも主から発出する、そして両方とも天界をつくる。
Quomodo bini amores se distinguunt, et quomodo se conjungunt, patet in manifesta luce in caelo, at non nisi quam obscure in mundo. どのように二つの愛が互いに区別されるか、またどのように互いに結合するか、天界の中の明らかな光の中で明らかである、しかし、世の中では不明確に以外にない☆。
☆nisi quiamは否定の後に続いて「~を除いて、~以外に」の意味です。
In caelo per amare Dominum non intelligitur amare Ipsum quoad personam, sed amare bonum quod ab Ipso, et amare bonum est velle et facere bonum ex amore; 天界では、主を愛することによって人物に関してその方を愛することが意味されない、しかし、その方からの善を愛すること〔が意味される〕、そして善を愛することは、愛から善を意志し、行なうこと〔である〕。
et per amare proximum non intelligitur amare socium quoad personam, sed amare verum quod ex Verbo, et amare verum est velle et facere verum: 隣人を愛することによって人物に関して仲間を愛することを意味されない、しかし、みことばからの真理を愛すること〔が意味される〕、真理を愛することは真理を意志し、行なうことである。
inde patet, quod bini illi amores se distinguant sicut bonum et verum, et quod se conjungant sicut bonum cum vero.{1} ここから明らかである、これらの二つの愛は善と真理のようにそれ自体を区別すること、真理との善のようにそれ自体を結合すること{1}。
Sed haec aegre cadunt in ideam hominis, qui non scit quid amor, quid bonum, et quid proximus.{2} しかし、これらは人間の観念の中にほとんど落ち込まない、愛とは何か、善とは何か、隣人とは何か、知らない者{2}。
(3) 訳文
 天界には二つの別々の愛、主への愛と隣人に対する愛がある。最内部のまたは第三の天界には主への愛があり、第二のまたは中間の天界には隣人に対する愛がある。両方とも主から発出し、両方とも天界をつくる。どのように二つの愛が互いに区別されるか、またどのように互いに結合するか、天界の中の明らかな光の中では明らかであるが、世では不明確でしかない。天界では、主を愛することによって人物としてその方を愛することではなく、その方からの善を愛することが意味され、そして善を愛することは、愛から善を意志し、行なうことである。隣人を愛することによって人物として仲間を愛することではなく、みことばからの真理を愛することが意味され、真理を愛することは真理を意志し、行なうことである。ここから、これらの二つの愛は善と真理のようにそれ自体を区別し、真理との善のようにそれ自体を結合することが明らかである{1}。しかし、これらのことは、愛とは何か、善とは何か、隣人とは何か知らない者の観念の中に、ほとんど入ってこない{2}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod amare Dominum et proximum sit vivere secundum praecepta Domini (n. 10143, 10153, 10310, 10578, 10648).
@2 Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita verum et bonum (n. 5025[? 5028], 10336).
Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum ac bonum (n. 3820).
Quod charitas sit velle vera et affici veris propter vera (n. 3876, 3877).
Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (n. 8120, 8121, 8122).
(2) 直訳
@1 Quod amare Dominum et proximum sit vivere secundum praecepta Domini. 主と隣人を愛することは主の戒めにしたがって生きることである。
@2 Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita verum et bonum. 隣人を愛することは人物を愛することではない、しかしそれを、彼のもとの、それから彼〔が存在する〕ものである、このように真理と善を〔愛することである〕。
Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum ac bonum. 人物を愛する者は、それは彼のものと、それから彼〔が存在する〕もの〔を愛さ〕ない、悪と善を等しく愛する。
Quod charitas sit velle vera et affici veris propter vera. 仁愛は、真理を意志し、真理のために真理に感動させられることである。
Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione. 隣人に対する仁愛は善を行なうことである、すべての働きで、すべての職務(任務)で、構成と正義を。

原典講読『天界と地獄』no.16, no.17.

(1) 原文
16. Locutus sum aliquoties cum angelis de hac re; qui dixerunt, quod mirentur quod homines ecclesiae non sciant, quod amare Dominum et amare proximum sit amare bonum et verum, et ex velle facere illa; cum tamen scire possint, quod quisque testetur amorem per velle et facere quae alter vult, et quod sic ametur vicissim et conjungatur ipsi, et non per quod amet illum, et usque non voluntatem illius facit, quod in se est non amare: et quoque quod possint scire, quod bonum procedens a Domino sit similitudo Ipsius, quoniam Ipse est in illo; et quod illi fiant similitudines Ipsius, et conjungantur Ipsi, qui bonum et verum vitae suae faciunt, per velle et facere; velle etiam est amare facere. Quod ita sit, etiam Dominus in Verbo docet, dicendo,
“Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me;…et Ego amabo illum, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 21, 23).
Et alibi,
“Si mandata mea feceritis, manebitis in amore meo” (Joh. xv. 10, 12).
(2) 直訳
Locutus sum aliquoties cum angelis de hac re; 私は数回、天使たちとこの事柄について語った。
qui dixerunt, quod mirentur quod homines ecclesiae non sciant, quod amare Dominum et amare proximum sit amare bonum et verum, et ex velle facere illa; 彼らは言った、教会の人間が知らないことに驚かされたこと、主と隣人を愛することは善と真理を愛すること、そして〔それらを〕欲することからそれらを行なうことであることを。
cum tamen scire possint, quod quisque testetur amorem per velle et facere quae alter vult, et quod sic ametur vicissim et conjungatur ipsi, et non per quod amet illum, et usque non voluntatem illius facit, quod in se est non amare: そのときそれでも知ることができる、だれでも、他の者が欲することを、欲することと行なうことによって愛の証人となる(=愛を証言する)、そしてこうして交替に(=逆に)愛され、その者と結合されること、そして彼を愛すること、それでも彼の意志を行なわないによってでなく、これはそれ自体では(=本質では)愛することではない。
et quoque quod possint scire, quod bonum procedens a Domino sit similitudo Ipsius, quoniam Ipse est in illo; またも知ることができる、主からは発出する善はその方に似たものであること、その方はその中におられるので。
et quod illi fiant similitudines Ipsius, et conjungantur Ipsi, qui bonum et verum vitae suae faciunt, per velle et facere; 彼らはその方に似たものになり、その方と結合される、善と真理を自分の生活で行なう者、欲することと行なうことによって。
☆illi「彼ら」はもちろんqui「~の者」を差します。
velle etiam est amare facere. さらにまた欲することは行なうことを愛することである。
Quod ita sit, etiam Dominus in Verbo docet, dicendo, このようであることは、主もまたみことばの中で教えられている、言って、
“Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me; 「わたしの戒めを保ち、それを行なう者は、彼はわたしを愛する者である。
…et Ego amabo illum, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 21, 23). ・・・わたしは彼を愛する、わたしは彼に住まいをつくる☆」(ヨハネ14:21,23)。
☆協会訳聖書「その人といっしょに住むであろう」、新改訳聖書「その人とともに住みます」はいずれも意訳です。ギリシア原文も「彼・に・住まいを・わたしはつくる」です。
Et alibi, また他の個所に、
“Si mandata mea feceritis, manebitis in amore meo” (Joh. xv. 10, 12). 「もしあなたがたがわたしの命令を行なうなら、あなたがたはわたしの愛にとどまります」(ヨハネ15:10,12)。
(3) 訳文
 数回、私は天使たちとこの事柄について語った。彼らは〔以下のことを〕言った。主と隣人を愛することは善と真理を愛することであり、それらを欲することからそれらを行なうことである、このことを教会の人間が知らないことに驚かされた。それでもそのときだれでも、他の者が欲することを、〔自分も〕欲して行なうことによって、〔自分の〕愛を証言し、こうして逆に愛され、その者と結合されることを、また彼を愛する〔と言うだけで〕、彼の意志を行なわないのなら、その本質は愛することではないことを知ることができる。また、主からは発出する善は、その中にその方がおられるので、その方に似たものであることも知ることができる。欲することと行なうことによって、善と真理を自分の生活で行なう者は、その方に似たものになり、その方と結合される。さらにまた、欲することは行なうことを愛することである。このようであることは、主もまたみことばの中で、言って、教えられている
 「わたしの戒めを保ち、それを行なう者は、彼はわたしを愛する者である。・・・わたしは彼を愛し、彼に住まいをつくる」(ヨハネ14:21,23)。
 また他の個所には、
 「もしあなたがたがわたしの命令を行なうなら、あなたがたはわたしの愛にとどまります」(ヨハネ15:10,12)。
(1) 原文
17. Quod Divinum a Domino procedens, quod afficit angelos, et facit caelum, sit amor, testatur omnis experientia in caelo; omnes enim, qui ibi, sunt formae amoris et charitatis, apparent in pulchritudine ineffabili, ac amor elucet ex facie illorum, ex loquela, et ex singulis vitae illorum.{1} Praeterea sunt sphaerae vitae spirituales, quae procedunt ex unoquoque angelo et ex unoquoque spiritu, et circumfundunt illos, per quas noscuntur quandoque ad multam distantiam, quales sunt quoad affectiones quae amoris; nam sphaerae illae effluunt ex vita affectionis et inde cogitationis, seu ex vita amoris et inde fidei cujusvis. Sphaerae ab angelis prodeuntes tam plenae sunt amore, ut afficiant intima vitae illorum apud quos sunt; perceptae aliquoties a me sunt, ac ita affecerunt.{2} Quod amor sit a quo angeli suam vitam habent, inde etiam patuit, quod unusquisque in altera vita se vertat secundum amorem suum; qui in amore in Dominum sunt et in amore erga proximum, se vertunt constanter ad Dominum; qui autem in amore sui sunt, se vertunt constanter retro a Domino: hoc fit in omni versura corporis eorum; nam in altera vita spatia se habent secundum status interiorum eorum, similiter plagae, quae ibi non determinatae sunt sicut in mundo, sed determinantur secundum aspectum faciei illorum: verum non sunt angeli qui se vertunt ad Dominum, sed Dominus qui vertit illos ad Se, qui amant facere illa quae ab Ipso.{3} Sed de his plura in sequentibus, ubi de Plagis in altera vita.
(2) 直訳
Quod Divinum a Domino procedens, quod afficit angelos, et facit caelum, sit amor, testatur omnis experientia in caelo; 主から発出する神性は、それは天使たちを感動させ、天界をつくる、愛であることは、天界でのすべての経験が証言する。
omnes enim, qui ibi, sunt formae amoris et charitatis, apparent in pulchritudine ineffabili, ac amor elucet ex facie illorum, ex loquela, et ex singulis vitae illorum.{1} なぜなら、すべての者は、そこに〔いる〕者、愛と仁愛の形である、言葉にできない美しさで見られる、そして愛は彼らの顔から、話し言葉から、彼らのいのちの個々のものから輝き出る{1}。
Praeterea sunt sphaerae vitae spirituales, quae procedunt ex unoquoque angelo et ex unoquoque spiritu, et circumfundunt illos, per quas noscuntur quandoque ad multam distantiam, quales sunt quoad affectiones quae amoris; さらに、いのちの霊的なスフェアがある、それはそれぞれの天使とそれぞれの霊から発出する、そして彼らを取り巻く、それによってときどき多くの距離に〔あっても〕知られる、それらの愛の情愛についてどのようなものであるか。
nam sphaerae illae effluunt ex vita affectionis et inde cogitationis, seu ex vita amoris et inde fidei cujusvis. なぜなら、それらのスフェアは情愛とそこからの思考のいのち(生活)から流れ出るから、すなわちそれぞれの(者の)愛とそこからの信仰のいのち(生活)から〔流れ出る〕。
Sphaerae ab angelis prodeuntes tam plenae sunt amore, ut afficiant intima vitae illorum apud quos sunt; 天使たちから発出しているスフェアはこのように愛に満ちている、彼らのいのちの最内部を感動させるような、彼らのもとにいる。
perceptae aliquoties a me sunt, ac ita affecerunt.{2} 数回、私により知覚された、そしてこのように感動させた{2}。
Quod amor sit a quo angeli suam vitam habent, inde etiam patuit, quod unusquisque in altera vita se vertat secundum amorem suum; 愛である、それから天使たちは自分のいのちを持つことは、ここからもまた明らかである、来世では各々の者は、自分の愛にしたがって自分の向きを変えること。
qui in amore in Dominum sunt et in amore erga proximum, se vertunt constanter ad Dominum; 主への愛の中に、隣人に対する愛の中にいる者は、変わらずに主へ自分を向ける。
qui autem in amore sui sunt, se vertunt constanter retro a Domino: しかしながら、自己愛の中にいる者は、変わらずに主から後ろ向きに自分を向ける。
hoc fit in omni versura corporis eorum; このことは彼らの身体のすべての方向転換で生じる。
nam in altera vita spatia se habent secundum status interiorum eorum, similiter plagae, quae ibi non determinatae sunt sicut in mundo, sed determinantur secundum aspectum faciei illorum: なぜなら、来世では、空間は彼らの内部の状態にしたがっている(=振る舞う)から、同じく方位も、それはそこでは世の中でのように定まらない、しかし彼らの顔の見る方向にしたがう。
verum non sunt angeli qui se vertunt ad Dominum, sed Dominus qui vertit illos ad Se, qui amant facere illa quae ab Ipso.{3} しかし、天使たちではない、主へ自分を向ける者は、しかし、主、ご自分へ彼らを向けられるのは、その方からのものをそれらを行なうことを愛する者たち。
Sed de his plura in sequentibus, ubi de Plagis in altera vita. しかし、これらの多くのことについて、続きのものの中で、そこでは来世での方位について。
(3) 訳文
 天使たちを感動させ、天界をつくる主から発出する神性が愛であることは、天界でのすべての経験により実証される。なぜなら、そこにいるすべての者は、愛と仁愛の形であり、言葉にできない美しさで見られ、彼らの顔から、話し言葉から、彼らのいのちの個々のものから愛が輝き出ているから{1}。さらに、それぞれの天使とそれぞれの霊から発出するいのちの霊的なスフェアがあって、それが彼らを取り巻き、それによって、時には遠く離れていても、愛の情愛について彼らがどのようなものであるかが知られる。なぜなら、それらのスフェアは、情愛とそこからの思考のいのちから、すなわちそれぞれの者の愛とそこからの信仰のいのちから流れ出るからである。天使たちから発出しているスフェアは、彼らのそばにいる者たちのいのちの最内部を感動させるような愛に満ちている。これは私により数回、知覚され、そのように私を感動させた{2}。愛から天使たちが自分のいのちを持つことは、来世ではそれぞれの者が自分の愛にしたがって自分の向きを変えることからもまた明らかである。主への愛に、隣人に対する愛にいる者は、変わることなく自分を主へ向ける。しかし、自己愛にいる者は、変わることなく主対して自分を後ろ向きにする。彼らがどのように身体を方向転換してもこのようになる。なぜなら、来世では、空間は、同じく方位も、彼らの内部の状態にしたがっており、そこでは世でのように定まらず、彼らの顔の見る方向にしたがうからである。しかし、天使たちが自分を主へ向けるのではなく、主が、ご自分からのものを行なうことを愛する者たちを、ご自分へと向けられるのである{3}。しかし、これらの多くのことについては、来世での方位についての続きのものの中で〔述べよう〕。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod angeli sint formae amoris [et] charitatis (n. 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).
@2 Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (n. 4497, 5179, 7454, 8630). Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis illorum (n. 2489, 4464, 6206).
@3 Quod spiritus et angeli se convertant constanter ad suos amores, et qui in caelis constanter ad Dominum (n. 10130, 10189, 10420, 107702).
Quod plagae in altera vita cuique sint secundum aspectum faciei, et inde determinentur, aliter ac in mundo (n. 10130, 10189, 10420, 10702).
(2) 直訳
@1 Quod angeli sint formae amoris [et] charitatis. 天使たちは愛(と)仁愛の形である。
@2 Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos. 霊的なスフェアは、それはいのちのスフェアである、それぞれの人間、霊、天使から流れ出、わき出て、彼らを取り囲む。
Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis illorum. 彼らの情愛とそこからの思考のいのちから流れ出る。
@3 Quod spiritus et angeli se convertant constanter ad suos amores, et qui in caelis constanter ad Dominum. 霊と天使たちは変わらずに自分の愛へ自分を向ける、天界にいる者は変わらずに主へ。
Quod plagae in altera vita cuique sint secundum aspectum faciei, et inde determinentur, aliter ac in mundo. それぞれの者に来世での方位は、顔の見る方向にしたがっている、ここから決定される、そして世の中と異なる。